- 底本
- Opera Minora. Tacitus, Cornelius; Furneaux, Henry, editor. Oxford, Clarendon Press. 1900.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi1351.phi002.humanitext-lat1:46.1-46.6
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
塔西佗考察了日耳曼尼亚东部边界地区的佩乌基尼人、韦内蒂人与芬尼人的习俗,权衡应将其归为日耳曼人还是萨尔马提亚人,并在搁置了更远方半人半兽的荒诞神话后结束全篇。
Hic Suebiae finis. Peucinorum Venethorumque et Fennorum nationes Germanis an Sarmatis adscribam dubito.1 quamquam Peucini, quos quidam Bastarnas vocant, sermone cultu sede ac domiciliis ut Germani agunt. sordes omnium ac torpor procerum: conubiis mixtis nonnihil in Sarmatarum habitum foedantur.
至此便是苏埃比亚的疆界。对于应将佩乌基尼人、韦内蒂人和芬尼人的诸部族归入日耳曼人还是萨尔马提亚人,我尚难定夺。尽管被有些人称为巴斯塔尔奈人的佩乌基尼人,在语言、服饰、定居习性以及住所上都如日耳曼人一般生活。全体人员肮脏不堪,贵族则暮气沉沉;因通婚混合,他们有些堕落成萨尔马提亚人的外貌。
Venethi multum ex moribus traxerunt; nam quidquid inter Peucinos Fennosque silvarum ac montium erigitur latrociniis pererrant. hi tamen inter Germanos potius referuntur, quia et domos figunt et scuta gestant et pedum usu et pernicitate gaudent: quae omnia diversa Sarmatis sunt in plaustro equoque viventibus.
韦内蒂人从后者的风俗中汲取了许多;因为耸立在佩乌基尼人与芬尼人之间的无论何种森林与山峦,他们都四出劫掠穿行。然而他们还是更多地被列入日耳曼人之中,因为他们固定住所,携带盾牌,且惯用双足并以奔跑敏捷为乐:所有这些都与在车辆和马背上生活的萨尔马提亚人迥然相异。
Fennis mira feritas, foeda paupertas: non arma, non equi, non penates; victui herba, vestitui pelles, cubile humus:2 solae in sagittis spes, quas inopia ferri ossibus asperant. idemque venatus viros pariter ac feminas alit; passim enim comitantur partemque praedae petunt. nec aliud infantibus ferarum imbriumque suffugium3 quam ut in aliquo ramorum nexu contegantur; huc redeunt iuvenes, hoc senum receptaculum.
芬尼人表现出令人惊愕的凶野与可憎的贫困:没有武器,没有战马,没有家神;以草为食,以皮为衣,以地为床;唯一的依靠寄于箭矢,因缺乏铁,他们用骨头作箭尖。同一狩猎活动同样供养着男子与妇女;因为妇女随处伴行,并索取一部分猎物。对于婴孩而言,躲避野兽与暴雨的唯一庇护所,无非是用交错的树枝将其遮盖起来;青年回到此处,这也是老人的避难所。
sed beatius arbitrantur quam ingemere agris, inlaborare domibus, suas alienasque fortunas spe metuque versare: securi adversus homines, securi adversus deos rem difficillimam adsecuti sunt, ut illis ne voto quidem opus esset. cetera iam fabulosa: Hellusios et Oxionas ora hominum vultusque, corpora atque artus ferarum gerere: quod ego ut incompertum in medio relinquam.4
但他们认为这比在田野中呻吟劳作、在建房屋上苦力经营、在希望与恐惧中周转自己与他人的财富要更为幸福。既不惧人类,亦不畏神明,他们达到了最难之事:竟连祈愿也无需有了。 其余的便已是荒诞的神话了:诸如赫卢西人和奥克西奥内斯人长着人类的脸面与相貌,却长着野兽的躯干与四肢;对此,我因其缺乏证实,便留待存疑了。
- 46.1Germanis an Sarmatis adscribam dubito
adscribam 为 dubito 引导的间接疑问从句中的现在时虚拟语气,带有商榷或审度色彩,表示作者在考虑“究竟该归入哪一方”。
- 46.3victui herba, vestitui pelles, cubile humus
victui 与 vestitui 为第四变格名词的表示目的/用途的与格(dative of purpose),省去了系动词,形成短促严谨的排比:“草用作食物,兽皮用作衣物,泥土用作床榻”。
- 46.4ferarum imbriumque suffugium
ferarum 与 imbrium 是依附于名词 suffugium(避难所)的宾格性属格(objective genitive),表示所要防备、躲避的对象(“躲避野兽与暴雨的庇护所”)。
- 46.6quod ego ut incompertum in medio relinquam
in medio relinquam 为习语,意为“置于中立不决之地”“留待存疑”。关系代词 quod 指代前文所述的半人半兽神话,ut incompertum(“作为未查实之事”)充当状语性的补充说明。
