← 格利乌斯

阿提卡之夜

§1.3.23-1.3.31

为友行事的让步界限与奇隆的箴言

奥鲁斯·格利乌斯引用了泰奥弗拉斯托斯的观点及其青铜与黄金的比喻,说明为了朋友的重大利益可承受微小的恶名,并列举了法沃里努斯对恩惠情面的定义;他指出情势的纷繁使得确立普遍法则变得不可能,最终以奇隆节制爱恨的箴言作结。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§1.3.23

​Parva, inquit, et tenuis vel turpitudo vel infamia subeunda est, si ea re magna utilitas amico quaeri potest. Rependitur quippe et compensatur leve damnum delibatae honestatis maiore alia gravioreque in adiuvando amico honestate,1 minimaque illa labes et quasi lacuna famae munimentis partarum amico utilitatium solidatur.

他说:“如果借此能为朋友谋求巨大的利益,就必须承受微小而轻淡的可耻或恶名。因为减损了的体统所遭受的轻微损失,确乎会因在协助朋友时另一份更大、更厚重的体统而得到偿付与补偿,而名声上那极小的污点和可谓缺陷,也会被为朋友争得的利益的壁垒所弥合巩固。

§1.3.24

​Neque nominibus, inquit, moveri nos oportet, quod paria genere ipso non sunt honestas meae famae et rei amici utilitas. Ponderibus haec enim potestatibusque praesentibus, non vocabulorum appellationibus neque dignitatibus generum diiudicanda sunt.

我们也不应当,”他说,“因为我的名望体统与朋友的事由利益在门类本身上并不对等,就被名称所左右。因为这些事情必须依据现存的份量与效能来判定,而非依据字词的称谓或门类的尊贵。

§1.3.25

​Nam cum in rebus aut paribus aut non longe secus utilitas amici aut honestas nostra consistit, honestas procul dubio praeponderat; cum vero amici utilitas nimio est amplior, honestatis autem nostrae in re non gravi levis iactura est, tunc quod utile amico est, id prae illo quod honestum nobis est fit plenius,2 sicuti est magnum pondus aeris parva lamna auri pretiosius. Verba adeo ipsa Theophrasti super ea re adscripsi:

因为当朋友的利益或我们的体统立足于均等或相去不远的事情中时,体统毫无疑问占有优势;但当朋友的利益大得多,而我们体统在非重大事务中的损失却很轻微时,那么对朋友有利的事相对于对我们体统的事就变得更具份量,正如同大批青铜要比一小片金箔更为贵重。” 我甚至将泰奥弗拉斯托斯关于此事的原话抄录于此:

§1.3.26

Οὐκ, εἰ δή που τοῦτο τῷ γένει τιμιώτερον, ἤδη καὶ ὁτιοῦν ἂν ᾖ μέρος τούτου πρὸς τὸ τηλίκον θατέρου συγκρινόμενον αἱρετὸν ἔσται. Λέγω δὲ οἷον, οὐκ, εἰ χρυσίον τιμιώτερον χαλκοῦ, καὶ τηλίκον τοῦ χρυσίου πρὸς τὸ τηλίκον χαλκοῦ μέγεθος ἀντιπαραβαλλόμενον πλέον δόξει· ἀλλὰ ποιήσει τινὰ ῥοπὴν καὶ τὸ πλῆθος καὶ τὸ μέγεθος.

“想必,绝非因为某物在品类上更为尊贵,其无论何种部分与另一物如此之大的分量相比,便立刻是值得选取的。我的意思是,例如黄金虽比青铜尊贵,但并非如此微小的一块黄金与如此巨大的青铜体积相比,就会显得更为贵重;相反,数量和体积也会产生某种决定的砝码。”

§1.3.27

​Favorinus quoque philosophus huiuscemodi indulgentiam gratiae, tempestive laxato paulum remissoque subtili iustitiae examine, his verbis definivit: Ἡ καλουμένη χάρις παρὰ τοῖς ἀνθρώποις, τοῦτο ἔστιν ὕφεσις ἀκριβείας ἐν δέοντι.

哲学家法沃里努斯也用如下的话定义了这种情面的宽纵——在适当时机将正义的精密权衡略加放宽并予以放松:“在世人之间所谓的恩惠情面,即是在必要之时放宽严苛。”

§1.3.28

​Post deinde idem Theophrastus ad hanc ferme sententiam disseruit: Has tamen, inquit, parvitates rerum et magnitudines atque has omnes officiorum aestimationes alia nonnumquam momenta extrinsecus atque aliae quasi appendices personarum et causarum et temporum et circumstantiae ipsius necessitates, quas includere in praecepta difficilest, moderantur et regunt et quasi gubernant et nunc ratas efficiunt, nunc inritas.

其后,同一位泰奥弗拉斯托斯大致表达了如下见解: “然而,”他说,“这些事情的细小与庞大,以及对义务的所有这些估量,有时会被外部的其他动因以及人物、诉案、时机的其他可谓补充条件与事态本身的迫切需要所调节、主导和可谓把舵——而将它们归纳为法则乃是极其困难的——并且它们时而使那些估量有效,时而使其失效。”

§1.3.29

​Haec taliaque Theophrastus satis caute et sollicite et religiose, cum discernendi magis disceptandique diligentia quam cum decernendi sententia atque fiducia scripsit, quoniam profecto causarum ac temporum varietates discriminumque ac differentiarum tenuitates derectum atque perpetuum distinctumque in rebus singulis praeceptum, quod ego nos in prima tractatus istius parte desiderare dixeram, non capiunt.3

泰奥弗拉斯托斯以足够的审慎、关切和虔敬写下了这些及类似的内容,更多地带有分辨与推敲的勤勉,而非判定时的独断见解与自信;因为确实,诉案与时机的多样性以及判准与差异的微妙性,根本无法容纳在个别事件中那种径直、恒久且清晰的法则——即我在此篇论述的最初部分所说我们所渴望探求的法则。

§1.3.30

​Eius autem Chilonis, a quo disputatiunculae huius initium fecimus, cum alia quaedam sunt monita utilia atque prudentia, tum id maxime exploratae utilitatis est, quod duas ferocissimas adfectiones amoris atque odii intra modum cautum coercuit. Hac, inquit, fini ames, tamquam forte fortuna et osurus; hac itidem tenus oderis,4 tamquam fortasse post amaturus.

而关于那位我们以此开启这篇小论辩的奇隆,除了他的其他某些告诫既有用又明智之外,尤其具有确凿效用的则是,他将爱与恨这两种最狂暴的情感约束在谨慎的节度之内。 “你应当以此为界去爱,”他说,“如同机缘巧合下你亦会去恨一般;你同样应当以此为度去恨,如同也许此后你亦会去爱一般。”

§1.3.31

​Super hoc eodem Chilone Plutarchus philosophus, in libro Περὶ Ψυχῆς primo, verbis his ita scripsit: Χείλων ὁ παλαιός, ἀκούσας τινὸς λέγοντος, μηδένα ἔχειν ἐχθρόν, ἠρώτησεν, εἰ μηδένα φίλον ἔχει, νομίζων ἐξ ἀνάγκης ἐπακολουθεῖν καὶ συνεμπλέκεσθαι ταῖς φιλίαις ἀπεχθείας.

关于同一位奇隆,哲学家普鲁塔克在《论灵魂》第一卷中用这些话写道:“古时的奇隆听见有人说自己没有任何仇敌,便询问他是否也没有任何朋友,他认为怨恨必然伴随并纠缠于友谊之中。”

语法注4 条
  1. 1.3.23Rependitur quippe et compensatur leve damnum delibatae honestatis maiore alia gravioreque in adiuvando amico honestate

    maiore alia gravioreque... honestate 作被动动词 rependitur 与 compensatur 的方式/代价夺格。delibatae honestatis 是修饰 damnum 的限制性属格(即品德受损所构成的损失)。

  2. 1.3.25fit plenius

    plenius 为中性比较级作表语,与 fit 搭配,意为“变得更有分量”或“更为充实”,与前面的比较介词短语 prae illo quod honestum nobis est(相比于对我们而言体统之事)相呼应。

  3. 1.3.29derectum atque perpetuum distinctumque in rebus singulis praeceptum... non capiunt

    quoniam 从句的主语为主格并列成分 varietates 与 tenuitates,谓语为句末动词 non capiunt(意为“无法容纳/承受”)。单数宾格 derectum atque perpetuum distinctumque... praeceptum(由关系从句 quod ego... dixeram 所修饰)为其直接宾语。

  4. 1.3.30Hac... fini ames... hac itidem tenus oderis

    Hac... fini 作为表示界限的夺格副词短语(“以此界限”),与祈愿/劝告虚拟式 ames 连用。后半句的 hac... tenus 是 hactenus 的分拆(tmesis),与具有劝诫意义的完成时虚拟式 oderis 搭配(“同样以此限度”)。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi1254.phi001.humanitext-lat2:1.3.23-1.3.31