← 格利乌斯

阿提卡之夜

§pr.1.1-pr.1.12

成书缘由、书名由来与选材原则

作者阐明本书源自他此前读书时随意摘录的札记,旨在供其子女消遣并用作备忘。他将自己仅依写作时地而朴素命名的《阿提卡之夜》与其他作家争奇斗艳的华丽书名进行对比,并指出自己遵循赫拉克利特的名言,摒弃不加甄别的泛读,只选录有益于心智与品行的精要知识。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§pr.1.1

​iucundiora alia reperiri queunt, ad hoc ut liberis quoque meis partae istiusmodi remissiones essent, quando animus eorum interstitione aliqua negotiorum data laxari indulgerique potuisset.

可以寻得其他更为愉快的消遣,而且也是为了让我的孩子们在业务出现空隙、心灵得以舒缓和放松之时,也能备有此类消遣。

§pr.1.2

​Usi autem sumus ordine rerum fortuito, quem antea in excerpendo feceramus. Nam proinde ut librum quemque in manus ceperam seu Graecum seu Latinum vel quid memoratu dignum audieram, ita quae libitum erat, cuius generis cumque erant, indistincte atque promisce annotabam eaque mihi ad subsidium memoriae quasi quoddam litterarum penus recondebam, ut quando usus venisset aut rei aut verbi, cuius me repens forte oblivio tenuisset, et libri ex quibus ea sumpseram non adessent, facile inde nobis inventu atque depromptu foret.1

但我采用了事物偶然的顺序,即我先前在作摘录时所形成的顺序。因为随着我手中拿起每一本书,无论是希腊语的还是拉丁语的,抑或听到了任何值得一提的事情,无论其属于何种类属,我都毫不区分、不加鉴别地记录下中意的内容,并将它们作为记忆的辅助,储存在我这里,好比某种文字的仓廪,以便当偶然突然发生的遗忘攫住了我、而产生对某件事或某个词的需要,且我从中采撷它们的书籍又不在身边时,我们能从中轻易地查找和取出。

§pr.1.3

​Facta igitur est in his quoque commentariis eadem rerum disparilitas quae fuit in illis annotationibus pristinis, quas breviter et indigeste et incondite ex eruditionibus lectionibusque variis feceramus.

因此,在这些评注中也产生了与先前的那些札记中完全相同的事物杂多性,那些札记是我们从各种学问研读中简略、杂乱且粗糙地制成的。

§pr.1.4

​Sed quoniam longinquis per hiemem noctibus in agro, sicuti dixi, terrae Atticae commentationes hasce ludere ac facere exorsi sumus, idcirco eas inscripsimus Noctium esse Atticarum,2 nihil imitati festivitates inscriptionum quas plerique alii utriusque linguae scriptores in id genus libris fecerunt.

但是,正如我所说,既然我们在阿提卡土地上的乡间,在漫长的冬夜里,开始把玩并撰写这些文章,因此我们将其题名为《阿提卡之夜》,丝毫未曾模仿两语界的大多数其他作家在此类书籍中所采用的标题的华美。

§pr.1.5

​Nam quia variam et miscellam et quasi confusaneam doctrinam conquisiverant, eo titulos quoque ad eam sententiam exquisitissimos indiderunt.

因为他们搜求了各色各样、杂乱无章乃至可以说纷繁混乱的学问,所以他们也顺应这种旨趣赋予了极其考究的标题。

§pr.1.6

​Namque alii Musarum inscripserunt, alii Silvarum, ille Πέπλον, hic Ἀμαλθείας Κέρας, alius Κηρία, partim Λειμῶνας quidam Lectionis Suae, alius antiquarum Lectionum atque alius Ἀνθηρῶν et item alius Εὑρημάτων.

有些人题名为《缪斯》,另一些人题名为《森林》;这位题作《佩普洛斯》,那位题作《阿玛尔忒亚之角》,另一位题作《蜂巢》,一部分人题作《草地》,某人题作《自选研读》,另一位题作《古代研读》,又有一位题作《繁花》,同样还有一位题作《发现录》。

§pr.1.7

​Sunt etiam qui Λύχνους inscripserint, sunt item qui Στρωματεῖς, sunt adeo qui Πανδέκτας et Ἑλικῶνα et qui Προβλήματα et Ἐγχειρίδια et Παραξιφίδας.

还有题为《油灯》者,同样也有题为《锦席》者,甚至有题为《全书》和《赫利孔》者,以及题为《论题集》、《便携指南》和《短剑》者。

§pr.1.8

​Est qui Memoriales titulum fecerit, est qui Πραγματικὰ et Πάρεργα et Διδασκαλικά, est item qui Historiae Naturalis, et Παντοδαπῆς Ἱστορίας, est praeterea qui Pratum, est itidem qui Πάγκαρπον, est qui Τόπων scripserit; sunt item multi qui Coniectanea, ​neque item non sunt qui indices libris suis fecerint aut Epistularum Moralium aut Epistolicarum Quaestionum aut Confusarum et quaedam alia inscripta nimis lepida multasque prorsum concinnitates redolentia.

有人以《备忘录》为标题,有人题作《实务录》、《附录》和《训诫集》,同样有人题作《自然史》与《杂史》,此外还有人题作《草坪》,同样有人题作《万果集》,有人写下《常谈》;同样也有许多人写下《杂纂》;同样也不乏将《道德书简》或《书简探究》或《混淆录》作为书名者,以及其他某些过分巧妙、全然散发着诸多修饰意味的标题。

§pr.1.10

​Nos vero, ut captus noster est, incuriose et inmeditate ac prope etiam subrustice ex ipso loco ac tempore hibernarum vigiliarum Atticas Noctes inscripsimus, tantum ceteris omnibus in ipsius quoque inscriptionis laude cedentes, quantum cessimus in cura et elegantia scriptionis.

然而我们根据自己的才量,不事雕琢、不假思索且近乎粗鄙地,根据冬夜守夜的地点和时间本身将其题名为《阿提卡之夜》,在标题本身的赞誉上退让于所有其他人,正如我们在写作的考究与优雅上退让的一样多。

§pr.1.11

​Sed ne consilium quidem in excerpendis notandisque rebus idem mihi, quod plerisque illis, fuit. Namque illi omnes et eorum maxime Graeci, multa et varia lectitantes, in quas res cumque inciderant, alba, ut dicitur, linea3 sine cura discriminis solam copiam sectati converrebant, quibus in legendis ante animus senio ac taedio languebit quam unum alterumve reppererit4 quod sit aut voluptati legere aut cultui legisse aut usui meminisse.

然而,在摘录和记录事物时,我的意图甚至也与他们大多数人不同。因为他们所有人,尤其是其中的希腊人,阅览繁复多样的作品,无论遇到什么事物,用所谓的 白粉墨线,不加分辨地只一味追求数量而统统扫入囊中;在阅读这些内容时,心灵在寻得一两件读之令人愉悦、读毕增长见识或记住大有用处的材料之前,便会因厌倦和乏味而衰颓。

§pr.1.12

​Ego vero, cum illud Ephesii viri summe nobilis verbum cordi haberem, quod profecto ita est πολυμαθίη νόον οὐ διδάσκει, ipse quidem volvendis transeundisque multis admodum voluminibus per omnia semper negotiorum intervalla in quibus furari otium potui exercitus defessusque sum, sed modica ex his eaque sola accepi quae aut ingenia prompta expeditaque ad honestae eruditionis cupidinem utiliumque artium contemplationem celeri facilique compendio ducerent aut homines aliis iam vitae negotiis occupatos a turpi certe agrestique rerum atque verborum imperitia vindicarent.

但我心中牢记那位极其著名的以弗所人的言论——这确然无误——即“多闻不导人以智”,我自己在一切能够偷得闲暇的公务间歇中,通过翻阅和通读大量卷册而确实受到了磨砺并疲惫不堪,但我从中仅仅采纳了适度的内容,且仅采纳那些或者能以快捷简便的捷径引导敏锐畅达的天资去渴求崇高的学识并探究有益的技艺,或者能将已忙于生活中其他事务的人们从对事物和文字确实可耻而粗鄙的无知中拯救出来的材料。

语法注4 条
  1. pr.1.2facile inde nobis inventu atque depromptu foret

    inventu 与 depromptu 为目的动名词夺格(第二目的动词/supine II),修饰形容词 facile,表示“易于查得与取出”。

  2. pr.1.4Noctium esse Atticarum

    inscripsimus 的宾语从句由不定式 esse 与属格表语 Noctium Atticarum 构成,字面义为“题记它们属于《阿提卡之夜》”。

  3. pr.1.11alba, ut dicitur, linea

    拉丁语成语,对应希腊语谚语 λευκῇ στάθμῃ(“以白线”),转义指“不加区分、毫无辨别地”,下文紧接着的 sine cura discriminis 解释了其比喻含义。

  4. pr.1.11quibus in legendis ante animus senio ac taedio languebit quam unum alterumve reppererit

    quibus 为关系代词,先行词为前文 converrebant 所扫入的内容,与动形容词构成 quibus in legendis(“在阅读这些内容时”)。ante ... quam 构成相关结构,意为“心灵因衰竭和厌倦而颓丧,要早于其发现一两件……之时”。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi1254.phi001.humanitext-lat2:pr.1.1-pr.1.12