- 底本
- Scriptores Historiae Augustae, Volume 1. Magie, David, editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1922.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi2331.phi011.humanitext-lat2:10-12
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
本节记叙了佩斯肯尼乌斯·尼热尔治军的严苛与身先士卒的作风,其效法马略等名将、拒斥生前阿谀奉承的态度,并提及他在罗马留存的宅邸、雕像以及塞维鲁拒绝磨毁其赞美铭文的轶事。
Hic tantae fuit severitatis, ut, cum milites quosdam in cauco argenteo expeditionis tempore bibere vidisset, iusserit omne argentum summoveri de usu expeditionali, addito eo ut1 ligneis vasis uterentur. quod quidem illi odium militare concitavit. dicebat enim posse fieri, ut sarcinae militares in potestatem hostium venirent, nec se barbarae nationes argento nostro gloriosiores facerent, cum alia minus apta hosticam viderentur ad gloriam, idem iussit vinum in expeditione neminem bibere, sed aceto universos esse contentos, idem pistores sequi expeditionem prohibuit, bucellato iubens milites et omnes contentos esse. idem ob unius gallinacei direptionem decem commanipulones, qui raptum ab uno comederant, securi percuti iussit; et fecisset, nisi ab omni exercitu prope usque ad metum seditionis esset rogatus, et cum pepercisset, iussit ut denorum gallinaceorum pretia provinciali redderent decem, qui simul furto convixerant, addito eo ut tota in expeditione in commanipulatione nemo focum faceret, ne umquam recens coctum cibum sumerent, sed pane ac frigida vescerentur, adpositis speculatoribus, qui id curarent. idem iussit, ne zona milites ad bellum ituri aureos vel argenteos nummos portarent, sed publice commendarent, recepturi post proelia quod dederant, addens liberis eorum et uxoribus heredibus certe reddendum, cui venisset, ne ad hostes aliquid praedae perveniret, si quid forte adversi fortuna fecisset, sed haec omnia, ut se habuerat Commodi temporum dissolutio, adversa eidem fuere, denique etiamsi nemo fuit, qui suis temporibus dux severior videretur, ad perniciem illi magis vivo quam mortuo, ubi et invidia et odium deposita erant, talia exempla valuerunt.
他极为严峻,在出征期间见某些士兵用银杯饮水,便下令将一切银器从军中用具中剔除,并附带要求他们使用木器。这确实激起了士兵对他的憎恨;因为他常说,军士的行装有可能落入敌手,既然其他器物看来不太适于增添敌人的光彩,野蛮民族便决不应因我们的银器而自夸荣耀。他同样命令远征中任何人不得饮酒,所有人都必须满足于醋水。他同样禁止面包师随军远征,命令士兵和所有人都以干粮为足。此外,因一羽雄鸡被盗,他下令将分食一兵所盗之物的同十人队十名战友皆斩首示众;若非全军苦苦哀求近乎酿成哗变,他本已执行此刑。当他赦免他们之后,又下令这十个同享赃物之人每人向行省居民赔偿十羽雄鸡的价款,并派遣斥候加以监视,同时附带规定在整个远征期间该十人队中任何人不得生火,决不可食用新烹之食,只能以面包和冷水为生。他同样命令即将奔赴战场的士兵不得在腰带中携带金银钱币,而应交由公家保管,待战后领回所缴之物;他还补充说,若命运偶然降下厄运,为免任何战利品落入敌手,这些钱财务必归还给他们的子女、妻子或应当继承之人。但所有这些举措,鉴于康茂德时代的纪律废弛,反倒对他不利;总之,尽管在他所处的时代无人被视作更为严苛的统帅,但此类严规在他生前却比在嫉恨平息的死后更促成了他的败亡。
Idem in omni expeditione ante omnes militarem cibum sumpsit ante papilionem, nec sibi umquam vel contra solem vel contra imbres quaesivit tecti suffragium, si miles non habuit, tantum denique belli tempore, ratione militibus demonstrata, sibi et servis suis vel contubernalibus putavit quantum a militibus ferebatur, cum servos suos annona oneraret, ne illi securi ambularent et onusti milites, idque ab exercitu cum suspirio videretur, idem in contione iuravit se, quamdiu in expeditionibus fuisset essetque adhuc futurus, non aliter egisse acturumque esse quam militem. Marium ante oculos habentem et duces tales, nec alias fabulas umquam habuit nisi de Hannibale ceterisque talibus, denique cum imperatori facto quidam panegyricum recitare vellet, dixit ei: Scribe laudes Marii vel Hannibalis vel cuiusvis ducis optimi vita functi, et dic quid ille fecerit, ut eum nos imitemur. nam viventes laudare inrisio est, maxime imperatores, a quibus speratur, qui timentur, qui praestare publice possunt, qui possunt necare, qui proscribere. se autem vivum placere velle, mortuum etiam laudari.
在每次远征中,他总是当着众人在帐篷前进食军中伙食,若士兵没有遮蔽,他自己也决不寻求屋顶庇护以避日晒雨淋。战时,他在向士兵说明理由后,为自己及其奴仆或侍从所核定的口粮仅与士兵所负相同;他让自己的奴仆背负粮饷,以免奴仆安然漫步而士兵重负在身,且此事被军队带着叹息目睹。他还在集会上起誓说,只要他曾从军及今后继续出征,他的行事举止便绝不会异于普通士兵。他常以马略及此类名将为榜样,除汉尼拔及其他此类人物外决不谈论其他逸闻。最后,当他在称帝后有人欲向他诵读颂词时,他对那人说: “去撰写马略、汉尼拔或任何已故卓越将领的赞词吧,讲明他做过何事,以便我们仿效。因为赞美活着的人实乃嘲弄,尤其是赞美那些受人期盼、令人畏惧、能施公恩、能杀戮、能下达公敌宣告的皇帝。” 他还称自己希望在生前取悦于人,死后也受人赞颂。
Amavit de principibus Augustum, Vespasianum, Titum, Traianum, Pium, Marcum, reliquos faeneos vel venenatos vocans; maxime tamen in historiis Marium et Camillum et Quinctium et Marcium Coriolanum dilexit, interrogatus autem quid de Scipionibus sentiret, dixisse fertur felices illos fuisse magis quam fortes; idque probare domesticam vitam et iuventutem, quae in utroque minus speciosa domi fuisset, apud omnes constat quod, si rerum potitus fuisset, omnia correcturus fuerit,2 quae Severus vel non potuit emendare vel noluit, et quidem sine crudelitate, immo etiam cum lenitate, sed militari, non remissa et inepta atque ridicula. Domus eius hodie Romae visitur in Campo Iovis, quae appellatur Pescenniana. in qua simulacrum eius in trichoro consistit, positum ex Thebaico marmore, quod ille ad similitudinem sui factum a grege Thebaeorum acceperat. exstat etiam epigramma Graecum, quod Latine hanc habet sententiam: Terror Aegyptiaci Niger astat militis ingens, Thebaidos socius, aurea saecla volens. hunc reges, hunc gentes amant, hunc aurea Roma, hic Antoninis carus et imperio. Nigrum nomen habet, nigrum formavimus ipsi, ut consentiret forma, metalle, tibi. quos quidem versus Severus eradi noluit, cum hoc ei et praefecti suggererent et officiorum magistri, addens: Si talis fuit, sciant omnes qualem vicerimus; si talis non fuit, putent omnes nos talem vicisse; immo sic sit, quia fuit talis.
在历代元首中,他喜爱奥古斯都、韦斯巴芗、提图斯、图拉真、笃敬者皮乌斯和马可,称其余之人为草包或毒物;然而在史籍中,他最推崇马略、卡米卢斯、昆克提乌斯和马尔基乌斯·科利奥拉努斯。当被问及对西庇阿家族有何看法时,据传他曾说他们侥幸多于英勇;二人并不甚体面的居家私生活与年轻时代便证明了这一点。所有人一致认为,倘若他夺得了最高权力,他必能纠正塞维鲁未能或不愿纠正的一切弊端,并且决非出于残酷,反而是以宽仁——但那是军人的严正宽仁,绝非涣散、无能而可笑的放任。如今在罗马朱庇特广场仍可见到他的宅邸,被称为佩斯肯尼乌斯宅。宅内三瓣展室中立有他的雕像,以底比斯大理石制成,是他当年自底比斯人群体那里收得的仿其容貌之作。此处亦留存一首希腊语警句诗,其拉丁语含意如下: “埃及士兵的巨大梦魇,尼热尔立于此地,底比斯之盟友,渴望黄金时代。君王爱他,万邦爱他,黄金之罗马亦爱他;他在安东尼努斯诸帝与帝国眼中皆受珍视。他本名‘黝黑’,我们便亲手将其塑为黑色,只为使形貌与你这石材相符。” 当近卫长官与各司长官建议塞维鲁磨去这些诗行时,塞维鲁却不愿将其抹去,并补充道: “若他果真是这样的人,就让所有人都知晓我们击败了何等人物;若他并非这样的人,便让所有人都以为我们击败了如此之人;况且,正因他果真如此,便依样留存吧。”
- 10addito eo ut
夺格绝对结构的一种,其中中性单数夺格指示代词 eo 先行指代后接 ut 从句的实质内容,属于表示“附带规定……/追加命令……”的惯用表达。
- 12correcturus fuerit
过去非真实条件句(si rerum potitus fuisset)的归结从句被嵌入由 quod 引导的名词性从句中,因而采用主动迂回完成体虚拟式(correcturus fuerit),在独立主句中本应作虚拟式过去完成时 correxisset 或直陈式 correcturus fuit。
