← 格利乌斯

阿提卡之夜

§1.22.a-1.22.21

法庭辩护中superesse的误用与本义

格利乌斯探讨了法庭上辩护人使用 superesse(剩余)表示协助委托人的用法,通过多位古典作家的例证指出该词本义为多余、过盛、残留或幸存,用于法律辩护并不恰当,年长者对年轻人使用时甚至有不祥之意。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§1.22.a

​Argument An qui causas defendit recte Latineque dicat superesse se is quos defendit; et superesse proprie quid sit.

提要 辩护诉讼者对其所辩护的人说“自己为他们剩余着(充当辩护)”,这是否正确合乎纯正拉丁语;以及“剩余(superesse)”本义为何。

§1.22.1

​INROBORAVIT inveteravitque falsa atque aliena verbi significatio, quod dicitur hic illi superest, cum dicendum est advocatum esse quem cuipiam causamque eius defendere.

该动词一种错误且外来的含义已经扎根并习以为常,即当应当说某人为某人担任辩护人并为其辩护案由时,人们却说“此人为彼人剩余着(充当控诉/辩护助手)”。

§1.22.2

​Atque id dicitur non in compitis tantum neque in plebe vulgaria, sed in foro, in comitio, apud tribunalia.

而且这种说法不仅出现在十字街头和庸俗平民之中,甚至出现在广场、民会所和法庭之上。

§1.22.3

​Qui integre autem locuti sunt magnam partem1 superesse ita dixerunt, ut eo verbo significarent superfluere et supervacare atque esse supra necessarium modum.

然而那些言语纯正的人,大体上使用“剩余(superesse)”一词,都是为了表示溢出、多余以及超出必要限度。

§1.22.4

​Itaque M. Varro, in satura quae inscripta est Nescis Quid Vesper Vehat, superfuisse dicit immodice et intempestive fuisse.

因此,马尔库斯·瓦罗在其题为《你不知暮色将带来何物》的讽刺诗中说,“剩余”意味着无节制且不合时宜地存在。

§1.22.5

​Verba ex eo libro haec sunt: In convivio legi nec omnia debent et ea potissimum, quae simul sint βιωφελῆ et delectent, potius ut id quoque videatur non defuisse quam superfuisse.2

该书的原话是这样的:“在宴席上不应朗读所有东西,而尤其应当朗读那些既有益于生活又能带来愉悦的内容,宁可让其看起来并未不足,也不要显得过剩。”

§1.22.6

​Memini ego praetoris, docti hominis, tribunali me forte assistere atque ibi advocatum non incelebrem sic postulare, ut extra causam diceret remque quae agebatur non attingeret. Tunc praetorem ei cuia res erat dixisse advocatum eum non habere, et cum is qui verba faciebat reclamasset ego illi V. C. supersum, respondisse praetorem festiviter tu plane superes, non ades.

我记得,当我偶然站在一位身为博学之士的裁判官的法庭旁时,一位颇有名气的辩护人在那里提出的诉求脱离了案情,未触及所审理的事项。当时裁判官对当事人说他没有辩护人;而那位发言的人抗议道:“长官,我为他而候着(剩余)呢,”裁判官风趣地回答道:“你纯粹是多余(superes),而不是在场相助(non ades)。”

§1.22.7

​M. autem Cicero, in libro qui inscriptus est De iure Civili in Artem Redigendo, verba haec posuit: Nec vero scientia iuris maioribus suis Q. Aelius Tubero defuit, doctrina etiam superfuit. In quo loco superfuit significare videtur supra fuit et praestitit superavitque maiores suos doctrina sua, superfluenti tamen et nimis abundanti, disciplinas enim Tubero stoicas et dialecticas percalluerat ​. In libro quoque De Republica secundo id ipsum verbum Cicero ponit non temere transeundum. Verba ex eo libro haec sunt: Non gravarer, Laeli, nisi et hos velle putarem et ipse cuperem te quoque aliquam partem huius nostri sermonis attingere, praesertim cum heri ipse dixeris te nobis etiam superfuturum. Verum id quidem fieri non potest; ne desis omnes te rogamus.

马尔库斯·西塞罗在题为《论将民法整理为学科》的书中写下了这样的话:“昆图斯·埃利乌斯·图贝罗在法律知识方面确实不逊于其先祖,在学识上甚至过之(剩余)。”在这个地方,“剩余(superfuit)”似乎意指:“以其学识居于其先祖之上、优越并超越了他们,然而那学识是满溢且过分充裕的”;因为图贝罗曾深研斯多亚派和辩证法的学问。在《论国家》第二卷中,西塞罗也使用了同一个动词,不可等闲视之。该书的原话是这样的:“莱利乌斯,若非我认为他们也希望如此,且我自己也渴望你涉足我们这场谈话的某个部分,我本不会推辞,尤其是昨天你自己说过你甚至会成为我们的富余之助(superfuturum)。但这确实是不可能的;我们众人都请求你不要缺席。”

§1.22.9

​Exquisite igitur et comperte Iulius Paulus dicebat, homo in nostra memoria doctissimus, superesse non simplici ratione dici tam Latine quam Graece; Graecos enim περισσὸν in utramque partem ponere, vel quod supervacaneum esset ac non necessarium, ​vel quod abundans nimis et afluens et exuberans; sic nostros quoque veteres superesse alias dixisse pro superfluenti et vacivo neque admodum necessario, ita ut supra posuimus Varronem dicere, alias ita ut Cicero dixit, pro eo quod copia quidem et facultate ceteris anteiret, super modum tamen et largius prolixiusque flueret quam esset satis.

因此,尤利乌斯·保卢斯——我们记忆中最博学的人——非常精妙而确凿地说,“剩余(superesse)”在拉丁语中和在希腊语中一样,绝非以单一方式使用;因为希腊人将“过剩(perisson)”置于两方面,既指多余且非必需的事物,也指过分充裕、洋溢且茂盛的事物。同样,我们的古人有时用“剩余”代替溢出、空疏且完全无必要的事物,正如我们在上文所引瓦罗所说的那样;有时又如西塞罗所说,代替那些在丰饶与能力上固然胜过他人,然而流淌得超越限度、比所需更为宽宏冗长的事物。

§1.22.11

​Qui dicit ergo superesse se ei quem defendit, nihil istorum vult dicere sed nescio quid aliud indictum inscitumque dicit ​ac ne Vergilii quidem poterit auctoritate uti, qui in Georgicis ita scripsit· "Primus ego in patriam mecum, modo vita supersit" Hoc enim in loco Vergilius ἀκυρότερον eo verbo usus videtur, quod supersit dixit pro longinquius diutiusque adsit, ​illudque contra eiusdem Vergili aliquanto est probabilius: "Florentisque secant herbas fluviosque ministrant Farraque, ne blando nequeat superesse labori;3" significat enim supra laborem esse neque opprimi a labore.

因此,凡对其所辩护的人说“自己为他剩余着”的人,所意指的绝非上述任何一种,而是在说某种别的前所未言且拙劣的话。甚至他也不能借用维吉尔的权威,维吉尔在《农事诗》中曾这样写道: “只要生命尚存(剩余),我将第一个同我一起回到祖国”因为在这个地方,维吉尔似乎不太恰当地使用了该动词,因其将“剩余(supersit)”用作“更久远、更持久地在场”;相反,同一位维吉尔的另一句诗则要合理得多: “他们割下开花的青草,供应流水 与粗麦,以免它无法胜过(剩余于)那诱人的辛劳;”因为这意指居于辛劳之上而不被辛劳所压垮。

§1.22.14

​An autem superesse dixerint veteres pro restare et perficiendae rei deesse, quaerebamus. Nam Sallustius in significatione ista non superesse, ​sed superare dicit. Verba eius in Iugurtha haec sunt: Is plerumque seorsum a rege exercitum ductare et omnis res exequi solitus erat, quae Iugurthae fesso aut maioribus astricto superaverant.

此外,我们曾探究过古人是否曾用“剩余”来表示“留下并为完成某事所欠缺”。因为萨卢斯特在那种含义下不使用“剩余(superesse)”,而使用“胜过/剩下(superare)”。他在《朱古达》中的原话如下:“他通常离开国王独自统率军队,并执行朱古达因疲惫或受更重大事务束缚而剩下(superaverant)的所有事务。”

§1.22.16

​Sed invenimus in tertio Enni Annalium in hoc versu: "Inde sibi memorat unum super esse4 laborem," id est relicum esse et restare, quod, quia id est, divise pronuntiandum est, ut non una pars orationis esse videatur, sed duae.

但我们在恩纽斯《编年史》第三卷的这行诗中找到了用例: “自此,他提起自己还有一项辛劳留存(super esse),”也就是说留存与剩下;正因为它意指于此,所以必须分开朗读,使其看起来不是一个词类,而是两个。

§1.22.17

​Cicero autem in secunda Antonianarum, quod est relicum, non superesse, sed restare dicit.

然而西塞罗在《反腓力辞》第二篇中,对于剩下的事物,不使用“剩余”,而使用“残存(restare)”。

§1.22.18

​Praeter haec superesse invenimus dictum pro superstitem esse.

除这些之外,我们还发现“剩余”被用作“成为幸存者(superstitem esse)”。

§1.22.19

​Ita enim scriptum est in libro epistularum M. Ciceronis ad L. Plancum, et in epistula M. Asini Pollionis ad Ciceronem, verbis his: Nam neque deesse reipublicae volo neque superesse, per quod significant, si respublica emoriatur et pereat, nolle se vivere.

因为在马尔库斯·西塞罗致卢基乌斯·普兰库斯的书信集以及马尔库斯·阿西尼乌斯·波利奥致西塞罗的信中,正是用这些话写着的:“因为我既不愿辜负共和国,也不愿比它多活(剩余)”;他们以此表示,倘若共和国死亡消亡,他们也不愿苟活。

§1.22.20

​In Plauti autem Asinaria manifestius id ipsum scriptum est in his versibus, qui sunt eius comoediae primi: "Sicút tuum vis únicum gnatúm tuae Superésse vitae sóspitem et supérstitem."

而在普劳图斯的《驴的喜剧》中,该剧开篇的这些诗行更清楚地写出了这一点: “正如你希望你唯一的儿子,比你的生命活得更久,平安且幸存。”

§1.22.21

​Cavenda igitur est non inproprietas sola verbi, sed etiam pravitas ominis, si quis senior advocatus adulescenti superesse se dicat.

因此,不仅要防范该词的不合用,而且若有哪位年长的辩护人对年轻人说“自己比他多活”,还要防范那凶兆的险恶含意。

语法注4 条
  1. 1.22.3magnam partem

    范围或程度的状语性宾格,意为“大体上”或“大部分”,修饰主句动词 dixerunt。

  2. 1.22.5potius ut id quoque videatur non defuisse quam superfuisse

    由 ut 与 potius ... quam 结合构成的比较从句(表目的或意图结果):“宁可让其看起来并未不足,也不要显得过剩。”

  3. 1.22.13ne blando nequeat superesse labori

    否定目的从句中的双重否定结构(ne 与 nequeat 连用,“以免不能……”即“为了能够……”)。superesse 支配与格 blando labori,意为“胜过、克服或居于辛劳之上”。

  4. 1.22.16super esse

    复合动词 superesse 的词素分离(tmesis)。正如格利乌斯自己明确指出的(“divise pronuntiandum est...”),super 与 esse 应当分开朗读,视为两个词素/词类,表示“留存、剩余(relicum esse)”。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi1254.phi001.humanitext-lat2:1.22.a-1.22.21