- 底本
- Scriptores Historiae Augustae, Volume 1. Magie, David, editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1922.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi2331.phi007.humanitext-lat2:18-20
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
科莫杜斯死后,元老院发出严厉的呼喊,要求抹除其名声并侮辱其尸骸;在得知其尸体于夜间被秘密安葬后,元老院抗议并决议拆毁其雕像、削去其铭文并恢复旧月份名称。
Adclamationes senatus post mortem Commodi graves fuerunt, ut autem sciretur quod iudicium senatus de Commodo fuerit, ipsas adclamationes de Mario Maximo indidi et sententiam senatus consulti: Hosti patriae honores detrahantur. parricidae honores detrahantur. parricida trahatur. hostis patriae, parricida, gladiator in spoliario lanietur. hostis deorum, carnifex senatus, hostis deorum, parricida senatus; hostis deorum, hostis senatus, gladiatorem in spoliario.1 qui senatum occidit, in spoliario ponatur; qui senatum occidit, unco trahatur; qui innocentes occidit, unco trahatur. hostis, parricida, vere vere. qui sanguini suo non pepercit, unco trahatur. qui te occisurus fuit, unco trahatur. nobiscum timuisti, nobiscum periclitatus es. ut salvi simus, Iuppiter optime maxime, serva nobis Pertinacem. fidei praetorianorum feliciter,2 praetoriis cohortibus feliciter, exercitibus Romanis feliciter, pietati senatus feliciter. Parricida trahatur. rogamus, Auguste, parricida trahatur. hoc rogamus, parricida trahatur. exaudi Caesar: delatores ad leonem, exaudi Caesar: Speratum ad leonem, victoriae populi Romani feliciter, fidei militum feliciter, fidei praetorianorum feliciter, cohortibus praetoriis feliciter. Hostis statuas undique, parricidae statuas undique, gladiatoris statuas undique, gladiatoris et parricidae statuae detrahantur. necator civium trahatur. parricida civium trahatur. gladiatoris statuae detrahantur. te salvo salvi et securi sumus, vere vere, modo vere, modo digne, modo vere, modo libere. Nunc securi sumus; delatoribus metum, ut securi simus, delatoribus metum, ut salvi simus, delatores de senatu, delatoribus fustem. te salvo delatores ad leonem, te imperante delatoribus fustem.
科莫杜斯死后元老院的呼喊声极为严厉;然而为了让人知晓元老院对科莫杜斯有何种评断,我从马里乌斯·马克西穆斯处录入了这些呼喊本身以及元老院决议的内容: “剥夺祖国之敌的诸项荣誉!剥夺弑亲者的诸项荣誉!拖拽弑亲者!祖国之敌、弑亲者、角斗士应当在停尸房内被撕成碎片!众神之敌、元老院的屠夫、众神之敌、元老院的弑亲者;众神之敌、元老院之敌、把角斗士扔进停尸房!诛杀元老院者应当被投入停尸房;诛杀元老院者应当被铁钩拖拽;诛杀无辜者应当被铁钩拖拽!敌人、弑亲者,诚哉、诚哉!连自己骨肉都不肯宽恕者应当被铁钩拖拽!曾企图谋害您者应当被铁钩拖拽!您曾与我们一同恐惧,您曾与我们一同身处险境。为了我们的平安,至善至大的朱庇特啊,请为我们保全佩蒂纳克斯!向近卫军的忠诚致敬,向近卫步兵大队致敬,向罗马军团致敬,向元老院的敬虔致敬!拖拽弑亲者!奥古斯都啊,我们请求,拖拽弑亲者!我们请求此事,拖拽弑亲者!凯撒啊,请垂听:把告密者扔给狮子!凯撒啊,请垂听:把斯佩拉图斯扔给狮子!祝愿罗马民众的胜利,向士兵们的忠诚致敬,向近卫军的忠诚致敬,向近卫步兵大队致敬!从四面八方推倒敌人的雕像,从四面八方推倒弑亲者的雕像,从四面八方推倒角斗士的雕像,角斗士兼弑亲者的雕像应当被拆除!公民的虐杀者应当被拖拽!公民的弑亲者应当被拖拽!角斗士的雕像应当被拆除!有您平安在世,我们便安全无虞,诚哉诚哉,如今诚哉,如今当之无愧,如今诚哉,如今自由!如今我们安全无虞;让告密者心惊胆战,好让我们安全无虞;让告密者心惊胆战,好让我们得享保全;告密者滚出元老院,用棍棒惩治告密者!有您平安在世,把告密者扔给狮子;在您统治之下,用棍棒惩治告密者!
Parricidae gladiatoris memoria aboleatur, parricidae gladiatoris statuae detrahantur. impuri gladiatoris memoria aboleatur. gladiatorem in spoliario. exaudi Caesar: carnifex unco trahatur. carnifex senatus more maiorum unco trahatur. saevior Domitiano, impurior Nerone, sic fecit, sic patiatur, memoriae innocentium serventur. honores innocentium restituas, rogamus. parricidae cadaver unco trahatur. gladiatoris cadaver unco trahatur. gladiatoris cadaver in spoliario ponatur. perroga, perroga: omnes censemus unco trahendum.3 qui omnes occidit, unco trahatur. qui omnem aetatem occidit, unco trahatur. qui utrumque sexum occidit, unco trahatur. qui sanguini suo non pepercit, unco trahatur. qui templa spoliavit, unco trahatur. qui testamenta delevit, unco trahatur. qui vivos spoliavit, unco trahatur. servis serviimus. qui pretia vitae exegit, unco trahatur. qui pretia vitae exegit et fidem non servavit, unco trahatur. qui senatum vendidit, unco trahatur. qui filiis abstulit hereditatem, unco trahatur. Indices de senatu, delatores de senatu, servorum subornatores de senatu, et tu nobiscum timuisti; omnia scis et bonos et malos nosti, omnia scis, omnia emenda; pro te timuimus. o nos felices, te vere imperante! de parricida refer, refer, perroga. praesentiam tuam rogamus, innocentes sepulti non sunt. parricidae cadaver trahatur, parricida sepultos eruit; parricidae cadaver trahatur.
抹除弑亲角斗士的名声,拆除弑亲角斗士的雕像!抹除污秽角斗士的名声!把角斗士扔进停尸房!凯撒啊,请垂听:屠夫应当被铁钩拖拽!元老院的屠夫应当依祖宗之法被铁钩拖拽!比图密善更残暴,比尼禄更污秽;他如何作为,便让他如何承受;保全无辜者的英名!我们请求,恢复无辜者的名誉!弑亲者的尸骸应当被铁钩拖拽!角斗士的尸骸应当被铁钩拖拽!角斗士的尸骸应当被扔进停尸房!点名表决,点名表决:我们一致裁决应当用铁钩拖拽他!诛杀所有人者应当被铁钩拖拽!诛杀所有年龄者应当被铁钩拖拽!诛杀男女两性者应当被铁钩拖拽!连自己骨肉都不肯宽恕者应当被铁钩拖拽!洗劫神庙者应当被铁钩拖拽!废弃遗嘱者应当被铁钩拖拽!抢夺活人者应当被铁钩拖拽!我们曾沦为奴隶的奴仆!索取买命钱者应当被铁钩拖拽!索取买命钱且不守信义者应当被铁钩拖拽!出卖元老院者应当被铁钩拖拽!夺取子嗣遗产者应当被铁钩拖拽!揭发者滚出元老院,告密者滚出元老院,唆使奴隶者滚出元老院!您也曾与我们一同恐惧;您明察秋毫,深知善恶;您明察秋毫,拨乱反正;我们曾为您担惊受怕!在您真正统领之下,我们何等有幸!请提出关于弑亲者的议案,提出来,点名表决!我们请求您的出席;无辜者尚未安葬!弑亲者的尸骸应当被拖拽;弑亲者曾掘出已葬之人;弑亲者的尸骸应当被拖拽!”
Et cum iussu Pertinacis Livius Laurensis, procurator patrimonii, Fabio Ciloni consuli designato dedisset, per noctem Commodi cadaver sepultum est. senatus adclamavit: Quo auctore sepelierunt?4 parricida sepultus eruatur, trahatur. Cincius Severus dixit: Iniuste sepultus est. qua pontifex dico, hoc collegium pontificum dicit, quoniam laeta percensui, nunc convertar ad necessaria: censeo quas is, qui nonnisi ad perniciem civium et ad dedecus suum vixit, ob honorem suum decerni coegit, abolendas statuas,5 quae undique sunt abolendae, nomenque ex omnibus privatis publicisque monumentis eradendum mensesque iis nominibus nuncupandos quibus nuncupabantur, cum primum illud malum in re publica incubuit.
依佩蒂纳克斯之命,皇室财产总管利维乌斯·劳伦西斯将遗体移交给候任执政官法比乌斯·基洛,科莫杜斯的尸体遂于夜间被安葬。元老院高声抗议道: “经谁批准他们安葬了他?已葬的弑亲者应当被掘出并拖拽!” 钦基乌斯·塞维鲁说道: “他是被非法安葬的。我以祭司的身份发言,祭司团如是说:既然我已经历数了令人欢欣之事,现在我将转向必不可少之事:我提议,那个唯独为残害公民和自取其辱而生的人为彰显自身荣誉而强行下令设立的雕像,必须从各地悉数废除;其名字必须从一切公私纪念物上削去;各月份必须以那个祸患最初降临国家之时所使用的名称来称呼。”
- 18gladiatorem in spoliario
呼喊口号中典型的省略句式,省去了支配宾格 gladiatorem 的及物动词(如 iacite 或 mittite),意为“把角斗士[扔]进停尸房”。
- 18fidei praetorianorum feliciter
由与格(fidei)与副词 feliciter 构成的仪式性呼喊短语,省略了 esse 的虚拟式(sit),意为“向近卫军的忠诚致敬 / 祝愿……吉祥”。
- 19perroga, perroga: omnes censemus unco trahendum
perroga 是动词 perrogo 的命令式,用于催促主持会议的执政官按顺序征求意见并付诸表决。紧接着的 censemus unco trahendum 是省略了 esse 和宾格主语 eum 的动形容词宾格不定式结构,意为“我们一致裁决应当用铁钩拖拽[他]”。
- 20Quo auctore sepelierunt?
由疑问词 quo 与名词 auctore 构成的独立夺格结构,作状语表示“经谁批准/在谁的主使下”。
- 20censeo quas is, qui nonnisi ad perniciem civium et ad dedecus suum vixit, ob honorem suum decerni coegit, abolendas statuas
极为显著的倒装(hyperbaton)长句结构。由主动词 censeo 统领的宾格不定式主干为 censeo abolendas [esse] statuas(“我提议应当废除……雕像”)。关系代词 quas 引导的从句置于其先行词 statuas 之前,且该关系从句内部还嵌套了一个修饰 is 的关系从句 qui ... vixit。
