← 格利乌斯

阿提卡之夜

§1.7.10-1.7.20

早期作家的无屈折不定式用例与西塞罗文风

文中列举了安提阿斯、普劳图斯、拉贝里乌斯等古代作家将以 -urum 结尾的不定式作为无屈折不定动词使用的实例,并阐释了西塞罗出于语法与韵律考量而选用 in potestatem fuisse 及 explicavit 的缘由。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§1.7.10

​item in Valerii Antiatis libro quarto vicesimo simili modo scriptum esse: Si eae res divinae factae recteque perlitatae essent, haruspices dixerunt omnia ex sententia processurum esse.1 Plautus etiam in Casina, ​cum de puella loqueretur, occisurum dixit, non occisuram, his verbis: "Etiamne habet Casina gladium? Habét, sed duós.—Quid duós? —Alteró te Occísurum aít, alteró vilicum."

同样,在瓦莱里乌斯·安提阿斯第二十四卷中也有类似的记载: “占卜官断言,若这些祭礼得以举行并获吉兆,万事皆将顺遂如意(processurum esse)。” 普劳图斯在《卡西娜》中谈及一名少女时,也用了 occisurum 而非 occisuram,原话如下: “卡西娜手里还有剑吗? 有,而且是两把。——什么,两把?——她说要用其中一把杀你(te occisurum ait),用另一把杀管事。”

§1.7.12

​Item Laberius in Gemellis: "Nón putavi (inquit) hoc eám facturum."

同样,拉贝里乌斯在《双胞胎》中说: “我没料到,”他说,“她会做出这事来(eam facturum)。”

§1.7.13

​Non ergo isti omnes soloecismus quid esset ignorarunt, sed et Gracchus dicturum et Quadrigarius futurum et facturum et Antias processurum et Plautus occisurum et Laberius facturum indefinito modo dixerunt, ​qui modus neque in numeros neque in personas neque in tempora neque in genera distrahitur, sed omnia istaec una eademque declinatione complectitur, ​sicuti M. Cicero futurum dixit non virili genere neque neutro, soloecismus enim plane foret, sed verbo usus est ab omni necessitate generum absoluto.

因此,这些作者并非不懂什么是语法大错;而是格拉古使用 dicturum,夸德里加留斯使用 futurum 和 facturum,安提阿斯使用 processurum,普劳图斯使用 occisurum,拉贝里乌斯使用 facturum,都是采用了一种不定形式,这种形式不区分为数、人称、时态或性,而是将这一切包容于同一个屈折形态之中,正如马尔库斯·西塞罗使用 futurum,既不是阳性也不是中性——否则便公然成了语法大错——而是使用了一个摆脱了性的一切必然约束的词。

§1.7.16

​Idem autem ille amicus noster in eiusdem M. Tullii oratione, quae est De imperio Cn. Pompei, ita scriptum esse a Cicerone dicebat atque ipse ita lectitabat: Cum vestros portus, atque eos portus quibus vitam ac spiritum ducitis, in praedonum fuisse potestatem sciatis, ​neque soloecismum esse aiebat in potestatem fuisse,2 ut vulgus semidoctum putat, sed ratione dictum certa et proba contendebat, qua et Graeci ita uterentur; et Plautus, verborum Latinorum elegantissimus, in Amphitruone dixit: "número mihi in mentem fuit," non, ut dici solitum est, in mente.

此外,我们的那位朋友还提到,在同一位马尔库斯·图利乌斯的演说《论格奈乌斯·庞培的统帅权》中,西塞罗就是这样写的,而他自己也习惯这样朗读: “当你们得知,你们的海港,那些你们赖以汲取生命与气息的海港,曾落入海盗的控制之下(in potestatem fuisse)时,”他指出,​in potestatem fuisse 并非如一知半解之辈所认为的是语法大错,而是依据确凿而合理的理据所说的,希腊人也是如此使用的;而拉丁语用词最典雅的普劳图斯在《安菲特律翁》中也曾说: “方才正涌上我的心头(número mihi in mentem fuit),”而不是按照通常所说的那样用 in mente。

§1.7.18

​Sed enim praeter Plautum, cuius ille in praesens exemplo usus est, multam nos quoque apud veteres scriptores locutionum talium copiam offendimus atque his vulgo adnotamentis inspersimus.

不过,除了他当时所引用的普劳图斯这一例证之外,我们自己在古代作家那里也遇到过极多此类表达,并已普遍点缀于这些笔记之中。

§1.7.19

​Ut et rationem autem istam missam facias et auctoritates,3 sonus tamen et positura ipsa verborum satis declarat id potius ἐπιμελείᾳ τῶν λέξεων modulamentisque orationis M. Tullii convenisse, ut, quoniam utrumvis dici Latine posset, potestatem dicere mallet, non potestate.

然而,即使你置那番理据与典范权威于不顾,字词本身的音响与排布也足以表明,既然在拉丁语中两者皆可说,他宁愿说 potestatem 而不说 potestate,这更切合马尔库斯·图利乌斯的遣词周详与演说节律。

§1.7.20

​Illud enim sic compositum iucundius ad aurem completiusque, insuavius hoc imperfectiusque est, si modo ita explorata aure homo sit, non surda nec iacenti; sicuti est hercle quod explicavit dicere maluit quam explicuit, quod esse iam usitatius coeperat. Verba sunt haec ipsius ex oratione, quam De inperio Cn. Pompei habuit: Testis est Sicilia, quam, multis undique cinctam periculis, non terrore belli, sed consilii celeritate explicavit. At si explicuit diceret, inperfecto et debili numero verborum sonus clauderet.

因为倘若一个人的耳朵如此灵敏,既不聋闭也不迟钝,那么前者如此组合便听来更为愉悦、更为圆融,而后者则较为滞涩且不完满;正如凭赫拉克勒斯起誓,他宁愿说 explicavit 而不说已然开始更为通行的 explicuit 一样。 这是他本人在《论格奈乌斯·庞培的统帅权》演说中的原话: “西西里便是明证,面对四面受敌的西西里,他不是靠战争的威慑,而是靠谋略的神速化解了危机(explicavit)。” 但如果他说的是 explicuit,那么字词的音响就会因节律残缺乏力而呈现跛行。

语法注3 条
  1. 1.7.10processurum esse

    在由 haruspices dixerunt 所统辖的“宾格加不定式”结构中,主语宾格 omnia 为中性复数,而谓语未来不定式采用了 processurum esse(字面上看似阳性或中性单数)。此处它与前文出现的 dicturum 及 futurum 一样,被视作不随主语的性与数屈折的无变化未来不定式。

  2. 1.7.17in potestatem fuisse

    介词 in 与表示静态的动词 fuisse 连用时接了宾格(in potestatem)而非惯常的夺格(in potestate)。谈话者认为这绝非语法大错,而是一种兼含“进入受支配状态并处于其中”的古雅合理句式,类似于希腊语中介词 εἰς 与静态动词连用的现象。

  3. 1.7.19Ut et rationem autem istam missam facias et auctoritates

    连词 ut 在此引导让步从句(“即使你抛开……不顾”),伴随现在虚拟式 facias。短语 missam facias 为习语 missum facere(意为“放手”、“置之不顾”)。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi1254.phi001.humanitext-lat2:1.7.10-1.7.20