← 小普林尼

书信集

§1.2.1-1.2.6

请求友人校订文稿与文风的效法

小普林尼预见到友人迟归,便寄去文稿请求校订,并阐述了自己效法狄摩西尼与西塞罗的文风考量及付梓出版的意向。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§1.2.1

​Quia tardiorem adventum tuum prospicio, librum quem prioribus epistulis promiseram exhibeo. Hunc rogo ex consuetudine tua et legas et emendes, eo magis quod nihil ante peraeque eodem ζήλῳ scripsisse videor.

鉴于我预见到你的归期尚迟,我便送上在先前的信件中许诺过的那部书卷。我请求你依照一贯的习惯,既予以审阅,又加以勘正;我尤其要作此请求,是因为在我看来,自己此前似乎从未带着如此全然一致的热情写过任何东西。

§1.2.2

​Temptavi enim imitari Demosthenen semper tuum, Calvum nuper meum, dumtaxat figuris orationis; nam vim tantorum virorum, 'pauci quos aequus...1' assequi possunt.

因为我尝试去模仿那始终作为你之楷模的狄摩西尼,以及近来成为我之楷模的卡尔乌斯——至少在修辞手法上是如此;盖因如此伟大之人物的气力,唯有“公允〔之神所爱〕之少数人……”方能企及。

§1.2.3

​Nec materia ipsa huic - vereor ne improbe dicam - aemulationi repugnavit: erat enim prope tota in contentione dicendi, quod me longae desidiae indormientem excitavit, si modo is sum ego qui excitari possim.

而主题本身也并未排斥这种——但愿我不致被视为口出狂言——争锋:因为它的全篇几乎尽在辩论交锋之中,倘若我确实是个尚可被唤醒之人,这便唤醒了那沉睡于长久懈怠中的我。

§1.2.4

​Non tamen omnino Marci nostri ληκύθους fugimus, quotiens paulum itinere decedere non intempestivis amoenitatibus admonebamur: acres enim esse non tristes volebamus.

然而,每当我们受到合乎时宜的雅致景趣所提示、从而稍微偏离主道时,我们亦并未全然回避我们那位马尔库斯的小油壶(华丽润饰):因为我们是希望锋芒毕露,而非沉郁阴郁。

§1.2.5

​Nec est quod putes2 me sub hac exceptione veniam postulare. Nam quo magis intendam limam tuam, confitebor et ipsum me et contubernales ab editione non abhorrere, si modo tu fortasse errori nostro album calculum adieceris.

你亦无理由认为我是在此项保留之下乞求宽宥。因为,为了促使你更严格地施加润饰之锉刀,我将坦白:倘若你或许愿为我们的过失投下一枚白石(赞成之票),则无论是我自己,抑或我的同仁,都不排斥出版发行。

§1.2.6

​Est enim plane aliquid edendum - atque utinam hoc potissimum quod paratum est! Audis desidiae votum - edendum autem ex pluribus causis, maxime quod libelli quos emisimus dicuntur in manibus esse, quamvis iam gratiam novitatis exuerint; nisi tamen auribus nostris bibliopolae blandiuntur. Sed sane blandiantur, dum per hoc mendacium nobis studia nostra commendent.3 Vale.

因为显而易见,必须出版些什么——而但愿出版的正就是这已然齐备之作!(你听到了怠惰者的祈愿)——出版固然有诸多缘由,尤为关键的是,我们所发行的那些小册子据说依然流传于人们手中,尽管它们早已褪去了新颖之魅力;除非是书商们在向我们的耳朵献媚。但只要他们能借此谎言让我们更加珍爱自己的学术志业,便任由他们献媚去吧。珍重。

语法注3 条
  1. 1.2.2'pauci quos aequus ...'

    节引自维吉尔《埃涅阿斯纪》第6卷第129行(pauci, quos aequus amavit / Iuppiter...“受公正的朱庇特所爱之少数人……”)的开头部分。这一被截断的引文在句中充当实质上的代词性/名词性主语,直接支配主动词 assequi possunt。

  2. 1.2.5Nec est quod putes

    非人称句 est quod 接虚拟式(putes)构成的固定句式(“有理由……”)的否定表达(“你没有理由认为……”)。关系代词 quod 引导表特征的关系从句,表内在/副词性宾格的原因或根据。

  3. 1.2.6dum per hoc mendacium nobis studia nostra commendent

    连词 dum 接虚拟式(commendent)表示条件或限制(proviso,“只要……”,“在……的限度内”),为前文表让步或命令的虚拟式(blandiantur)设定了限制条件。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi1318.phi001.humanitext-lat1:1.2.1-1.2.6