- 底本
- Pliny, the Younger, creator;
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi1318.phi001.humanitext-lat1:1.8.1-1.8.18
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
小普林尼将自己在科莫献纳图书馆并发起资助基金时所作的演说稿寄给友人萨图尔尼努斯,请求其予以精细校订。他详细陈述了因谈及自身善行而在出版该演说时所产生的自夸之虞与犹豫,但最终决定遵从友人的意见。
Peropportune mihi redditae sunt litterae tuae quibus flagitabas, ut tibi aliquid ex scriptis meis mitterem, cum ego id ipsum destinassem. Addidisti ergo calcaria sponte currenti, pariterque et tibi veniam recusandi laboris et mihi exigendi verecundiam sustulisti.
你的来信送达得正合时宜,信中你殷切请求我寄给你一些拙作,而彼时我恰好正打算这么做。因此,你向本就自愿奔跑之人施加了马刺,同时也既免去了你推辞劳苦的托词,又消除了我向你提出请求的羞怯。
Nam nec me timide uti decet eo quod oblatum est, nec te gravari quod depoposcisti. Non est tamen quod ab homine desidioso aliquid novi operis exspectes.1 Petiturus sum enim ut rursus vaces sermoni quem apud municipes meos habui bibliothecam dedicaturus.
因为我既不当对所给予的好意畏缩不前,你也不当对自己恳求过的事情推三阻四。然而,你绝无理由指望从一个懒散之人那里得到什么新作;因为我将要请求你,再次抽空审阅我在准备为同乡市民献纳图书馆时所发表的那篇演说。
Memini quidem te iam quaedam adnotasse, sed generaliter; ideo nunc rogo ut non tantum universitati eius attendas, verum etiam particulas qua soles lima persequaris. Erit enim et post emendationem liberum nobis vel publicare vel continere.
我固然记得你此前已经做出过若干批注,但那只是大体而言;因此我现在恳请你,不仅要着眼于全篇的整体,还要以你惯常的锉刀深入细部逐一打磨。因为在校订之后,将其公之于众还是留存手头,我们仍有决定的自由。
Quin immo fortasse hanc ipsam cunctationem nostram in alterutram sententiam emendationis ratio deducet, quae aut indignum editione dum saepius retractat inveniet, aut dignum dum id ipsum experitur efficiet.
甚至,也许正是这种校订推敲的过程,会使我们的这份犹豫引向非此即彼的决断:它要么在再三斟酌中发现此作不值出版,要么在尝试此事的过程中使之变得配得上问世。
Quamquam huius cunctationis meae causae non tam in scriptis quam in ipso materiae genere consistunt: est enim paulo quasi gloriosius et elatius. Onerabit hoc modestiam nostram, etiamsi stilus ipse pressus demissusque fuerit, propterea quod cogimur cum de munificentia parentum nostrorum tum de nostra disputare.
尽管我产生这种犹豫的缘由,与其说是在于文辞本身,不如说是在于题材本身的性质:因为这题材可以说是略显自诩而高调的。即使笔调本身是简练而谦抑的,这也将对我们的谦逊构成沉重负担,因为我们不得不既谈论我们先辈的慷慨恩赐,又谈论我们自己的慷慨之举。
Anceps hic et lubricus locus est, etiam cum illi necessitas lenocinatur. Etenim si alienae quoque laudes parum aequis auribus accipi solent, quam difficile est obtinere, ne molesta videatur oratio de se aut de suis disserentis! Nam cum ipsi honestati tum aliquanto magis gloriae eius praedicationique invidemus, atque ea demum recte facta minus detorquemus et carpimus, quae in obscuritate et silentio reponuntur.
这是一个险象环生且极易失足的论题,哪怕有着情理上的必要性为之辩护。因为倘若旁人的赞美尚且通常难以得到公正的倾听,那么要使一个谈论自身或自身族人的人的言说不显得招人生厌,该是多么困难!因为我们不仅嫉妒德行本身,甚至更加嫉妒它的荣光与宣扬;唯独那些隐没于无名与沉寂之中的善举,我们才较少曲解和指摘。
Qua ex causa saepe ipse mecum, nobisne tantum, quidquid est istud, composuisse an et aliis debeamus.2 Ut nobis, admonet illud, quod pleraque quae sunt agendae rei necessaria, eadem peracta nec utilitatem parem nec gratiam retinent.
出于这一缘故,我常独自思忖:无论那篇文章究竟如何,我们究竟是该仅仅为我们自己而作,还是也当使之有益于他人。提醒我们只当为我们自己而作的,是这样一件事实:许多在付诸实施时所必需的事物,在事情完成之后便既不再具有同等的实用价值,也不再保留同等的吸引力。
Ac, ne longius exempla repetamus, quid utilius fuit quam munificentiae rationem etiam stilo prosequi? Per hoc enim assequebamur, primum ut honestis cogitationibus immoraremur, deinde ut pulchritudinem illarum longiore tractatu pervideremus, postremo ut subitae largitionis comitem paenitentiam caveremus. Nascebatur ex his exercitatio quaedam contemnendae pecuniae.
并且,不必去远处寻找例证,有什么比用文字阐发我们慷慨解囊的理由更为有益的呢?因为借此我们得以做到:第一,沉潜于崇高的思绪;第二,通过长篇论述深察其美好;最后,防范伴随突发施舍而来的后悔。由此便产生了一种轻蔑金钱的磨练。
Nam cum omnes homines ad custodiam eius natura restrinxerit, nos contra multum ac diu pensitatus amor liberalitatis communibus avaritiae vinculis eximebat, tantoque laudabilior munificentia nostra fore videbatur, quod ad illam non impetu quodam, sed consilio trahebamur.
因为天性固然束缚了所有人去守财,我们却相反,凭借对慷慨的长久沉思之爱,挣脱了贪婪的普遍枷锁;而且我们的慷慨之举似乎格外值得称赞,正因我们不是被某种盲目的冲动、而是被深思熟虑的决意引向它的。
Accedebat his causis, quod non ludos aut gladiatores sed annuos sumptus in alimenta ingenuorum pollicebamur. Oculorum porro et aurium voluptates adeo non egent commendatione, ut non tam incitari debeant oratione quam reprimi; ut vero aliquis libenter educationis taedium laboremque suscipiat, non praemiis modo verum etiam exquisitis adhortationibus impetrandum est.
在这些理由之外,还有这样一个事实:我们所许诺的并非公众游艺或角斗表演,而是用于抚养自由民子女的年度开支。况且,耳目之乐绝不需要什么推荐,以至于在演说中它们非但不应被煽动,反而应当受到抑制;但要让人乐于承担教育的枯燥与劳苦,不仅需要凭借奖赏,还必须通过精心的劝勉才能达成。
Nam si medici salubres sed voluptate carentes cibos blandioribus alloquiis prosequuntur, quanto magis decuit publice consulentem utilissimum munus, sed non perinde populare, comitate orationis inducere? praesertim cum enitendum haberemus, ut3 quod parentibus dabatur et orbis probaretur, honoremque paucorum ceteri patienter et exspectarent et mererentur.
因为倘若医生会以较为温和的话语来进献有益健康却乏味的食物,那么一个为公众利益筹划的人,以委婉温雅的辞令来引介一项极其有益却不那么讨喜的善举,岂不更为合宜?尤其是因为我们必须竭尽全力,以使赐予父母之人的东西也能为无子女者所赞许,并使其余的人能够耐心地既期盼又配享这属于少数人的殊荣。
Sed ut tunc communibus magis commodis quam privatae iactantiae studebamus, cum intentionem effectumque muneris nostri vellemus intellegi, ita nunc in ratione edendi veremur, ne forte non aliorum utilitatibus sed propriae laudi servisse videamur.
然而,正如我们在当时希望人们理解我们善举的意图与成效,从而致力于公共福祉而非私人炫耀;同样地,如今在考虑是否出版的问题上,我们担心我们看起来可能并非在服务于他人的利益,而是在服务于我们自己的名声。
Praeterea meminimus quanto maiore animo honestatis fructus in conscientia quam in fama reponatur. Sequi enim gloria, non appeti debet, nec, si casu aliquo non sequatur, idcirco quod gloriam meruit minus pulchrum est.
此外,我们还记得,将美德的果实寄托于良知而非虚名,需要何等豁达的心胸。因为荣光应当是自然跟随而来的,而不当去汲汲追求;即便出于某种机缘它未曾随之而至,那配得荣光之举也决不会因此而逊色半分。
Ii vero, qui benefacta sua verbis adornant, non ideo praedicare quia fecerint, sed ut praedicarent fecisse creduntur. Sic quod magnificum referente alio fuisset, ipso qui gesserat recensente vanescit; homines enim cum rem destruere non possunt, iactationem eius incessunt. Ita si silenda feceris, factum ipsum, si laudanda non sileas, ipse culparis.
然而,那些用言辞修饰自己善行的人,被认为并非因为做了善事而加以宣扬,而是为了宣扬才去行善。如此一来,本由他人传颂便会显得崇高伟大的事迹,由当事人亲自陈述便会烟消云散;因为人们在无法贬损事实本身时,便会攻击对此事的夸耀。因此,你若做了本应隐匿之事,受指责的是行为本身;你若未能对值得称赞之事保持缄默,受指责的便是你自己。
Me vero peculiaris quaedam impedit ratio. Etenim hunc ipsum sermonem non apud populum, sed apud decuriones habui, nec in propatulo sed in curia.
但在我这里,还有一个特殊的缘由在阻碍着我。因为这篇演说本身,我并非面对民众、而是面对市参议员发表的,也不是在露天广场、而是在议事厅内发表的。
Vereor ergo ut sit satis congruens,4 cum in dicendo assentationem vulgi acclamationemque defugerim, nunc eadem illa editione sectari, cumque plebem ipsam, cui consulebatur, limine curiae parietibusque discreverim, ne quam in speciem ambitionis inciderem, nunc eos etiam, ad quos ex munere nostro nihil pertinet praeter exemplum, velut obvia ostentatione conquirere.
因此我担心,当我在发表演说时曾避开大众的逢迎与欢呼,如今却通过出版去追逐那些同样的虚名;当我为了避免落入任何谋求私利与声誉的嫌疑,曾以议事厅的门槛和墙壁将受惠的平民本身隔绝在外,如今却以显眼的炫耀,去招揽那些除了榜样之外与我们的恩惠毫无干系的人——这样做是否足够得体合宜。
Habes cunctationis meae causas; obsequar tamen consilio tuo, cuius mihi auctoritas pro ratione sufficiet. Vale.
这便是我的犹豫之由;然而我仍将遵从你的建议,你的权威对我而言便足以作为充分的理由。珍重。
- 1.8.2Non est tamen quod ab homine desidioso aliquid novi operis exspectes
句型 non est quod + 虚拟式(exspectes)意为“没有理由/根据……”,其中 quod 源自关系代词的状语性宾格(表原因)。整句意为“你没有理由指望从一个懒散之人那里得到什么新作”。
- 1.8.7Qua ex causa saepe ipse mecum, nobisne tantum, quidquid est istud, composuisse an et aliis debeamus
在 mecum 之后省略了表思考、推敲的动词(如 cogito 或 delibero)。被省略的主动词统摄由 nobisne ... an et aliis debeamus 所构成的双重间接疑问句(以 -ne ... an 引导,“究竟当仅为我们自己,还是也当为他人”)。quidquid est istud 则为插入句(“无论那究竟是什么”)。
- 1.8.12praesertim cum enitendum haberemus, ut
enitendum haberemus 体现了以 habeo + 动名词/动形容词(中性非人称)表示必要或义务的结构(“我们必须竭尽全力”)。这种见于白银期拉丁语的用法,等同于标准的非人称动形容词结构 nobis enitendum esset。
- 1.8.17Vereor ergo ut sit satis congruens
句型 vereor ut + 虚拟式(sit)表示担忧某事不会发生或不成立(“我担心……恐怕不/未……”,等同于 vereor ne non)。它与担心某事发生的 vereor ne 相对立,此处表达普林尼对出版该演说是否足够合宜得体深感疑虑。
