- 底本
- Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi1254.phi001.humanitext-lat2:1.23.a-1.23.13
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
讲述了少年帕皮里乌斯为保守元老院机密而对母亲编造巧妙谎言,引发一场骚动后受到赞扬并获赐别名“普赖泰克斯塔图斯”的故事。
Argument Quis fuerit Papirius Praetextatus; quae istius causa cognomenti sit; historiaque ista omnis super eodem Papirio cognitu iucunda.
提要 帕皮里乌斯·普赖泰克斯塔图斯为何人;他这一附加名(别名)的原因何在;以及关于这位帕皮里乌斯、值得一闻的全部故事。
HISTORIA de Papirio Praetextato dicta scriptaque est a M. Catone in oratione qua usus est Ad Milites contra Galbam, cum multa quidem venustate atque luce atque munditia verborum.
关于帕皮里乌斯·普赖泰克斯塔图斯的故事,由马尔库斯·加图在其针对加尔巴所作的《致士兵》演说中讲述并记录下来,其措辞确实极富魅力、明晰且优雅。
Ea Catonis verba huic prorsus commentario indidissem, si libri copia fuisset id temporis,1 cum haec dictavi.
倘若在我口述这些内容的时候有那本书在手,我原本会把加图的那些原话全部收录在这部笔记中的。
Quod si non virtutes dignitatesque verborum, sed rem ipsam scire quaeris, res ferme ad hunc modum est:
然而,如果你所寻求了解的并非言辞的美妙与庄严,而是事情本身,那么事情的大致情形如下:
Mos antea senatoribus Romae fuit in curiam cum praetextatis filiis introire.
昔日罗马的元老们有携带着身穿红边大袍(普赖泰克斯塔)的儿子们一同进入议事堂的习俗。
Tum, cum in senatu res maior quaepiam consultata eaque in diem posterum prolata est placuitque ut eam rem super qua tractavissent ne quis enuntiaret priusquam decreta esset,2 mater Papirii pueri, qui cum parente suo in curia fuerat, percontata est filium quidnam in senatu patres egissent.
当时,元老院审议了某件较为重大的事务,该事被推迟至次日,并且元老院决议在作出正式决议之前,任何人不得泄露他们所商讨的事项;这时,曾在议事堂中随侍父亲的少年帕皮里乌斯的母亲向儿子打听,元老们在元老院中到底做了什么。
Puer respondit tacendum esse neque id dici licere.
少年回答说必须保持沉默,此事不可明言。
Mulier fit audiendi cupidior; secretum rei et silentium pueri animum eius ad inquirendum everberat; quaerit igitur compressius violentiusque.
妇人听闻的欲望愈发强烈;此事的隐秘和少年的沉默刺激了她的心,催促她探究;于是她更加紧迫而激烈地追问。
tum puer, matre urgente, lepidi atque festivi mendacii consilium capit. Actum in senatu dixit, utrum videretur utilius exque republica esse unusne ut duas uxores haberet, an ut una apud duos nupta esset.
于是少年在母亲的催逼之下,心生一计,编造了一个巧妙而滑稽的谎言。他说元老院中讨论了究竟是一个男人娶两个妻子,还是一个女人嫁给两个丈夫,哪一种看来更为有益且符合国家利益。
Hoc illa ubi audivit, animus compavescit, domo trepidans egreditur, ad ceteras matronas perfert. Venit ad senatum postridie matrum familias caterva. Lacrimantes atque obsecrantes orant una potius ut duobus nupta fieret quam ut uni duae.
她一听此话,心惊胆战,慌慌张张地跑出家门,告诉了其他的主妇们。次日,一群主妇结队来到元老院。她们涕泣哀求,请求宁可让一个女人嫁给两个丈夫,也不要让两个女人嫁给一个男人。
Senatores, ingredientes in curiam, quae illa mulierum intemperies et quid sibi postulatio istaec vellet, mirabantur.
正步入议事堂的元老们大为惊诧,不知妇人们这般狂乱是何缘故,也不知这番请愿意欲何为。
Puer Papirius in medium curiae progressus, quid mater audire institisset, quid ipse matri dixisset, rem, sicut fuerat, denarrat.
少年帕皮里乌斯走到议事堂中央,原原本本地讲述了事情的始末:母亲执意要打听什么,自己又向母亲说了什么。
Senatus fidem atque ingenium pueri exosculatur, consultum facit uti posthac pueri cum patribus in curiam ne introeant, praeter ille unus Papirius,3 atque puero postea cognomentum honoris gratia inditum Praetextatus ob tacendi loquendique in aetate praetextae prudentiam.
元老院极力赞赏少年的忠诚与机智,并作出决议:今后少年不得再随同父亲进入议事堂,唯独那位帕皮里乌斯除外;后来出于表彰之意,该少年被授予了“普赖泰克斯塔图斯”这一别名,以表彰他在身穿红边大袍的幼年时期所表现出的慎于言默的审慎品格。
- 1.23.2id temporis
由中性代词 id 与部分属格 temporis 构成的宾格副词性短语,意为“在那个时候”。
- 1.23.5placuitque ut eam rem super qua tractavissent ne quis enuntiaret priusquam decreta esset
ut ... ne quis enuntiaret 从句充当非人称动词 placuit 的主语从句。在此 ut 与不定代词的否定形式 ne quis 连用(通常仅作 ne quis),是元老院决议等官方文书中常见的程式化结构。
- 1.23.13praeter ille unus Papirius
介词 praeter 通常支配宾格(illum unum Papirium),但此处用作副词,意为“除……之外”,其后的名词短语保持主格 ille unus Papirius。这种用法在后古典期及口语化文风中偶有出现。
