← 小普林尼

书信集

§1.3.1-1.3.5

勉励卡尼尼乌斯·鲁富斯潜心著述

小普林尼向卡尼尼乌斯·鲁富斯询问其位于科莫湖畔优美庄园的近况,勉励他摆脱操持家业的琐务,在这处幽深的隐居之地潜心学术,锻造出能名垂青史的著作。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§1.3.1

​Quid agit Comum, tuae meaeque deliciae? quid suburbanum amoenissimum, quid illa porticus verna semper, quid platanon opacissimus, quid euripus viridis et gemmeus, quid subiectus et serviens lacus, quid illa mollis et tamen solida gestatio, quid balineum illud quod plurimus sol implet et circumit, quid triclinia illa popularia illa paucorum, quid cubicula diurna nocturna? Possident te et per vices partiuntur?

你我皆钟爱的科莫如今如何?那座极为宜人的郊外别墅、那座四季如春的柱廊、那片浓荫蔽日的悬铃木林、那条如翡翠般碧绿清澈的水渠、那座俯卧于下服侍于侧的湖泊、那条既柔软又坚实的行车小径、那座沐浴在充足阳光巡照之下的浴室、那些用于众宾欢宴及少数亲朋的餐厅,以及那些日用与夜用的居室,如今都怎样了?它们是否占有了你,并轮流分享你的时光?

§1.3.2

​An, ut solebas, intentione rei familiaris obeundae crebris excursionibus avocaris? Si possident, felix beatusque es; si minus, 'unus e multis'.

抑或,正如你往常那样,由于专心照料家产而屡屡因外出奔波被召离?若它们占有了你,你便是幸运且幸福的;若非如此,你不过是“众人之一”。

§1.3.3

​Quin tu - tempus enim - humiles et sordidas curas aliis mandas, et ipse te in alto isto pinguique secessu studiis asseris?1 Hoc sit negotium tuum hoc otium; hic labor haec quies; in his vigilia, in his etiam somnus reponatur.

你为何不——因为时机已到——将卑琐鄙俗的操劳托付给他人,而你自己就在那幽深而丰饶的退隐之处,将自身奉献给学术志业?让这成为你的正务,成为你的闲暇;成为你的辛劳,成为你的歇息;在这些事物中寄托你的彻夜攻读,乃至你的沉睡。

§1.3.4

​Effinge aliquid et excude, quod sit perpetuo tuum. Nam reliqua rerum tuarum post te alium atque alium dominum sortientur, hoc numquam tuum desinet esse si semel coeperit.

塑造并锻造出某种能够永恒归你所有的成果吧。因为你的其余财产在你之后将轮番落入一个又一个不同的主人手中,而它一旦开始,便永远不会不再属于你。

§1.3.5

​Scio quem animum, quod horter ingenium;2 tu modo enitere ut tibi ipse sis tanti, quanti videberis aliis si tibi fueris.3 Vale.

我深知自己是在激励怎样的心智、怎样的才华;你只需尽力使自己在自己眼中拥有那样的价值,正如你若看重自己,在他人眼中所呈现的那般。珍重。

语法注3 条
  1. 1.3.3Quin tu ... mandas, et ... asseris?

    quin 搭配直陈式现在时(mandas, asseris)构成的疑问句,字面意为“你为何不……?”,在句法习惯上用作强烈的劝告或促动(“务必……”)。asserere se studiis(使自己向学术争取自由)化用了罗马法中为自由人身份确权辩护(vindicatio in libertatem)的法律隐喻。

  2. 1.3.5Scio quem animum, quod horter ingenium

    由 scio 引导的间接疑问句。从句谓语动词为虚拟式 horter,在前半句 quem animum 之后被承后省略;疑问形容词 quem 和 quod 分别修饰 animum 和 ingenium。

  3. 1.3.5ut tibi ipse sis tanti, quanti videberis aliis si tibi fueris

    tanti 与 quanti 均为表示评价与价值的属格(genitive of value)。与格 tibi 表评价的参照对象(“在你自己眼中”)。在条件从句 si tibi fueris 末尾,承前省略了表语属格 tanti(即 si tibi [tanti] fueris,“倘若你在自己眼中有了如此价值”)。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi1318.phi001.humanitext-lat1:1.3.1-1.3.5