- 底本
- Scriptores Historiae Augustae, Volume 1. Magie, David, editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1922.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi2331.phi007.humanitext-lat2:15-17
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
本节记述了康茂德的残暴与荒诞行径、凶兆的频发、近臣对他的谋杀及其死后所受的待遇,以及塞维鲁将其封神一事。
cubicularios suos libenter occidit, cum omnia ex nutu eorum semper fecisset. Eclectus cubicularius cum videret eum tam facile cubicularios occidere, praevenit eum et factioni mortis eius interfuit. Spectator1 gladiatoria sumpsit arma, panno purpureo nudos umeros advelans. habuit praeterea morem, ut omnia quae turpiter, quae impure, quae crudeliter, quae gladiatorie, quae lenonie faceret, actis urbis indi iuberet, ut Marii Maximi scripta testantur. Commodianum etiam populum Romanum dixit, quo saepissime praesente gladiator pugnavit, sane cum illi saepe pugnanti ut deo populus favisset, inrisum se credens populum Romanum a militibus classiariis, qui vela ducebant, in amphitheatro interimi praeceperat, urbem incendi iusserat, utpote coloniam suam. quod factum esset, nisi Laetus praefectus praetorii Commodum deterruisset.2 appellatus est sane inter cetera triumphalia nomina etiam sescenties vicies Palus Primus Secutorum.
尽管他向来事事顺从寝室侍从们的心意行事,却欣然诛杀他们。寝室侍从埃克莱克图斯见他如此轻易地处死侍从,便先发制人,参与了谋害他的密谋。作为观众,他操起角斗士的武器,用紫色的布匹掩覆赤裸的双肩。此外,他还有一种习惯,下令将自己一切卑鄙、污秽、残酷、宛如角斗士与皮条客的行径全部记入城市公报,正如马里乌斯·马克西穆斯的著作所证实的那样。他还将罗马民众称为“科莫杜斯之民”,并极频繁地在他们面前充当角斗士出战;当他屡次在场上搏斗时,民众如对待神明般向他欢呼,他却自以为受了戏弄,遂命令拉扯遮阳篷的水手军人在圆形剧场内屠杀罗马民众,并下令将城市焚毁,只因罗马是其殖民地。若非近卫军长官莱图斯劝阻了科莫杜斯,此事本已铸成。在诸多凯旋头衔之中,他确实还六百二十次被冠以“追捕斗士第一桩柱”的称号。
Prodigia eius imperio et publice et privatim haec facta sunt: crinita stella apparuit. vestigia deorum in foro visa sunt exeuntia. et ante bellum desertorum caelum arsit. et repentina caligo ac tenebra in Circo kalendis Ianuariis oborta; et ante lucem fuerant etiam incendiariae aves ac dirae, de Palatio ipse ad Caelium montem in Vectilianas aedes migravit, negans se in Palatio posse dormire. Ianus geminus sua sponte apertus est, et Anubis simulacrum marmoreum moveri visum est. Herculis signum aeneum sudavit in Minucia per plures dies. bubo etiam supra cubiculum eius deprehensa est tam Romae quam Lanuvii. ipse autem prodigium non leve sibi fecit; nam cum in gladiatoris occisi vulnus manum misisset, ad caput sibi detersit, et contra consuetudinem paenulatos iussit spectatores non togatos ad munus convenire, quod funeribus solebat, ipse in pullis vestimentis praesidens. galea eius bis per portam Libitinensem elata est. Congiarium dedit populo singulis denarios septingenos vicenos quinos, circa alios omnes parcissimus fuit, quod luxuriae sumptibus aerarium minuerat. circenses multos addidit ex libidine potius quam religione et ut dominos factionum ditaret.
在他统治期间,公私方面均发生了如下凶兆:彗星显现;论坛上见到了众神离去的足迹;逃兵战争爆发前,天空烈火熊熊;一月卡兰德,大竞技场突然被浓雾与黑暗笼罩;拂晓前还出现了招致火灾的不祥之鸟,以至于他本人从帕拉蒂尼迁至凯利乌斯山的韦克蒂利乌斯宅邸,声称自己在帕拉蒂尼无法入眠;双面雅努斯神庙的大门自行洞开,阿努比斯的大理石雕像显现移动;米努基亚回廊中的赫拉克勒斯青铜雕像连续数日流汗;在罗马与拉努维乌姆,均在他卧室上方捕获了猫头鹰。此外,他本人亦为自己制造了不轻的凶兆:他将手探入被杀角斗士的伤口中,随后抹在自己头上,并违背常俗,命令观众一律身着葬礼常用的斗篷而非托迦前来观看竞技表演,自己则身着深色丧服主持。他的头盔曾两次经由利比蒂娜之门被抬出。他向每位民众分发了七百二十五第纳尔的赏赐,对其他所有人却极其吝啬,因为骄奢淫逸的开销耗尽了国库。他增设了诸多赛车竞技,与其说是出于宗教信仰,不如说是出于放纵任性,并为了让各赛车派系的头领中饱私囊。
His incitati, licet nimis sero, Quintus Aemilius Laetus praefectus et Marcia concubina eius inierunt coniurationem ad occidendum eum. primumque ei venenum dederunt; quod cum minus operaretur, per athletam, cum quo exerceri solebat, eum strangularunt. Fuit forma quidem corporis iusta, vultu insubido, ut ebriosi solent, et sermone incondito, capillo semper fucato et auri ramentis inluminato, adurens comam et barbam timore tonsoris. Corpus eius ut unco traheretur atque in Tiberim mitteretur, senatus et populus postulavit, sed postea iussu Pertinacis in monumentum Hadriani translatum est. Opera eius praeter lavacrum, quod Cleander nomine ipsius fecerat, nulla exstant, sed nomen eius alienis operibus incisum senatus erasit. nec patris autem sui opera perfecit, classem Africanam instituit, quae subsidio esset, si forte Alexandrina frumenta cessassent. ridicule etiam Carthaginem Alexandriam Commodianam togatam appellavit, cum classem quoque Africanam Commodianam Herculeam appellasset. ornamenta sane quaedam Colosso addidit, quae postea cuncta sublata sunt. Colossi autem caput dempsit, quod Neronis esset,3 ac suum imposuit et titulum more solito subscripsit, ita ut illum Gladiatorium et Effeminatum non praetermitteret. hunc tamen Severus, imperator gravis et vir nominis sui, odio, quantum videtur, senatus4 inter deos rettulit, flamine addito, quem ipse vivus sibi paraverat, Herculaneo Commodiano. Sorores tres superstites reliquit, ut natalis eius celebraretur. Severus instituit.
受到这些行径的刺激,近卫军长官昆图斯·埃米利乌斯·莱图斯以及〔科莫杜斯的〕妾侍玛尔基亚策动了谋杀他的阴谋,尽管为时已晚。他们起初给他服毒;见毒药药效不显,便通过一名平时陪他锻炼的运动员将他勒死。他的体格确实匀称,容貌却呆滞无神,宛如醉汉,言语粗俗,头发始终染色并敷以金屑闪耀,因畏惧理发师而用火烧灼须发。元老院与民众要求用铁钩拖曳其尸骸并投入台伯河,但后来依照佩蒂纳克斯的命令被移葬于哈德良陵墓。除克莱安德尔以其名义兴建的浴场外,其公共建筑无一留存,元老院削去了铭刻在他人建筑上的其名字。他亦未完成其父的工程;他设立了阿非利加舰队,以便在亚历山大里亚的粮食运输偶然受阻时作为接济。他还荒唐地将迦太基命名为“着托迦的科莫杜斯亚历山大里亚”,此前他已将阿非利加舰队命名为“科莫杜斯赫拉克勒斯舰队”。他确实为巨像增添了若干装饰,后来全部被拆除。此外,他削去了巨像上原属于尼禄的头部,安上自己的头像,并照惯例题写了铭文,甚至未遗漏“角斗士”和“柔弱者”等称号。然而严正且名副其实的塞维鲁皇帝,看来是出于对元老院的憎恨,将其列入神界,并增设了他生前为自己预备的赫拉克勒斯·科莫杜斯祭司。他留下了三位幸存的姐妹。塞维鲁下令庆祝其诞辰。
- 15Spectator
作为主语康茂德的谓语性同格语,意为“(身为)观众却操起了角斗士的武器”。
- 15quod factum esset, nisi Laetus praefectus praetorii Commodum deterruisset
过去与事实相反的虚拟条件句。条件从句(nisi 从句)与主句均使用过去完成时虚拟式(deterruisset 与 factum esset)。
- 17quod Neronis esset
关系从句中使用未完成过去时虚拟式 esset,体现了虚拟间接引语或主观认定(“据称是尼禄的 / 被认为是尼禄的”),而非作者客观陈述的事实。
- 17odio, quantum videtur, senatus
odio 为修饰 rettulit 的原因夺格,senatus 为依附于 odio 的宾格性属格(“出于对元老院的憎恨”),表示塞维鲁对元老院的仇恨,而非主格性属格(“元老院所怀的憎恨”)。
