- 底本
- Florus, Lucius Annaeus. Lucius Annaeus Florus, Epitome of Roman history. Cornelius Nepos. Forster, E. S. (Edward Seymour), editor. Rolfe, John C., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1929 (printing).
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi1242.phi001.humanitext-lat1:2.8.20.1-2.8.20.14
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
本段记叙了由斯巴达克斯领导的角斗士与奴隶起义席卷意大利并连克罗马统帅,最终被李锡尼·克拉苏彻底镇压并至死方休的经过。
ENIMVERO et servitium armorum dedecus feras;1 nam etsi per fortunam in omnia obnoxii, tamen quasi secundum hominum genus sunt et in bona libertatis nostrae adoptantur: bellum Spartaco duce concitatum quo nomine appellem nescio; quippe cum servi militaverint, gladiatores imperaverint, illi infimae sortis homines, hi pessumae auxere ludibriis calamitatem Romanam.
事实上,人们也许还能容忍奴隶拿起武器带来的耻辱;因为尽管他们因命运而任人宰割,但他们终究好比人类的第二阶层,被接纳并分享我们自由的福祉;然而,对于由斯巴达克斯领导发动的战争,我不知该以何名相称;因为既然奴隶充当兵卒,角斗士担任指挥——前者是身份最卑微之人,后者是人品最恶劣之人——他们便以嘲弄之态加重了罗马的灾难。
Spartacus, Crixus, Oenomaus effracto Lentuli ludo cum triginta aut amplius eiusdem fortunae viris erupere Capua;servisque ad vexillum vocatis cum statim decem milia amplius coissent, homines modo effugisse contenti, iam et vindicari volebant.
斯巴达克斯、克里克苏斯、俄诺玛乌斯砸开了伦图鲁斯的角斗士学校,与三十多名同病相怜者一同逃出卡普亚;当奴隶们被召集到军旗之下,立即集结起一万余人时,这些方才还仅满足于逃出生天的人,如今甚至渴望寻求复仇了。
Prima sedes velut rabidis beluis mons Vesuvius placuit. Ibi cum obsiderentur a Clodio Glabro, per fauces cavi montis vitineis delapsi vinculis ad imas eius descendere radices et exitu inviso nihil tale opinantis ducis subito impetu castra rapuerunt; inde alia castra, Vareniana, deinceps Thorani; totamque pervagantur Campaniam. Nec villarum atque vicorum vastatione contenti Nolam atque Nuceriam, Thurios atque Metapontum terribili strage populantur.
对仿佛狂暴野兽一般的〔他们〕而言,维苏威山作为最初的驻地合了心意。在那里遭到克洛狄乌斯·格拉贝尔围困时,他们沿着中空山峰的裂隙,顺着葡萄藤编成的绳索滑下,直达山脚底部;随后从一条无人察觉的出口发动突然袭击,夺取了对此类事毫无防备的统帅的大营;由此,他们又夺取了另一处营地,即瓦雷纽斯的营地,接着是索拉纽斯的营地;并且蹂躏了整个坎帕尼亚。他们并不满足于荒废庄园与村落,更以惨绝人寰的杀戮洗劫了诺拉与努凯里亚、图里伊与梅塔庞图姆。
Adfluentibus in diem copiis cum iam esset iustus exercitus, e viminibus pecudumque tegumentis inconditos sibi clipeos et ferro ergastulorum recocto gladios ac tela fecerunt.
随着部队与日俱增,已然形成一支正规军规模,他们便用柳条和兽皮为自己制作简陋的盾牌,用奴隶牢房回炉重锻的铁器铸造剑和标枪。
Ac ne quod decus iusto deesset exercitui, domitis obviis etiam gregibus paratur equitatus, captaque de praetoribus insignia et fasces ad ducem detulere.
为了不让这支正规军缺乏任何荣耀,他们还通过驯服沿途偶遇的马群组建了骑兵,并将从裁判官处缴获的徽标和法西斯权标呈送给首领。
Nec abnuit ille de stipendiario Thrace miles, de milite desertor, inde latro, deinde in honorem virium gladiator. Quin defunctorum quoque proelio ducum funera imperatoriis celebravit exsequiis, captivosque circa rogum iussit armis depugnare, quasi plane expiaturus omne praeteritum dedecus, si de gladiatore munerarius fuisset.
而那位首领也未加推辞——他由一名纳贡的色雷斯人变为士兵,由士兵变为逃兵,继而沦为强盗,后又因其过人体魄而成为角斗士。不仅如此,他还以最高统帅级别的葬礼安葬战死的军官,并命令俘虏在火葬柴堆周围持械厮杀,仿佛他若能由角斗士变成角斗表演的主办人,便能彻底洗刷过往的一切耻辱似的。
Inde iam consulares quoque adgressus in Appenino Lentuli exercitum cecidit, apud Mutinam Publi Crassi castra delevit.
随后,他进而进攻执政官级的部队,在亚平宁山脉击溃了伦图鲁斯的军队,在穆蒂纳摧毁了普布利乌斯·克拉苏的军营。
Quibus elatus victoriis de invadenda urbe Romana—quod satis est turpitudini nostrae—deliberavit.
因这些胜利而忘乎所以的他,甚至商讨起进攻罗马城的事宜——单凭这一点就足以成为我们的奇耻大辱。
Tandem enim totis imperii viribus contra myrmillonem consurgitur2 pudoremque Romanum Licinius Crassus adseruit; a quo pulsi fugatique—pudet dicere— hostes in extrema Italiae refugerunt. Ibi circa Brittium angulum clusi, cum fugam in Siciliam pararent neque navigia suppeterent, ratesque ex trabibus et dolia conexa virgultis rapidissimo freto frustra experirentur, tandem eruptione facta digna viris obiere morte et, quod sub gladiatore duce oportuit, sine missione3 pugnatum est. Spartacus ipse in primo agmine fortissime dimicans quasi imperator occisus est.
终于,罗马动用了帝国的全部兵力对这名鱼盔角斗士奋起出击,李锡尼·克拉苏重振了罗马人的尊严;被他击溃并驱散的敌人——说来实属可耻——逃往了意大利的极边之地。他们被困在布鲁提乌姆的一角,当他们策划逃往西西里而船只不足、在湍急无比的海峡上徒劳尝试用木梁扎成的木筏和用枝条绑接的木桶渡海之后,最终发起了一次突围,迎来了无愧于男子汉的死亡;而且正如在角斗士首领麾下理应发生的那样,战斗到了至死方休的地步。斯巴达克斯本人在最前列英勇厮杀,宛如一位真正的最高统帅般战死沙场。
- 2.8.20.1feras
用于泛指第二人称单数的潜能虚拟语气('人们也许能容忍'),表示一种假设性的普遍可能性。
- 2.8.20.12consurgitur
不及物动词 consurgo 的无人称被动结构('发起了暴动/总动员'),强调罗马全军上下合力发起反击的集体行动。
- 2.8.20.14sine missione
源自角斗士表演的专门术语,指不予宽免败者、至死方休的决斗('不准放免')。此处作者特意借用这一术语来描绘在角斗士首领统帅下的最终死战。
