← 弗罗鲁斯

罗马史概要

§2.7.19.1-2.7.19.12

西西里奴隶起义与罗马的镇压

本段记叙了第一、二次西西里奴隶起义,详细叙述了欧诺斯借诈术神迹起事并被佩佩尔纳平定,以及随后雅典尼奥重燃战火并最终被阿奎利乌斯平息的过程。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§2.7.19.1

​Etsi cum sociis—nefas—cum liberis tamen et ingenuis dimicatum est: quis aequo animo ferat in principe populo bella servorum? Primum servile bellum inter initia urbis Herdonio duce Sabino in ipsa urbe temptatum est, cum occupata tribuniciis seditionibus civitate Capitolium obsessum est et a consule receptum; ​sed hic tumultus magis fuit quam bellum. Mox imperio per diversa terrarum occupato, quis crederet Siciliam multo cruentius servili quam Punico bello esse vastatam? Terra frugum ferax et quodam modo suburbana provincia latifundiis civium Romanorum tenebatur.

即便同盟者之间的战争实属大逆不道,但那毕竟是与自由民和出身自由的人交战;然而在身为首屈一指的民族之中,有谁能心平气和地忍受奴隶的战争呢?最初的奴隶战争在罗马建城初期便由萨宾领袖赫尔多纽斯在城内发动,当时国家被护民官的骚乱所牵制,卡皮托利乌姆遭到围困,后被执政官收复;但那充其量只是一场骚乱而非真正的战争。不久,随着帝国的统治拓展到世界各地,谁能料想西西里遭受奴隶战争的摧残,其惨烈程度竟远甚于布匿战争?那是一片农产丰饶、犹如罗马城郊行省的土地,被罗马公民的大庄园所占据。

§2.7.19.3

​Hic ad cultum agri frequentia ergastula catenatique cultores materiam bello praebuere.

在此处,用于耕作农田的密集的奴隶牢房和戴着锁链的耕作者,为战争提供了薪柴。

§2.7.19.4

​Syrus quidam nomine Eunus—magnitudo cladium facit, ut meminerimus—fanatico furore simulato, dum Syriae deae comas iactat, ad libertatem et arma servos quasi ​numinum imperio concitavit; idque ut divinitus fieri probaret, in ore abdita nuce quam sulphure et igni stipaverat, leniter inspirans flammam inter verba fundebat.1

一个名叫欧诺斯的叙利亚人——灾难的规模使我们至今铭记其名——假托狂热的狂暴,在为叙利亚女神甩动发丝的同时,仿佛奉神明的旨意鼓动奴隶争取自由并拿起武器;为了证明这一切系天意所为,他在口中藏进一枚塞满了硫磺与余烬的坚果壳,轻微吹气便在说话间喷射出烈焰。

§2.7.19.6

​Hoc miraculum primo duo milia ex obviis, mox iure belli refractis ergastulis sexaginta amplius milium fecit exercitum;2 regisque, ne quid mali deesset, decoratus insignibus castella, ​vicos, oppida miserabili direptione vastavit. Quin, illud quoque ultimum dedecus belli, capta sunt castra praetorum—nec nominare ipsos pudebit— castra Manlii, Lentuli, Pisonis, Hypsaei. Itaque qui per fugitivarios abstrahi debuissent, praetorios duces profugos proelio ipsi sequebantur. Tandem Perperna imperatore supplicium de eis sumptum est.

这一神迹最初使他聚集了迎面遇上的两千人,随后按照战争惯例砸开奴隶牢房,组成了一支六万余人的大军;为了不缺任何恶事,他佩戴上国王的标志,以悲惨的劫掠摧毁了堡垒、村庄和城镇。不仅如此,战争中还有一件极其可耻之事,即多位裁判官的营地竟被攻陷——点出他们的名字亦无需羞愧——曼利乌斯、伦图鲁斯、皮索与许普赛乌斯的营地。于是,那些本该由缉捕逃奴者押解回去的人,反倒亲自追击从战斗中溃逃的裁判官统帅。最终,在统帅佩佩尔纳的指挥下,奴隶们受到了惩处。

§2.7.19.8

​Hic enim victos et apud Hennam novissime obsessos cum fame quasi pestilentia consumpsisset, reliquias latronum compedibus, catenis crucibusque punivit; fuitque de servis ovatione contentus, ne dignitatem triumphi servili inscriptione violaret.

因为他将那些溃败并最终被围困在恩纳的奴隶用犹如瘟疫般的饥荒予以消灭,并以脚镣、锁链和十字架惩办了残余的盗匪;他满足于针对奴隶的次等凯旋式,以免在凯旋式的铭文中题写奴隶之名而损害其尊严。

§2.7.19.9

​Vixdum respiraverat insula, cum statim Servilio praetore a Syro reditur ad Cilicem.3 Athenio pastor interfecto domino familiam ergastulo liberatam sub signis ordinat.

该岛刚喘息片刻,随即在裁判官塞尔维利乌斯任内,战事又由叙利亚人转到了基利家人的身上。牧人雅典尼奥在杀害主人后,将从牢房中释放出来的家奴编入军旗之下。

§2.7.19.10

​Ipse veste purpurea argenteoque baculo et regium in morem fronte redimita non minorem quam ille fanaticus prior conflavit exercitum, acriusque multo, quasi et illum vindicaret, vicos, oppida, castella diripiens, in servos infestius quam in dominos quasi in transfugas, ​saeviebat.4 Ab hoc quoque praetorii exercitus fusi, capta Servili castra, capta Luculli. Sed Titus Aquilius Perpernae usus exemplo, interclusum hostem commeatibus ad extrema conpulit comminutasque copias fame armis facile delevit; dedidissentque se, nisi suppliciorum metu voluntariam mortem praetulissent.

他本人身着紫袍,手握银杖,依照王者的习俗束发勒额,聚集了一支不亚于先前那位狂热之徒的军队;他以更加残暴的手段洗劫村庄、城镇与堡垒,仿佛亦在为那人复仇,同时他对待奴隶比对待主人更加残酷,仿佛在对待叛逃者一般施暴。裁判官的军队同样被他击溃,塞尔维利乌斯的军营被攻陷,卢库鲁斯的军营亦告陷落。然而提图斯·阿奎利乌斯效仿佩佩尔纳的先例,切断敌军粮道逼其陷入绝境,用兵刃轻而易举地消灭了因饥饿而残破不堪的部队;若非出于对严刑惩处的恐惧而选择自愿赴死,他们本已投降。

§2.7.19.12

​Ac ne de duce quidem supplicium exigi potuit, quamvis vivus in manus venerit; quippe dum circa adprehendendum eum a multitudine contenditur, inter rixantium manus praeda lacerata est.

甚至连对那位领袖的严刑惩罚亦未能执行,尽管他活着落入手中;因为当众人争先恐后抓捕他时,这件猎物在争斗者的双手之间被撕成了碎片。

语法注4 条
  1. 2.7.19.5in ore abdita nuce quam sulphure et igni stipaverat, leniter inspirans flammam inter verba fundebat

    abdita nuce 为独立夺格结构,指“藏在口中的果壳”,被由 quam 引导的关系从句所修饰。现在分词 leniter inspirans 表示“轻轻吹气/将气息引向火种”,以便扇旺炭火,进而在说话间(inter verba)从口中吐出烈焰(fundebat),具体描摹了他借此伪装神力附体的欺瞒手段。

  2. 2.7.19.6Hoc miraculum primo duo milia ex obviis, mox iure belli refractis ergastulis sexaginta amplius milium fecit exercitum

    该句核心结构为 Hoc miraculum(主语)... fecit(谓语动词)exercitum(宾语)。句中对比了叛军发展的两个阶段:primo duo milia(最初为迎面遇上的两千人)与 mox ... sexaginta amplius milium(随后达六万余人)。sexaginta amplius milium 作为性质/数量属格修饰 exercitum,而 iure belli refractis ergastulis 则为独立夺格结构。

  3. 2.7.19.9a Syro reditur ad Cilicem

    此为不及物动词 redeo 的无人称被动用法,意为“(战事/局势)从叙利亚人(欧诺斯)又转回到了基利家人(雅典尼奥)身上”。该句型隐去具体主语,客观且凝练地概括了战事的转移与再发。

  4. 2.7.19.10in servos infestius quam in dominos quasi in transfugas, saeviebat

    介词短语 in servos 与 in dominos 通过 infestius quam 构成比较对立。短语 quasi in transfugas 修饰前面的 in servos,表明雅典尼奥将那些未曾响应起义、依附于主人的奴隶视同“阵前叛逃者”,对其施暴甚于对待奴隶主本人。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi1242.phi001.humanitext-lat1:2.7.19.1-2.7.19.12