- 底本
- Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi1254.phi001.humanitext-lat2:1.4.a-1.4.8
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
修辞学家安东尼乌斯·尤利安努斯剖析了西塞罗在《为普兰基乌斯辩护》中关于金钱与恩惠亏欠的对比论证,阐明了西塞罗为兼顾文义与辞采而变换平行字词的原因。
Argument Quam tenuiter curioseque exploraverit Antonius Iulianus in oratione M. Tullii verbi ab eo mutati argutiam.
提要 安东尼乌斯·尤利安努斯如何精微而细致地探究了马尔库斯·图利乌斯在其演说中所变换字词的机敏之妙。
ANTONIUS Iulianus rhetor perquam fuit honesti atque amoeni ingeni. Doctrina quoque iste utiliore ac delectabili veterumque elegantiarum cura et memoria multa fuit; ad hoc scripta omnia antiquiora tam curiose spectabat et aut virtutes pensitabat aut vitia rimabatur, ut iudicium esse factum ad amussim diceres.1
修辞学家安东尼乌斯·尤利安努斯具有极其高尚而优雅的气质。他也兼具极其实用且令人愉悦的学识,以及对古代典雅之风的深切用心与渊博记忆;加之他如此细致地审视所有古代著述,权衡其优点或探寻其瑕疵,以致你会说他的裁决乃是依凭基准线般分毫不差做出的。
Is Iulianus super eo enthymemate, quod est in oratione M. Tullii, quam Pro Cn. Plancio dixit, ita existimavit—sed verba prius, de quibus iudicium ab eo factum est, ipsa ponam: Quamquam dissimilis est pecuniae debitio et gratiae. Nam qui pecuniam dissolvit, statim non habet id quod reddidit, qui autem debet, is retinet alienum; gratiam autem et qui refert habet, et qui habet in eo ipso quod habet refert. Neque ego nunc Plancio desinam debere, si hoc solvero, nec minus ei redderem voluntate ipsa, si hoc molestiae non accidisset — Crispum sane, inquit, agmen orationis rotundumque ac modulo ipso numerorum venustum, sed quod cum venia legendum sit verbi paulum ideo inmutati,2 ut sententiae fides salva esset.
这位尤利安努斯对于马尔库斯·图利乌斯在《为格奈乌斯·普兰基乌斯辩护》的演说中所包含的那段推论,作出了如下评价——但我先将他据以作出评价的原文抄录于此: “尽管金钱的亏欠与恩惠的亏欠并不相同。因为结清金钱的人立刻就不再拥有自己所归还之物,而亏欠的人则保有他人的财物;然而在恩惠方面,回报的人依然拥有它,而拥有它的人正是在拥有它的这一事实中加以回报。如果我履行了这一义务,我现在也不会停止亏欠普兰基乌斯,而若是没有发生这件麻烦事,在心愿本身上我也绝不会少回报他一分” —— “这篇言辞的走势确实简洁,”他说,“圆润无瑕,且因其音步本身的格律而优美动人,但鉴于为了保全思想的真实性而对字词稍作了变换,必须带着宽容去阅读它。
Namque debitio gratiae et pecuniae conlata verbum utrubique servari postulat. Ita enim recte opposita inter sese gratiae pecuniaeque debitio videbitur, si et pecunia quidem deberi dicatur et gratia, sed quid eveniat in pecunia debita solutave, quid contra in gratia debita redditave, debitionis verbo utrimque servato disseratur.
因为恩惠与金钱亏欠的对比,要求在两方面都保留同一个词。因为只有当不仅金钱被称为是被亏欠的,恩惠也是如此,并且在双方都保留亏欠这一动词的前提下,论述被亏欠或清偿的金钱中发生何事,相反在被亏欠或回报的恩惠中发生何事时,恩惠与金钱的亏欠彼此之间才会显得是对称对照的。
Cicero autem, inquit, cum gratiae pecuniaeque debitionem dissimilem esse dixisset eiusque sententiae rationem redderet, verbum debet in pecunia ponit, in gratia habet subicit pro debet; ita enim dicit: gratiam autem et qui refert habet, et qui habet in eo ipso quod habet refert.
然而西塞罗,”他说,“在说了恩惠与金钱的亏欠并不相同并为此阐释理由时,在金钱上用了动词‘亏欠’,在恩惠上却用‘拥有’代替了‘亏欠’;因为他是这样说的:‘然而在恩惠方面,回报的人依然拥有它,而拥有它的人正是在拥有它的这一事实中加以回报。’
Sed id verbum habet cum proposita comparatione non satis convenit. Debitio enim gratiae, non habitio, cum pecunia confertur, atque ideo consequens quidem fuerat sic dicere:3 et qui debet in eo ipso quod debet refert; sed absurdum et nimis coactum foret, si nondum redditam gratiam eo ipso redditam diceret, quia debetur.
但‘拥有’这个词与所提出的比较并不充分契合。因为与金钱相对比的是恩惠的亏欠,而非拥有,因此原本理当这样说:‘而亏欠它的人正是在亏欠它的这一事实中加以回报’;但如果他说尚未回报的恩惠仅仅因为被亏欠就已经被回报了,那将是荒谬且过于勉强的。
Inmutavit ergo, inquit, et subdidit verbum ei verbo, quod omiserat, finitimum, ut videretur et sensum debitionis conlatae non reliquisse et concinnitatem sententiae retinuisse. Ad hunc modum Iulianus enodabat diiudicabatque veterum scriptorum sententias, quae aput eum adulescentes delecti lectitabant.
因此,”他说,“他变换了字词,并换上了一个与他所省去的词意义相近的词,以便显得他既未舍弃对比中亏欠的涵义,又保留了句式的和谐均整。” 尤利安努斯便是以这种方式阐释并裁定那些古代作家的文句,这些文句正是那些选拔出的年轻人在他指导下反复研读的。
- 1.4.1ut iudicium esse factum ad amussim diceres
未完成过去时虚拟式 diceres 带有泛指第二人称单数主语,作潜在虚拟式用法(“人们/你会说……”),处于结果状语 ut 引导的从句中。成语 ad amussim 源自石匠或木匠的规尺或铅垂线(amussis),作为副词短语修饰 iudicium esse factum,意为“分毫不差地、极其精确地”。
- 1.4.4sed quod cum venia legendum sit verbi paulum ideo inmutati
该从句修饰前文的 agmen orationis。虚拟式 legendum sit 体现了尤利安努斯的主观评判。属格短语 verbi paulum ideo inmutati 在此处作为原因属格或与 cum venia legendum 相关的客体属性属格(“因稍有变换的字词而应带着宽容去读”)。
- 1.4.7atque ideo consequens quidem fuerat sic dicere
直陈式过去完成时 fuerat 与表示逻辑必然性的形容词(consequens)连用,表达过去未曾实现的应然状态(“本应当这样说[但实际上并未如此]”)。它与后文中虚拟式未完成过去时 foret 引导的虚拟主句形成逻辑上的照应与对比。
