← 弗罗鲁斯

罗马史概要

§1.45.10.1-1.45.10.13

恺撒征服高卢与击溃阿里奥维斯图斯

本段概述了恺撒征服高卢各部族(赫尔维蒂人、贝尔盖人、威尼提人、阿奎塔尼人、莫里尼人)的战事、平定反叛的经过,以及渡过莱茵河抗击日耳曼国王阿里奥维斯图斯的军事行动。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§1.45.10.1

​Asia Pompei manibus subacta reliqua, quae restabant in Europa, Fortuna in Caesarem transtulit.

亚细亚在庞培手中被征服后,命运女神将欧洲余留的地方转交给了恺撒。

§1.45.10.2

​Restabant autem inmanissimi gentium Galli atque Germani et quamvis toto orbe divisi, tamen quia vincere libuit, Britanni. Primus Galliae motus ab Helvetiis coepit, qui Rhodanum inter et Rhenum siti, non sufficientibus terris venere sedem petitum, incensis moenibus suis; ​hoc sacramentum fuit, ne redirent.1 Sed petito tempore ad deliberandum, cum inter moras Caesar Rhodani ponte rescisso fugam abstulisset, statim bellicosissimam gentem sic in sedes suas, quasi greges in stabulum pastor, reduxit.

而余下的乃是列族中最凶残的高卢人与日耳曼人,以及不列颠人——尽管他们与整个世界相隔绝,却因恺撒决意征服而被列入征程。高卢的第一场动乱始于赫尔维蒂人,他们居于罗讷河与莱茵河之间,因土地匮乏,在烧毁本族城邑后来寻找定居之所;这就是他们的誓约,断绝返乡之念。然而在请求时间加以商榷之后,恺撒在延宕期间拆毁罗讷河上的桥梁,断其退路,随即像牧人将羊群驱入栏圈一般,将这个至为好战的部族逼退回其故土。

§1.45.10.4

​Sequens longe longeque cruentior pugna Belgarum, quippe pro libertate pugnantium. Hic cum multa Romanorum militum insignia, tum illud egregium ipsius ducis,2 quod, nutante in fugam exercitu, rapto fugientis e manu scuto in primam volitans aciem manu proelium restituit.

接踵而来的是与贝尔盖人更为惨烈的交战,盖因他们实乃为自由而战。在此役中,不仅罗马士兵有诸多英勇显赫之举,更有主帅本人的卓绝功绩:当军队动摇溃退之际,他从一名逃兵手中夺过盾牌,飞身跃入前锋战线,亲手扭转了战局。

§1.45.10.5

​Inde cum Venetis etiam navale bellum, sed maior cum Oceano quam cum ipsis navibus rixa. Quippe illae rudes et informes et statim naufragae, cum rostra sensissent; sed haerebat in vadis pugna, cum aestibus solitis in ipso certamine subductus Oceanus intercedere bello videretur.

随后,与威尼提人之间甚至爆发了海战,但与大洋的搏斗更甚于同那些船只本身的交锋。诚然,那些船只粗拙畸形,一遭冲角撞击即刻碎散;但战斗却胶着于浅滩之上,因为在大战正酣时大洋循常例退潮,似在阻断战事。

§1.45.10.6

​Illae quoque accessere diversitates pro gentium locorumque natura. Aquitani, callidum genus, in speluncas se recipiebant: iussit includi; Morini dilabebantur in silvas:iussit incendi. Nemo tantum feroces dixerit Gallos:3 ​fraudibus agunt. Indutiomarus Treveros, Ambiorix concitavit Eburones. Utrique, absente Caesare coniuratione facta, invasere legatos.

随部族与地理之特性,战局亦呈现出诸般差异。阿奎塔尼人狡黠多智,退守洞窟:恺撒下令将其堵截幽禁;莫里尼人隐遁山林:恺撒下令纵火焚之。断无人可言高卢人仅是凶悍盲动;他们实以诡诈行事。因杜提奥玛鲁斯煽动特雷维里人,安比奥里克斯则激起埃布罗内斯人。二人乘恺撒不在结成同盟,袭杀军团副将。

§1.45.10.8

​Sed ille fortiter a Dolabella summotus est, relatum-que regis caput; hic insidiis in valle dispositis dolo perculit. Itaque et castra direpta sunt et Aurunculeium Cottam cum Titurio Sabino legatos amisimus. Nec ulla de rege mox ultio; quippe perpetua trans Rhenum fuga latuit.

然而前者被多拉贝拉勇猛击退,并取回其首级;后者则在山谷设伏,凭诡计大破我军。于是营寨遭洗劫,我们也失去了副将奥伦库莱乌斯·科塔与蒂图里乌斯·萨比努斯。此后亦未能向该王复仇;盖因他逃遁于莱茵河彼岸,永不露面。

§1.45.10.9

​Nec Rhenus ergo inmunis; nec enim fas erat ut liber esset receptator hostium atque defensor.

因此莱茵河亦未获宽宥;庇护与捍卫敌人者绝不可享得自由,此乃天理难容。

§1.45.10.10

​Et prima contra Germanos illius pugna iustissimis quidem ex causis. Haedui de incursionibus eorum querebantur.

恺撒与日耳曼人的首战出于最正当之由。哈埃杜伊人控诉日耳曼人之侵扰。

§1.45.10.11

​Quae Ariovisti regis superbia! cui cum legati dicerent veni ad Caesarem, et quis est Caesar? et si vult, veniat inquit, et quid ad illum, quid agat nostra Germania?4 num ego me interpono Romanis?

阿里奥维斯图斯国王何其傲慢!当使者命其“前往谒见恺撒”时,他言道:“恺撒为何人?他若有意,自来相见!吾等的日耳曼尼亚所行何事,与他何干?我何曾插手罗马人之事?”

§1.45.10.12

​Itaque tantus gentis novae terror in castris, ut testamenta passim etiam in principiis scriberentur. Sed illa inmania corpora quo maiora erant, eo magis gladiis ferroque patuerunt.

因此,对这一陌生部族的畏惧弥漫于军营之中,乃至各处、甚至连大营中军处都在撰写遗嘱。然而那些庞硕的身躯愈是庞大,便愈发暴露于刀剑铁刃之下。

§1.45.10.13

​Qui calor in proeliando militum fuerit, nullo magis exprimi potest quam quod, elatis super caput scutis cum se testudine barbarus tegeret, super ipsa Romani scuta salierunt, et inde in iugulos gladiis descendebant.

士卒在搏杀中之狂热,莫过于下述情状所能尽表:当蛮族将盾牌高举过顶结成龟甲阵以自蔽时,罗马士兵竟直跃其盾阵之上,自上方持剑向其咽喉直刺而下。

语法注4 条
  1. 1.45.10.3hoc sacramentum fuit, ne redirent

    带未完成过去时虚拟式的从句 ne redirent 作名词性从句,同格或结果性地阐释 sacramentum 的实质内容,即焚毁城邑相当于立下绝不折返的誓约。

  2. 1.45.10.4cum multa Romanorum militum insignia, tum illud egregium ipsius ducis

    关联结构 cum... tum...(“不仅……而且特别……”)。句中省略了系动词(如 fuerunt),将中性复数主语 multa Romanorum militum insignia 与中性单数主语 illud egregium 并列,后者的具体内容由随后的 quod 从句引出。

  3. 1.45.10.6Nemo tantum feroces dixerit Gallos

    dixerit 为虚拟式完成时,表示潜在或委婉断言(“没有人可以说”)。tantum 作副词修饰形容词 feroces(“仅仅凶蛮”),否定了高卢人仅凭蛮力而无奸计的看法。

  4. 1.45.10.11quid ad illum, quid agat nostra Germania?

    quid ad illum 属于省略动词(pertinet 或 attinet)的惯用表达,意为“与他何干?”。紧随其后的 quid agat nostra Germania 为间接疑问句,说明关涉的具体内容。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi1242.phi001.humanitext-lat1:1.45.10.1-1.45.10.13