← 格利乌斯

阿提卡之夜

§1.26.a-1.26.11

陶鲁斯论智者与愤怒以及普鲁塔克的轶事

针对智者是否会动怒的问题,陶鲁斯引用普鲁塔克心平气和地惩戒其多嘴奴隶的轶事,论证对激情的适度调控而非彻底根绝才是关键所在。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§1.26.a

​Argument Quem in modum mihi Taurus philosophus responderit percontanti an sapiens irasceretur.

提要 哲学家陶鲁斯如何回答向其请教智者是否会动怒的我。

§1.26.1

​INTERROGAVI in diatriba Taurum, an sapiens irasceretur.

我在讲堂上向陶鲁斯请教,智者是否会动怒。

§1.26.2

​Dabat enim saepe post cotidianas lectiones quaerendi quod quis vellet potestatem.

因为他常常在每日讲课之后,给予大家询问各自所愿之事的机会。

§1.26.3

​Is cum graviter, copiose de morbo affectuve irae disseruisset, quae et in veterum libris et in ipsius commentariis exposita sunt, convertit ad me, qui interrogaveram, et haec ego, inquit, super irascendo sentio; ​sed, quid et Plutarchus noster, vir doctissimus ac prudentissimus, senserit, non ab re est ut id quoque audias.

当他就愤怒这一疾病或情状进行了庄重而详尽的论述——这些内容在古人的著作中以及他本人的著述中均有阐述——之后,他转向提问的我,说道: “这些便是我 关于动怒一事的看法;然而,我们那位博学而审慎的普鲁塔克又是如何认为的,你听一听此事亦非无益。

§1.26.5

​Plutarchus, inquit, servo suo, nequam homini et contumaci, sed libris disputationibusque philosophiae aures inbutas habenti,1 tunicam detrahi ob nescio quod delictum caedique eum loro iussit.

普鲁塔克,”他说, “曾因某种过失,命令剥去他一个奴隶的外衣——那是一个顽劣而傲慢的家伙,但其耳濡目染于哲学的书籍和辩论——并用皮鞭抽打他。

§1.26.6

​Coeperat verberari et obloquebatur non meruisse ut vapulet, nihil mali, nihil sceleris admisisse. Postremo vociferari inter vapulandum incipit, ​neque iam querimonias aut gemitus eiulatusque facere, sed verba seria et obiurgatoria: non ita esse Plutarchum, ut philosophum deceret; irasci turpe esse: saepe eum de malo irae dissertavisse, librum quoque Περὶ Ἀοργησίας pulcherrimum conscripsisse; his omnibus quae in eo libro scripta sint nequaquam convenire, quod provolutus effususque in iram plurimis se plagis multaret.2

那奴隶开始挨打,并反驳说自己不应受罚,并未犯下任何恶行或罪过。最后他在挨打中大声嚷叫起来,不再发出抱怨、呻吟或哀号,而是说出严肃而责备的话语:普鲁塔克现在的样子不合于哲学家当有的风范;动怒是可耻的;他曾多次论述愤怒之害,还撰写了一部极佳的《论无怒》之书;他放纵并沉溺于愤怒之中,以如此多的鞭笞惩罚他〔奴隶〕,这与该书中所写的一切全然不合。

§1.26.8

​tum Plutarchus lente et leniter quid autem, inquit, verbero,3 nunc ego tibi irasci videor? Ex vultune meo an ex voce an ex colore an etiam ex verbis correptum esse me ira intellegis? Mihi quidem neque oculi, opinor, truces sunt neque os turbidum neque inmaniter clamo neque in spumam ruboremve effervesco neque pudenda dico aut paenitenda neque omnino trepido ira et gestio.

这时普鲁塔克不慌不忙、平心静气地说道: ‘然而, 该打的奴才,我现在在你眼中难道像是在动怒吗?你是从我的面容、声音、脸色,还是从我的言辞中看出我已被愤怒攫住了呢?依我看来,我的眼神既不凶狠,神色也不慌乱,我既未狂暴地叫喊,也未气得口吐白沫或满面通红,未说出任何可耻或令人后悔的话,更未因愤怒而浑身战栗、举止失常。

§1.26.9

​Haec enim omnia, si ignoras, signa esse irarum solent. Et simul ad eum qui caedebat conversus, interim, inquit, dum ego atque hic disputamus, tu hoc age.

因为你若不知道的话,这所有的一切通常正是愤怒的表征。’ 同时他转向那个正在施刑的人,说道: ‘与此同时, 趁我和这家伙辩论之际,你且继续做你的事。’”

§1.26.10

​Summa autem totius sententiae Tauri haec fuit: Non idem esse existimavit ἀοργησίαν et ἀναλγησίαν aliudque esse non iracundum animum, aliud ἀνάλγητον et ἀναίσθητον, id est hebetem et stupentem.

而陶鲁斯整个观点的核心如下:他认为无怒与无痛(麻木)并非一回事,不易怒的心灵是一回事,而无痛且无感觉的心灵——即迟钝而僵化的心灵——则是另一回事。

§1.26.11

​Nam sicut aliorum omnium, quos Latini philosophi affectus vel affectiones, Graeci πάθη appellant, ita huius quoque motus animi, qui cum est ulciscendi causa saevior ira dicitur, non privationem esse utilem censuit, quam Graeci στέρησιν dicunt, sed mediocritatem, quam μετριότητα illi appellant.

因为正如拉丁哲学家称之为情状或情感、希腊人称之为激情的其他一切心灵活动一样,对于这一在因复仇而更为狂暴时被称为愤怒的心灵运动,他认为有益的并非希腊人所说的剥夺(匮乏),而是他们所称的适度。

语法注3 条
  1. 1.26.5libris disputationibusque philosophiae aures inbutas habenti

    这是 habēre 搭配完成被动分词(aures inbutas)的迂说结构,表示因过去经历而形成的持续状态。aures 受 inbutas 修饰,意为“耳朵受哲学的书籍与辩论熏染(即耳濡目染/道听途说了一些哲学知识)”。

  2. 1.26.7his omnibus quae in eo libro scripta sint nequaquam convenire, quod provolutus effususque in iram plurimis se plagis multaret

    在间接引语中,由 quod 引导的事实从句(quod ... multaret)充当非人称动词 convenīre(符合、协调)的主语。整个句式表明奴隶抗辩的核心:普鲁塔克放任自己动怒并施以重刑这一事实,与其著作中所写的一切全然不符。

  3. 1.26.8verbero

    此处并非第一人称单数现在时动词 verberō(我抽打),而是阳性名词 verberō, -ōnis(“该挨打的家伙”、“恶棍”)的单数呼格。这是罗马喜剧中常见的谩骂词,在此用作对受罚奴隶的直接呼称。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi1254.phi001.humanitext-lat2:1.26.a-1.26.11