- 底本
- Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi1254.phi001.humanitext-lat2:1.25.a-1.25.18
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
作者审视了马尔库斯·瓦罗对休战的两种定义并指出其不足,随后探讨了希腊语对应用词以及拉丁语休战一词的词源假说与前人观点。
Argument Quibus verbis M. Varro indutias definierit; quaesitumque inibi curiosius, quaenam ratio sit vocabuli indutiarum.
提要 马尔库斯·瓦罗用何种语词定义休战;并于其中更详尽地探讨了休战一词的语源究竟为何。
DUOBUS modis M. Varro in libro Humanarum, qui est De Bello et Pace, indutiae quid sint, definit. Indutiae sunt, inquit, pax castrensis paucorum dierum; item alio in loco, indutiae sunt, inquit, belli feriae.
马尔库斯·瓦罗在其《人类事务论》题为《论战争与和平》的一卷中,以两种方式定义了何为休战。 他说:“休战,是军营中为期数日的和平”;同样在另一处他说:“休战,是战争的节假日。”
Sed lepidae magis atque iucundae brevitatis utraque definitio quam plana aut proba esse videtur.
然而,这两个定义与其说是明晰或确当的,毋宁说更显出精炼而讨喜的简练。
Nam neque pax est indutiae— bellum enim manet, pugna cessat—neque in solis castris neque paucorum tantum dierum indutiae sunt.
因为休战并不是和平——战争依然存在,只不过战斗停止了——休战也既非仅存在于军营之中,亦非仅仅持续数日。
Quid enim dicemus, si indutiis mensum aliquot factis in oppida castris concedatur? Nonne tum quoque indutiae sunt?
因为如果我们结成了数月的休战,军队从营地撤入城镇,我们该怎么说呢?难道那时就不是休战了吗?
Aut rursus quid esse id dicemus quod in primo Annalium Quadrigarii scriptum est, C. Pontium Samnitem a dictatore Romano sex horarum indutias postulasse, si indutiae paucorum tantum dierum appellandae sunt?
抑或反过来,对于夸德里加里乌斯的《编年史》第一卷中所记载的萨姆奈特人盖乌斯·蓬提乌斯向罗马独裁官要求六小时休战一事,若休战只能被称为数日之事,我们又该说那是什么呢?
Belli autem ferias festive magis dixit quam aperte atque definite.
此外,他将休战称为“战争的节假日”,也是出于风趣,而非清晰准确的界定。
Graeci autem significantius consignatiusque cessationem istam pugnae pacticiam ἐκεχειρίαν dixerunt, exempta littera una sonitus vastioris et subdita lenioris.1
相比之下,希腊人更加传神而明确地将这种约定的战斗停息称为埃凯凯里亚,去掉了一个声音较为粗粝的字母,换上了一个较为轻柔的字母。
Nam quod eo tempore non pugnetur et manus cohibeantur, ἐκεχειρίαν appellarunt.
因为在那个时期不进行战斗且双手受到约束,所以他们称之为埃凯凯里亚。
Sed profecto non id fuit Varroni negotium, ut indutias superstitiose definiret et legibus rationibusque omnibus definitionum inserviret.
然而,瓦罗的任务显然并非苛求细节地去定义休战,亦非严守定义的全部法则与规矩。
Satis enim visum est, eiusmodi facere demonstrationem, quod genus Graeci τύπους magis et ὑπογραφὰς quam ὁρισμοὺς vocant.
因为在他看来,做出希腊人称为大纲或草图而非定义的那类说明,便已足够。
Indutiarum autem vocabulum qua sit ratione factum, iam diu est, cum quaerimus.2
至于休战一词究系因何缘由而造出,我们探寻已久。
Sed ex multis, quae vel audimus vel legimus, probabilius id, quod dicam, videtur.
但在我们所听闻或读到的诸多说法中,我将要说的这一种似乎更为可信。
Indutias sic dictas arbitramur, quasi tu dicas inde uti iam.
我们认为,休战之所以如此称呼,好比人们说“自那时起便即”。
Pactum indutiarum eiusmodi est, ut in diem certum non pugnetur nihilque incommodetur, sed ex eo die postea uti iam omnia belli iure agantur.
休战的盟约乃是如此:在特定的日期之前不交战亦不互相侵害,但自该日起,此后便即一切均依战争之法行事。
Quod igitur dies certus praefinitur pactumque fit, ut ante eum diem ne pugnetur atque is dies ubi venit inde uti iam pugnetur, idcirco ex his quibus dixi vocibus, quasi per quendam coitum et copulam nomen indutiarum conexum est.
因此,既然预先确定了特定日期,并立约在该日之前不得交战,而当该日到来时“自那时起便即”进行交战,故而休战之名便由我所说的这些词汇,犹如通过某种汇合与结合而联结而成。
Aurelius autem Opilius in primo librorum, quos Musarum inscripsit, indutiae, inquit, dicuntur, cum hostes inter sese utrimque utroque alteri ad alteros impune et sine pugna ineunt; inde adeo inquit nomen factum videtur, quasi initiae, hoc est initus atque introitus.
而奥雷利乌斯·奥皮利乌斯在他题为《缪斯》的著作第一卷中写道:“休战之所以如此称呼,乃是因敌对双方免受侵害且无交战地互相进入对方;因此该名称似乎便由此而来,好比进入,即进入与步入。”
Hoc ab Aurelio scriptum propterea non praeterii, ne cui harum Noctium aemulo eo tantum nomine3 elegantius id videretur, tamquam id nos originem verbi requirentes fugisset.
我之所以未略过奥雷利乌斯所写的这一说法,是免得本部《夜话》的某个竞争对手仅凭此点便认为该说法更为典雅,仿佛我们在探求词源时遗漏了它一般。
- 1.25.8exempta littera una sonitus vastioris et subdita lenioris
由两个独立夺格结构(exempta littera una... et subdita [littera una]...)并列构成。sonitus vastioris 与 lenioris 为性质属格,分别修饰 littera。此处指的是希腊语 ἐκεχειρία 构词中的音变现象,即词根 ἔχω 中的送气音 χ 在后面的 χείρ 影响下异化为不送气音 κ。
- 1.25.12iam diu est, cum quaerimus
表示时间经过的短语(iam diu est)后接连词 cum 和现在时直陈式(quaerimus)的惯用句构。其功能相当于 ex quo(自……以来),意为“我们开始探究……已有很久了”。
- 1.25.18eo tantum nomine
nomine 为原因或方面夺格,此处 nomen 意为“理由”、“缘由”或“名义”。它承接后文 tamquam 从句所表述的借口,表示“仅因该缘由”或“仅凭此点”。
