- 底本
- Pliny, the Younger, creator;
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi1318.phi001.humanitext-lat1:1.7.1-1.7.6
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
小普林尼就加卢斯与贝提卡行省的纠纷向鲁富斯说明自己的折中方案:他既答应推辞针对加卢斯的控诉,但也出于信义拒绝站在加卢斯一方反对该行省,随后提及对鲁富斯诗作的渴望并致谢所赠椰枣。
Vide in quo me fastigio collocaris, cum mihi idem potestatis idemque regni dederis quod Homerus Iovi Optimo Maximo: τῷ δʼἕτερον μὲν ἔδωκε πατήρ ἕτερον δʼ ἀνένευσεν Nam ego quoque simili nutu ac renutu respondere voto tuo possum. Etenim, sicut fas est mihi, praesertim te exigente, excusare Baeticis contra unum hominem advocationem,1 ita nec fidei nostrae nec constantiae quam diligis convenit, adesse contra provinciam quam tot officiis, tot laboribus, tot etiam periculis meis aliquando devinxerim.2
请看,当你赋予我同荷马赋予至善至伟的朱庇特相同的权柄与统治力时,你把我置于了何等崇高的地位: “天父准允了他的一项请求,却摇头拒绝了另一项。”因为我也能够以相似的颔首与摇首来回应你的祈愿。确实,正如尤其是在你的要求下,我向贝提卡人推辞掉针对某单独一人的诉讼出庭是合情合理的;然而,站在那片我曾以无数恩德、辛劳乃至自身涉险而结下深厚羁绊的行省的对立面出庭,既不符合我们的信义,也不符合你所珍视的坚定品格。
Tenebo ergo hoc temperamentum, ut ex duobus, quorum alterutrum petis, eligam id potius, in quo non solum studio tuo verum etiam iudicio satisfaciam. Neque enim tantopere mihi considerandum est, quid vir optimus in praesentia velis, quam quid semper sis probaturus.
因此,我将谨守这一折中之道:在你求取其一的两件事中,我更愿意挑选那件不仅能满足你的关切、更能满足你的理性判断的一件。因为我所必须深思熟虑的,并不在于优秀的你眼下想要什么,而在于长远来看你将永远认可什么。
Me circa Idus Octobris spero Romae futurum, eademque haec praesentem quoque tua meaque fide Gallo confirmaturum; cui tamen iam nunc licet spondeas de animo meo ἦ καὶ κυανέῃσιν ἐπʼ ὀφρύσι νεῦσε.
我期望在十月伊杜斯日前后抵达罗马,并亲自在场以你我的信义向加卢斯确证这些同样的事项;不过,你即便现在也可以就我的心意向他作保:“他说着,便以深黑的眉毛颔首应允。”
Cur enim non usquequaque Homericis versibus agam tecum? quatenus tu me tuis agere non pateris, quorum tanta cupiditate ardeo, ut videar mihi hac sola mercede posse corrumpi, ut vel contra Baeticos adsim.
毕竟,我为何不能随处借用荷马的诗句来同你交谈呢?既然你不允许我使用你自己的诗篇,而我对你的诗篇怀有如此强烈的渴望,以至于我自己都觉得,单凭这一报酬就能收买我,甚至让我站在贝提卡人的对立面出庭呢。
Paene praeterii, quod minime praetereundum fuit, accepisse me careotas optimas, quae nunc cum ficis et boletis certandum habent.3 Vale.
我几乎忽略了一件决不该被遗漏的事:我收到了极上等的椰枣,它们现在正要同无花果与蘑菇一争高下呢。珍重。
- 1.7.2excusare Baeticis contra unum hominem advocationem
动词 excusare 支配表示对象的与格(Baeticis)和表示被推辞事项的宾格(advocationem contra unum hominem)。整句意为“向贝提卡行省的人民推辞掉反对某一人(即加卢斯)的出庭辩护/代理”。
- 1.7.2adesse contra provinciam quam tot officiis, tot laboribus, tot etiam periculis meis aliquando devinxerim
adesse 为法庭用语,意为“(在法庭上)作为代理人/辩护人出庭”。关系从句中的虚拟式 devinxerim 属于特征性或原因性关系从句,强调普林尼曾通过无数劳苦与危险而与该行省建立的恩情纽带。
- 1.7.6quae nunc cum ficis et boletis certandum habent
短语 certandum habent(动词 habeo 搭配动名词宾格)功能类似于希腊语的 ἔχω + 不定式,表示必然性或“有……之必要/比赛任务”,意即“它们如今不得不与无花果和蘑菇一决高下”。
