- 底本
- Florus, Lucius Annaeus. Lucius Annaeus Florus, Epitome of Roman history. Cornelius Nepos. Forster, E. S. (Edward Seymour), editor. Rolfe, John C., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1929 (printing).
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi1242.phi001.humanitext-lat1:1.45.10.14-1.45.10.26
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
恺撒两度渡过莱茵河震慑日耳曼人,并两度远征不列颠斩获战果;随后,他以神速的行军与严密的围城战平定了由维钦托利领导的高卢全境大起义,并迫使其首领俯首归降。
Iterum de Germano Tencteri querebantur. Hic vero iam Caesar ultro Mosellam navali ponte transgreditur ipsumque Rhenum et Hercyniis hostem quaerit in silvis; sed in saltus ac paludes gens omnis diffugerat. Tantum pavoris incussit intra ripam subito Romanus visus.
滕克特里人再次就日耳曼人的侵扰提出控诉。值此之际,恺撒主动以浮桥渡过摩泽尔河,更跨越莱茵河本身,在赫耳库尼亚森林中搜寻敌人;然而整个部族已溃逃入林地与沼泽。罗马人突现于河岸之内,给他们带来了如此巨大的惊恐。
Nec semel Rhenus, sed iterum quoque, et quidem ponte facto penetratus est. Maior aliquanto trepidatio. Quippe cum Rhenum suum sic ponte quasi iugo captum viderent, fuga rursus in silvas et paludes, et, quod acerbissimum Caesari fuit, non fuere qui vincerentur.1
莱茵河不仅一度被突破,甚至遭遇了第二次跨越,且还是建桥而过。恐慌更为剧烈。盖因他们眼见本族的莱茵河竟被桥梁如施加轭具般锁缚,遂再次逃遁入森林与沼泽;而令恺撒最感痛苦的是,竟无一人可供征服。
Omnibus terra marique peragratis respexit Oceanum et, quasi hic Romanis orbis non sufficeret, alterum cogitavit. Classe igitur conparata Britanniam transit mira celeritate; quippe qui tertia vigilia cum Morinorum solvisset a portu, minus quam medio die insulam ingressus est.
在走遍陆地与海洋的万方之后,他将目光投向大洋,仿佛这方天地对罗马人而言尚显不足,又构想了另一重天地。于是他整备舰队,以惊人的神速渡海至不列颠;盖因他在第三更天由莫里尼人的港口启航,未及半日便已踏上该岛。
Plena erant tumultu hostico litora, et trepidantia ad conspectum rei novae carpenta volitabant. Itaque trepidatio pro victoria fuit. Arma et obsides accepit a trepidis, et ulterius isset, nisi inprobam classem naufragio castigasset Oceanus.
海岸上充斥着敌军的喧嚣,战车因目睹这一奇景而惊慌疾驰。因此,敌人的恐慌便取代了战斗而成为胜利。他从惶恐的敌人手中收缴了武器与人质;若非大洋以降下海难惩戒其鲁莽的舰队,他本可更进一步深入内陆。
Reversus igitur in Galliam, classe maiore auctisque copiis in eundem rursus Oceanum eosdemque rursus Britannos. Caledonas secutus in silvas unum quoque e regibus Casuellanum in vincla dedit.
于是他返回高卢,率更庞大的舰队与增援的军队再次奔赴同一大洋,再次进击同一群不列颠人。他追击至喀里多尼亚森林,将列王之一的卡苏埃拉努斯投入械系。
Contentus his (non enim provinciae, sed nomini studebatur)2 cum maiore quam prius praeda revectus est, ipso quoque Oceano tranquillo magis et propitio, quasi inparem ei se fateretur.
满足于这些功业(盖因其志不在开辟行省,而在博取威名),他携带着比先前更为丰厚的战利品扬帆而归;大洋本身亦变得更为平静顺遂,仿佛自认非其敌手。
Sed maxima omnium eademque novissima coniuratio fuit Galliarum, cum omnis pariter Arvernos atque Biturigas, Carnuntas simul Sequanosque contraxit corpore armis spirituque terribilis, nomine etiam quasi ad terrorem conposito, Vercingetorix.
然而,高卢诸邦最大且最后的叛乱降临了:此时,维钦托利——其体魄、兵戈与胆魄皆令人畏怖,连姓名都宛若专为激发恐怖而造——同时召集了全部阿维尔尼人与比图里格斯人,并协同卡尔努特人与塞夸尼人。
Ille festis diebus et conciliabulis, cum frequentissimos in lucis haberet, ferocibus dictis ad ius pristinum libertatis erexit.
他在节日与集会期间,当密林圣所中聚集起大批民众时,以激昂之辞激励他们恢复古老的自由权利。
Aberat tunc Caesar Ravennae dilectum agens, et hieme creverant Alpes: sic interclusum putabant iter. Sed ille qualis erat ad nuntium rei felicissima temeritate per invios ad id tempus montium tumulos, per intactas vias et nives, expedita manu emensus Galliam, et ex distantibus hibernis castra contraxit, et ante in media Gallia fuit, quam ab ultima timeretur.3
彼时恺撒正远在拉文纳进行征兵,阿尔卑斯山因冬雪而险阻重重;他们以为通路已被阻断。但他一闻事讯,即以其一贯的作风展现出最得天眷顾的果决胆略,率领轻装部队翻越此前无路可通的崇山峻岭,踏破未经涉足的险道与积雪,横穿高卢,自遥远的冬营收拢军力;在最远边陲尚在忌惮其动向之前,他已然现身高卢腹地。
Tum ipsa capita belli adgressus urbes, Avaricum quadraginta milium propugnantium, Alesiam ducentorum quinquaginta milium iuventute subnixam flammis adaequavit.
随后,他攻打叛乱核心之诸城:将拥有四万守兵的阿瓦里库姆,以及拥有二十五万青年守军为后盾的阿莱西亚化为灰烬。
Circa Gergoviam Avernorum tota belli moles fuit.4 Quippe cum octoginta milia muro et arce et abruptis ripis defenderent maximam civitatem, vallo sudibus et fossa inductoque fossae flumine, ad hoc decem et octo castellis ingentique lorica circumdatam primum fame domuit, mox audentem eruptiones in vallo sudibusque concidit, novissime in deditionem redegit. Ipse ille rex, maximum victoriae decus, supplex cum in castra venisset, equum et phaleras et sua arma ante Caesaris genua proiecit. Habe, inquit, fortem virum, vir fortissime, vicisti.5
整场战争的全部重压落在了阿维尔尼人的盖尔戈维亚周围。盖因八万之众凭城堞、要塞与险峻陡岸据守着这座庞大的城邦,恺撒以土垒、尖桩、壕沟并引河水注入沟中,更辅以十八座堡垒及巨大的外护墙将其层层围困,先以饥馑挫其锋芒,继而将敢于发起突围者在土垒与尖桩上尽数歼灭,最终迫使其开城投降。那位作为此役最大战利与荣光的国王本人,以哀求者之姿亲赴大营,将坐骑、马饰及自身佩甲掷于恺撒膝前。 “收纳吧,”他言道,“这名勇士,最英勇的勇士啊,你已赢得了胜利。”
- 1.45.10.15non fuere qui vincerentur
关系代名词 qui 的先行词(如 ii 等)被省略,从属动词 vincerentur 采用特征虚拟式(subjunctive of characteristic),意为“竟无属于可以被战胜之辈存在”,即没有留下可供击败的敌人。
- 1.45.10.19non enim provinciae, sed nomini studebatur
支配与格(provinciae, nomini)的动词 studere 的无人称被动结构。主动语态意为“致力于、追求”,在无人称被动态中表示“其目的并不在于获取行省,而在于建立威名”。
- 1.45.10.22ante in media Gallia fuit, quam ab ultima timeretur
时间连词 antequam 发生分离倒置(hyperbaton),由主句中的副词 ante 与从句引导词 quam 拆开呼应。从句动词 timeretur 采用未完成虚拟式,表示预期或未及实现的动作(“在最偏远地区尚不及对他产生畏惧之前”)。
- 1.45.10.24Circa Gergoviam Avernorum tota belli moles fuit
在此段落中,弗洛鲁斯在修辞性概括中将历史上属于阿莱西亚围城战的工事细节(土垒、尖桩、壕沟等)统合于“盖尔戈维亚”之役名下。在句法上,主语恺撒被承前省略,统领一系列主动词(domuit... concidit... redegit),而被修饰的过去分词 circumdatam 则与宾语 civitatem 在性数格上保持一致。
- 1.45.10.26Habe, inquit, fortem virum, vir fortissime, vicisti
habe 为第二人称单数现在时祈使语气(“接纳吧、收下吧”),宾语为 fortem virum(指说话者维钦托利本人)。vir fortissime 为称呼恺撒的呼格,最后以并列的完成时动词 vicisti(“你赢了/你已战胜”)作结。
