← 格利乌斯

阿提卡之夜

§pr.1.13-pr.1.25

诉求读者的公正评价与全书体例纲要

作者呼吁读者公正看待书中包含的冷僻专门知识与启发性札记,严厉拒斥不知学术劳苦的鄙俗之辈,并交代了迄今所成的二十卷著作及其后续写作计划与全书篇目。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§pr.1.13

​Quod erunt autem in his commentariis pauca quaedam scrupulosa et anxia,1 vel ex grammatica vel ex dialectica vel etiam ex geometrica, quodque erunt item paucula remotiora super augurio iure et pontificio, non oportet ea defugere, quasi aut cognitu non utilia aut perceptu difficilia. Non enim fecimus altos nimis et obscuros in his rebus quaestionum sinus, sed primitias quasdam et quasi libamenta ingenuarum artium dedimus, quae virum civiliter eruditum neque audisse umquam neque attigisse, si non inutile, at quidem certe indecorum est.

至于在这些札记中将会出现少数几处无论是出自文法、辨证法抑或几何学而严谨繁难的内容,以及同样会有少数关于占卜法与祭司法的冷僻要点,人们不应当回避它们,仿佛它们不便于认知或难以掌握似的。因为我们在这些事情上并未将探究的深奥之处探得过深和过于晦涩,而是奉献了自由人诸技艺的某些最初果实和某种奠祭;对一个受过公民教养的人而言,如果说从未听闻也未涉猎这些内容并非无用,那至少也确实是不体面的。

§pr.1.14

​Ab his igitur, si cui forte nonnumquam tempus voluptasque erit lucubratiunculas istas cognoscere, petitum impetratumque volumus,2 ut in legendo quae pridem scierint non aspernentur quasi nota invulgataque.

因此,如果偶然有人有时有闲暇和兴趣来认识这些夜作,我们希望向他们请求并获得允准:在阅读他们早已知晓的事物时,不要将其视作熟知与陈腐之物而加以鄙弃。

§pr.1.15

​Nam ecquid tam remotum in litteris est quin id tamen complusculi sciant?3 Et satis hoc blandum est, non esse haec neque in scholis decantata neque in commentariis protrita.

因为文献中难道有什么如此冷僻之事,不是尽管如此仍有不少人知晓的呢?而且这已经足够讨喜:这些内容既未在学堂中被反复唱滥,也未在注疏中被磨损平庸。

§pr.1.16

​Quae porro nova sibi ignotaque offenderint, aequum esse puto ut sine vano obtrectatu considerent an minutae istae admonitiones et pauxillulae nequaquam tamen sint vel ad alendum studium vescae vel ad oblectandum fovendumque animum frigidae, sed eius seminis generisque sint ex quo facile adolescent aut ingenia hominum vegetiora aut memoria adminiculatior aut oratio sollertior aut sermo incorruptior aut delectatio in otio atque in ludo liberalior.

进而,对于他们遇到的那些对自己而言陌生未见的内容,我认为公正的做法是,在没有徒劳诋毁的情况下考量,这些微小琐细的提示是否绝非在滋养求知欲上显得贫乏、在愉悦和温润心灵上显得冷漠,而是属于某种种子和类别,由此人们的天赋将容易成长得更为敏锐,记忆得到更多支撑,演讲更为精炼,言辞更为纯正,或者在闲暇与消遣中的愉悦更为典雅。

§pr.1.17

​Quae autem parum plana videbuntur aut minus plena instructaque, petimus, inquam, ut ea non docendi magis quam admonendi gratia scripta existiment et, quasi demonstratione vestigiorum contenti, persequantur ea post, si libebit, vel libris repertis vel magistris.

至于那些看似不够明了、或者不够充实且组织得不够完善之处,我重申,我们请求他们认为这些文字与其说是为了传授,毋宁说是为了提醒而写下的,并且好比满足于足迹的指示,如果他们愿意,日后可以通过找到的书籍或导师继续探究它们。

§pr.1.18

​Quae vero putaverint reprehendenda, his, si audebunt, succenseant, unde ea nos accepimus; sed enim, si quae aliter apud alium scripta legerint, ne iam statim temere obstrepant, sed et rationes rerum et auctoritates hominum pensitent, quos illi quosque nos secuti sumus.

至于他们认为应当受到指摘的内容,如果他们胆敢的话,就去迁怒于我们从中获取这些内容的那些人吧;但如果他们读到在另一位作者处有不同记载的内容,切不可立即贸然大加喧嚷,而应当权衡事物的理据以及那些作者和我们所依循之人的权威。

§pr.1.19

​Erit autem id longe optimum, ut qui in lectitando, percontando, scribendo, commentando, numquam voluptates, numquam labores ceperunt, nullas hoc genus vigilias vigilarunt neque ullis inter eiusdem Musae aemulos certationibus disceptationibusque elimati sunt, sed intemperiarum negotiorumque pleni sunt, abeant a Noctibus his procul, atque alia sibi oblectamenta quaerant. Vetus adagium est: "Nil cum fidibus graculost, nihil cum amaracino sui."

然而,对于那些在阅读、探究、写作和撰著中从未获得乐趣、从未承担劳苦,从未熬过此类长夜,也未在同一缪斯的竞争对手之间的任何角逐和辩难中得到磨砺,反而充满狂躁与俗务的人来说,最好的做法莫过于远离这本《夜话》,去为自己寻找其他消遣。有一句古老的谚语: “寒鸦与竖琴无关,猪与牛至油无涉。

§pr.1.20

​Atque etiam, quo sit quorundam male doctorum hominum scaevitas et invidentia irritatior, mutuabor ex Aristophanae choro anapaesta pauca et quam ille homo festivissimus fabulae suae spectandae legem dedit, eandem ego commentariis his legendis dabo, ut ea ne attingat neve adeat profestum et profanum vulgus, a ludo musico diversum.

” 此外,为了让某些学识浅薄之人的笨拙与妒忌更为恼怒,我将从阿里斯托芬的合唱队中借取几句短长短格诗句,并且那位最风趣幽默的人为观看自己的戏剧所制定的法则,我也同样为阅读这些札记而制定,以便让远离缪斯游戏的世俗和凡庸之徒不得触及也不得走近它们。

§pr.1.21

​Versus legis datae hi sunt: "Εὐφημεῖν χρὴ κἀξίστασθαι τοῖς ἡμετέροισι χοροῖσιν Ὅστις ἄπειρος τοιῶνδε λόγων ἢ γνώμῃ μὴ καθαρεύει Ἢ γενναίων ὄργια Μουσῶν μήτʼ εἶδεν μήτʼ ἐχόρευσεν, Τούτοις αὐδῶ, καὖθις ἀπαυδῶ, καὖθις τὸ τρίτον μάλʼ ἀπαυδῶ Ἐξίστασθαι μύσταισι χοροῖς, ὑμεῖς δʼ ἀνεγείρετε μολπὴν Καὶ παννυχίδας τὰς ἡμετέρας, αἳ τῇδε πρέπουσιν ἑορτῇ."

所制定法则的诗句如下: “理当肃静,并从我们的合唱队中退避, 凡对这类言语毫无经验者,或心智不纯洁者, 或既未见过也未曾为高贵缪斯之秘仪起舞者; 我对这些人宣告,再次告诫,第三次严正告诫: 退出神秘的合唱队!而你们,当唤醒歌咏 与我们彻夜的盛典,它们正适宜于这节日。

§pr.1.22

​Volumina commentariorum ad hunc diem viginti iam facta sunt.

” 直至今日,札记已完成了二十卷。

§pr.1.23

​Quantum autem vitae mihi deinceps deum voluntate erit quantumque a tuenda re familiari procurandoque cultu liberorum meorum dabitur otium, ea omnia subsiciva et subsecundaria tempora ad colligendas huiuscemodi memoriarum delectatiunculas conferam.

神灵的意愿往后还将赋予我多少寿命,以及在守护家产和操持子女教养之外还能给予我多少闲暇,我都将把所有那些闲散和多余的时光用于搜集此类记忆的微小乐趣。

§pr.1.24

​Progredietur ergo numerus librorum, diis bene iuvantibus, cum ipsius vitae quantuli quomque fuerint progressibus, neque longiora mihi dari spatia vivendi volo quam dum ero ad hanc quoque facultatem scribendi commentandique idoneus.

因此,在诸神的庇佑下,书卷的数量将随着生命本身的微小前进而增加;而且我并不希望被赋予比我仍旧胜任这种写作和撰著能力更长的寿命。

§pr.1.25

​Capita rerum quae cuique commentario insunt, exposuimus hic universa, ut iam statim declaretur quid quo in libro quaeri invenirique possit.

每一卷札记中所包含的内容标题,我们在此已全部列出,以便让人能立即明白在哪个卷册中可以寻求并发现什么。

语法注3 条
  1. pr.1.13Quod erunt autem in his commentariis pauca quaedam scrupulosa et anxia

    连词 quod 引导一个名词性从句,标明所论及的话题(“至于……这一事实”),并在主句 non oportet ea defugere 中由 ea 加以呼应。此处的 quod 充当关系性/论题性从句,而非表示原因的副词从句。

  2. pr.1.14petitum impetratumque volumus

    动词 volo 后接完成时被动分词中性宾格(petitum impetratumque)的习惯句式,表示希望使某种状态得以完成并实现(“我们希望已提出请求并获准”)。紧随其后的 ut 从句作为表示愿望/请求的虚拟式名词从句,充当其具体内容的宾语。

  3. pr.1.15ecquid tam remotum in litteris est quin id tamen complusculi sciant?

    修辞疑问句 ecquid tam remotum... 含有强烈的否定意味(“难道有什么如此冷僻之事吗?没有”),从而引出接续虚拟式 sciant 的连词 quin(意为“以至于不……”)。基于主句的否定蕴涵,此处充当结果或特征的否定关系从句。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi1254.phi001.humanitext-lat2:pr.1.13-pr.1.25