- 底本
- Florus, Lucius Annaeus. Lucius Annaeus Florus, Epitome of Roman history. Cornelius Nepos. Forster, E. S. (Edward Seymour), editor. Rolfe, John C., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1929 (printing).
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi1242.phi001.humanitext-lat1:1.34.19.1-1.34.19.5
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
作者将此前对外征服的时代总结为黄金时代,与随后一个世纪的内乱与堕落这一黑铁时代形成对比,并提出了将对外战争与内部分争分开依次叙述的写作纲领。
Hactenus populus Romanus pulcher, egregius, pius, sanctus atque magnificus; reliqua saeculi, ut grandia aeque, ita vel magis turbida et foeda,1 crescentibus cum ipsa magnitudine imperii vitiis; adeo ut, si quis hanc tertiam eius aetatem transmarinam, quam ducentorum annorum fecimus, dividat, centum hos priores, quibus Africam, Macedoniam, Siciliam, Hispaniam domuit, aureos, sicut poetae canunt, iure meritoque fateatur, centum sequentes ferreos plane et cruentos et si quid immanius; quippe qui Iugurthinis, Cimbricis, Mithridaticis, Parthicis, piraticis bellis, Gallicis atque Germanicis, quibus caelum ipsum gloria ascendit, Gracchanas Drusianasque caedes, ad hoc servilia bella miscuerint2 et, ne quid turpitudini desit, gladiatoria. Denique in se ipse conversus Marianis atque Sullanis, novissime Pompei et Caesaris manibus, quasi per rabiem et furorem—nefas!—semet ipse laceravit.
迄至此时,罗马人民是美好、杰出、虔敬、高洁且宏伟的;这一时代的其余部分,虽同样宏大,却更是动荡与丑恶,罪恶随着帝国的庞大本身而滋长;以至于若有人将我们算作两百年的这海外开拓的第三时期一分为二,便会理所当然地承认那征服了阿非利加、马其顿、西西里和西班牙的前一百年为诗人所歌咏的“黄金时代”,而随后的这一百年则是截然“铁的”、血腥的、以及若有更可怖者亦不为过的时代;因为这些岁月在〔罗马人民〕借以因荣耀而直登苍穹的尤古尔塔、辛布里、米特拉达梯、帕提亚与讨伐海盗的战争,以及高卢和日耳曼的战争之中,掺杂了格拉古与德鲁苏斯的杀戮,此外还有奴隶战争,并且为了不乏任何丑恶,更掺杂了角斗士战争。最终〔罗马人民〕转向攻击自身,借由马略和苏拉之手,最近又借由庞培和恺撒之手,宛如出于疯狂与狂暴——大逆不道!——将自身撕成了碎片。
Quae etsi iuncta inter se sunt omnia atque confusa, tamen quo melius appareant, simul et ne scelera virtutibus obstrepant, separatim referentur, priusque, ut coepimus, iusta illa et pia cum exteris gentibus bella memorabimus, ut magnitudo crescentis in dies imperii appareat; tum ad illa civium scelera turpesque et inpias pugnas revertemur.
尽管这一切都彼此交织、混杂在一起,但为了更清晰地显现,同时也为了不让罪恶掩盖美德的声音,它们将被分开叙述;我们将首先按照已开始的次序,记述与异族之间那些正当而虔敬的战争,以显现日益壮大的帝国之伟大;随后再回到公民的那些罪行以及可耻且不敬的争斗中。
- 1.34.19.1ut grandia aeque, ita vel magis turbida et foeda
相关连词结构 ut ... ita 起让步与对比作用(“虽同样宏大,却更是动荡与丑恶”)。该分句省略了系动词(erant 或 fuerunt)。
- 1.34.19.3quippe qui ... miscuerint
由 quippe qui 引导的关系从句表原因,后接完成时虚拟式 miscuerint。阳性复数关系代词 qui 在语法上与前文被拟人化的 centum sequentes [annos] 一致(或与集合单数名词 populus Romanus 构成意合一致〔constructio ad sensum〕),将这后一百年或生活于其中的罗马人视作施事主体。
