- 底本
- Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi1254.phi001.humanitext-lat2:1.8.a-1.8.6
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
阿乌鲁斯·盖利乌斯引用哲学家索提翁的著作,记述了科林斯名妓拉伊丝索要天价报酬,以及德摩斯梯尼以不愿高价购买后悔为由断然离去的轶事。
Argument Historia in libris Sotionis philosophi reperta super Laide meretrice et Demosthene rhetore.
提要 见于哲学家索提翁书中关于名妓拉伊丝与演说家德摩斯梯尼的逸事。
SOTION ex peripatetica disciplina haut sane ignobilis vir fuit. Is librum multae variaeque historiae refertum composuit eumque inscripsit Κέρας Ἀμαλθείας.
索提翁是漫步学派的一位绝非籍籍无名之人。他撰写了一部载满丰富而驳杂历史的著作,并将其命名为《阿玛尔忒娅之角》。
Ea vox hoc ferme valet, tamquam si dicas Cornum Copiae.
该词的含义大约就如同人所说的“丰饶之角”。
In eo libro super Demosthene rhetore et Laide meretrice historia haec scripta est: Lais, inquit, Corinthia ob elegantiam venustatemque formae grandem pecuniam demerebat conventusque ad eam ditiorum hominum ex omni Graecia celebres erant, neque admittebatur nisi qui dabat quod poposcerat; poscebat autem illa nimium quantum.1
在那本书中,关于演说家德摩斯梯尼与名妓拉伊丝,记载着这样一段逸事: “科林斯的拉伊丝,”他说,“因其容姿的端雅与风致而赚取了巨额金钱,全希腊较富裕的人们络绎不绝地聚向她那里,而且除非有人付出她所索要的数目,否则一概不予接纳;而她所索要的数目实是多得惊人。”
Hinc ait natum esse illud frequens apud Graecos adagium: "Οὐ παντὸς ἀνδρὸς ἐς Κόρινθον ἔσθʼ ὁ πλοῦς," quod frustra iret Corinthum ad Laidem qui non quiret dare quod posceretur.
他说,希腊人中流传的那句常言正是由此而生: “并非人人皆得航往科林斯,”因为不能付出所索之物的人,前往科林斯去寻拉伊丝也是徒劳无功。
Ad hanc ille Demosthenes clanculum adit et ut sibi copiam sui faceret2 petit. At Lais μυρίας δραχμὰς poposcit— hoc facit nummi nostratis denarium decem milia.
那位名震一时的德摩斯梯尼暗中造访了她,请求她允许与自己幽会。然而拉伊丝索要一万德拉克马——折合我们本国的货币是一万第纳尔。
Tali petulantia mulieris atque pecuniae magnitudine ictus expavidusque Demosthenes avertitur et discedens ego, inquit, paenitere tanti non emo.3 Sed Graeca ipsa, quae fertur dixisse, lepidiora sunt: οὐκ ὠνοῦμαι, inquit, μυρίων δραχμῶν μεταμέλειαν.
德摩斯梯尼被该妇人如此的放肆与金钱的庞大所震撼与惊骇,转身离去,并在告退时说道: “我不会用如此昂贵的代价来买后悔。” 但他据传所说的希腊语原话则更为俏皮:“我不买,”他说,“价值一万德拉克马的后悔。”
- 1.8.3nimium quantum
作为副词性短语起作用的习惯表达,意为“极其”、“非同寻常地多”。源于诸如 quantum potest 等从句的省略凝结,在此修饰动词 poscebat,强调其索求数额之巨大。
- 1.8.5ut sibi copiam sui faceret
短语 copiam sui facere 为惯用表达,意为“允许接近自己”,在此语境下特指“允许幽会/亲近”。句中连用两个反身代名词:与格 sibi 指代主句主语(德摩斯梯尼),而客观属格 sui 则指代从句的主语(拉伊丝)。
- 1.8.6paenitere tanti non emo
不定式 paenitere 被用作名词性的直接宾语(相当于宾格),作 emo 的宾语,意为“后悔/懊悔”。中性形容词 tanti 是动词 emo 所要求的价格属格(genitivus pretii),意为“以如此高昂的代价”。
