← 塔西佗

日耳曼尼亚志

§45.1-45.9

极北之海、采集琥珀的艾斯提人与西托内斯人

记述最北端停滞的海洋与极昼景象、艾斯提人的习俗及其对琥珀的采集和琥珀的性质,以及由女性统治的西托内斯人。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§45.1

​Trans Suionas aliud mare, pigrum ac prope immotum, quo cingi claudique terrarum orbem hinc fides, quod extremus cadentis iam solis fulgor in ortus edurat1 adeo clarus ut sidera hebetet; sonum insuper emergentis audiri formasque equorum et radios capitis aspici persuasio adicit.

在苏伊奥内斯人之外,是另一片迟滞且几乎停滞不前的海洋;大地之轮廓由其环绕并封闭的信念来自这一事实:此刻沉落的太阳那最后的光辉一直持续到日出,明亮得足以使群星失色;众人的传言还附会说,能够听到太阳升起时的巨响,并看见神马的形象与他头部的光芒。

§45.2

​illuc usque et fama vera tantum natura.2 ergo iam dextro Suebici maris litore Aestiorum gentes adluuntur, quibus ritus habitusque Sueborum, lingua Britannicae propior.

只到那里为止——且只要传说是真实的——自然仅及于此。 于是,如今在苏埃比海右侧的海岸上,艾斯提人的各部族为海水所冲刷;他们的礼俗和装束属于苏埃比人,语言却更接近不列颠语。

§45.3

​matrem deum venerantur. insigne superstitionis formas aprorum gestant: id pro armis hominumque tutela securum deae cultorem etiam inter hostes praestat. rarus ferri, ​frequens fustium usus. frumenta ceterosque fructus patientius quam pro solita Germanorum inertia laborant.3 sed et mare scrutantur, ac soli omnium sucinum, quod ipsi glesum ​vocant, inter vada atque in ipso litore legunt. nec quae natura quaeve ratio gignat, ut barbaris, quaesitum compertumve; diu quin etiam inter cetera eiectamenta maris iacebat, donec luxuria nostra dedit nomen. ipsis in nullo usu: rude legitur, informe perfertur, pretiumque mirantes ​accipiunt. sucum tamen arborum esse intellegas, quia terrena quaedam atque etiam volucria animalia plerumque interlucent, quae implicata humore mox durescente materia ​clauduntur. fecundiora igitur nemora lucosque, sicut Orientis secretis, ubi tura balsamaque sudantur, ita Occidentis insulis terrisque inesse crediderim,4 quae vicini solis radiis expressa atque liquentia in proximum mare labuntur ac vi tempestatum in adversa litora exundant.

他们崇拜众神之母。作为这种信仰的标志,他们佩戴野猪的塑像;这代替了武器和一切人类的庇护,使该女神的崇敬者即使身处敌阵之中也安然无恙。铁器的使用极少,木棒的使用很频繁。他们耕作谷物和其他果实,比通常日耳曼人的怠惰习性所展现的更为坚忍。不仅如此,他们还探查大海,且是所有人群中唯一在浅滩间和海岸上采集琥珀的人;他们自己将琥珀称为格勒松姆。作为蛮族,究竟是何种自然力量或何种机理生成了它,他们既未探究也未查明;甚至在很久的一段时间里,它一直被遗弃在海的其他碎屑漂浮物中,直到我们的奢靡风气赋予了它声名。对他们自己来说,这毫无用处:它以粗糙的原状被采集,不加塑形地运出,而他们满怀惊奇地收下货款。然而你可以看出它是树木的汁液,因为某些陆生甚至有翅的微小动物常常透过它映现出来,这些动物被其黏液缠绕,旋即被硬化的物质封存其中。因此我想相信,正如在渗出乳香和香脂的东方秘境一样,在西方的岛屿和陆地中同样存在着更为丰饶的树林与圣林,其中的汁液在近旁太阳光线的逼出下化为流质,淌入邻近的大海,并借风暴之力翻滚涌向对岸的海岸。

§45.8

​si naturam sucini admoto igne temptes, in modum taedae accenditur alitque flammam pinguem et olentem; mox ut in picem resinamve lentescit.

如果你把火凑近来检验琥珀的性质,它会如火把般点燃,维持着浓烈而芳香的火焰;不久便会如沥青或树脂般软化变黏。

§45.9

​Suionibus Sitonum gentes continuantur. cetera similes uno differunt, quod femina dominatur: in tantum non modo a libertate sed etiam a servitute degenerant.

与苏伊奥内斯人相接的是西托内斯人的各部族。他们在其余方面与前者相似,唯一的不同在于:由一名女性实施统治。他们到了这般地步,不仅背离了自由,甚至从奴役的状态中也堕落了。

语法注4 条
  1. 45.1quo cingi claudique terrarum orbem hinc fides, quod extremus cadentis iam solis fulgor in ortus edurat

    quo 为关系代名词夺格,指代前句的“aliud mare”(另一片海),作方式/手段夺格。副词 hinc(由此)先行呼应后面的 quod 从句(即夕阳光芒持续至日出的事实),构成 fides [est](有……的确信)的依据。

  2. 45.2illuc usque et fama vera tantum natura

    省略了主谓动词(如 est 或 valet)的高度凝练的倒装句。短语 et fama vera 起插入语作用(“且传闻若是真实的话”),tantum 作副词(“仅此、仅仅”)修饰 illuc usque,主语为 natura(自然界)。

  3. 45.4patientius quam pro solita Germanorum inertia laborant

    动词 laborant 通常作不及物动词(“劳作、辛劳”),此处接宾语 frumenta ceterosque fructus,作及物动词用(意为“辛勤耕种、培植”)。quam pro 为固定比较句式,意为“相较于……的通常比例/超出……之程度”。

  4. 45.7fecundiora igitur nemora lucosque... inesse crediderim

    crediderim 为完成时虚拟式第一人称单数,表示潜在/谦逊的断言(“我宁愿相信/我想相信”)。其后引导宾格加不定式结构(AcI)“fecundiora... nemora lucosque inesse”。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi1351.phi002.humanitext-lat1:45.1-45.9