← 塔西佗

阿格里科拉传

§7.1-7.6

归附韦斯帕芗与统领第二十军团

阿格里科拉在母亲遭奥托舰队劫掠杀害后加入了韦斯帕芗的阵营,随后被穆基阿努斯任命统领叛乱难驯的第二十军团,并以罕见的节制加以整饬。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§7.1

​Sequens annus gravi vulnere animum domumque eius ​adflixit. nam classis Othoniana licenter vaga dum Intimilium (Liguriae pars est) hostiliter populatur, matrem Agricolae in praediis suis interfecit, praediaque ipsa et magnam ​patrimonii partem diripuit, quae causa caedis fuerat.1 igitur ad sollemnia pietatis profectus Agricola, nuntio adfectati a Vespasiano imperii2 deprehensus ac statim in partis transgressus est.

(译文中已并入上一段)
§7.4

​initia principatus ac statum urbis Mucianus regebat, iuvene admodum Domitiano et ex paterna fortuna ​tantum licentiam usurpante. is missum ad dilectus agendos Agricolam integreque ac strenue versatum vicesimae legioni tarde ad sacramentum transgressae praeposuit, ubi decessor seditiose agere narrabatur: quippe legatis quoque consularibus nimia ac formidolosa erat, nec legatus praetorius ad ​cohibendum potens, incertum suo an militum ingenio.3 ita successor simul et ultor electus rarissima moderatione maluit videri invenisse bonos quam fecisse.

穆基阿努斯掌管着帝政初期的政务与都城局势,而多米提安尚极年轻,仅依仗其父的运势而放肆妄为。穆基阿努斯任命受派主持征兵且处事廉正、雷厉风行的阿格里科拉统领迟迟才转而宣誓效忠的第二十军团。据传该军团的前任指挥官举止叛逆;事实上,对于执政官级的总督而言,该军团亦过于跋扈而令人畏惧,大法官级的军团长更是无力加以约束,尚不清楚这是由于他自身的性格还是由于士兵的气质所致。因此,他既作为继任者又作为惩戒者被选拔出来,却以极罕见的节制,宁愿表现为是发现了良善之士,也不愿表现为是造就了良善之士。

语法注3 条
  1. 7.3quae causa caedis fuerat

    关系代词 quae 的先行词是前文被掠夺的庄园与财产(praedia / patrimonii partem),但在性与数上被吸引(attraction)同化为表语名词 causa(阴性单数)。

  2. 7.3nuntio adfectati a Vespasiano imperii

    名词 imperii 与完成时被动分词 adfectati 构成的所谓“建城以来(ab urbe condita)型”名分词结构,意指“韦斯帕芗图谋/夺取帝位的消息”,分词的动作概念为表达的重心。

  3. 7.6incertum suo an militum ingenio

    省略了 incertum erat utrum 的间接疑问句结构。两个表示原因的夺格(suo [ingenio] 与 militum ingenio)由连词 an 连接,构成独立的插入说明,表明对无能原因的悬而未决。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi1351.phi001.humanitext-lat1:7.1-7.6