← 塔西佗

阿格里科拉传

§6.1-6.5

阿格里科拉的联姻与早期仕途

阿格里科拉迎娶名门之女并出任财务官,在亚细亚行省任上保持清廉,在尼禄治下谨慎韬光养晦地历任保民官与大法官,后受加尔巴委派清查神庙祭品。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§6.1

​Hinc ad capessendos magistratus in urbem degressus Domitiam Decidianam, splendidis natalibus ortam, sibi iunxit; idque matrimonium ad maiora nitenti decus ac robur fuit. vixeruntque mira concordia, per mutuam caritatem et in vicem se anteponendo, nisi quod in bona uxore ​tanto maior laus, quanto in mala plus culpae est.1 sors quaesturae provinciam Asiam, pro consule Salvium Titianum dedit, quorum neutro corruptus est,2 quamquam et provincia dives ac parata peccantibus, et pro consule in omnem aviditatem pronus quantalibet facilitate redempturus esset ​mutuam dissimulationem mali. auctus est ibi filia, in subsidium simul ac solacium; nam filium ante sublatum brevi amisit. mox inter quaesturam ac tribunatum plebis atque ipsum etiam tribunatus annum quiete et otio transiit, gnarus sub Nerone temporum, quibus inertia pro sapientia fuit.

由此,他回到罗马城准备就任官职,并与出身名门的多米提娅·德基迪娅娜结为连理;这桩婚姻对于谋求更高地位的他而言,既是荣耀也是助力。他们生活在惊人的和睦之中,凭借着相互的关爱与彼此相让,只是在好妻子身上赞誉要大得多,正如在坏妻子身上罪责也更重一样。财务官的抽签将亚细亚行省与资深执政官萨尔维乌斯·提提亚努斯分派给了他,但他并未被两者中的任何一方所腐蚀,尽管该行省既富庶又为作奸犯科者提供了便利,而那位资深执政官则贪婪成性,随时准备以任何程度的放任来换取对恶行互相隐瞒。他在那里添了一个女儿,兼作支柱与安慰;因为他先前出生的儿子不久便夭折了。随后,在财务官职与保民官职之间的时间里,乃至在保民官本任期内,他都在平静与闲适中度过,深知尼禄统治下的时代特征——在那里,无所作为被视作明智。

§6.4

​idem praeturae tenor et silentium; nec enim iurisdictio obvenerat. ludos et inania honoris medio rationis atque abundantiae duxit,3 uti longe a luxuria ita famae propior.

他的大法官任期的基调与缄默亦是如此;因为审判管辖权并未落到他的头上。他在适度与丰裕的折中尺度上操办节庆赛事与官职的虚浮虚饰,既远避奢靡,又更近令名。

§6.5

​tum electus a Galba ad dona templorum recognoscenda diligentissima conquisitione effecit, ne cuius alterius sacrilegium res publica quam Neronis sensisset.4

其后,他被加尔巴选派去核查神庙的供奉品,通过极其周密的搜查,使得国家并未感受到除尼禄以外任何其他人的亵圣罪行。

语法注4 条
  1. 6.1nisi quod in bona uxore tanto maior laus, quanto in mala plus culpae est

    由 nisi quod 引导的从句对前句“彼此相让(美德平分秋色)”进行限定与补充,指出即便夫妻并重,按常理而言好妻子所应得的赞誉比好丈夫还要大,正如坏妻子招致的指责更重一样。

  2. 6.2quorum neutro corruptus est

    关系代名词属格 quorum 的先行词是前文的 provinciam Asiam 与 pro consule Salvium Titianum 两者。neutro 为原因或手段夺格,统合了人(资深执政官)与物(行省的财富)两项。

  3. 6.4medio rationis atque abundantiae duxit

    medio 是名词化的中性夺格(意为“中道、适度”),作方式夺格。duxit 支配宾语 ludos et inania honoris,意为“举办/引导节庆赛事”。整句表示在理性节制(ratio)与奢侈豪纵(abundantia)之间折中行事。

  4. 6.5ne cuius alterius sacrilegium res publica quam Neronis sensisset

    在 effecit ne ... sensisset 结构中,使用虚拟式过去完成时 sensisset 而非未完成时,反映了从调查完成的历史视点来看,使国家“不再蒙受除尼禄以外任何人的盗窃之害”这一已经达成的既定结果状态。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi1351.phi001.humanitext-lat1:6.1-6.5