← 弗罗鲁斯

罗马史概要

§1.34.18.1-1.34.18.17

努曼提亚战争与小西庇阿的围城

努曼提亚以微弱兵力抵抗罗马大军达十一年之久,小西庇阿整肃军纪后对其展开围攻;陷入绝境的努曼提亚人拒绝屈辱投降,最终选择全城自尽自焚,以烈火与自决走向覆灭。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§1.34.18.1

​Numantia quantum Carthaginis, Capuae, Corinthi opibus inferior, ita virtutis nomine et honore par omnibus,1 summumque, si vero aestimes, Hispaniae decus.

努曼提亚在财富上无论逊色于迦太基、卡普亚和科林斯多少,在英勇之声望与荣耀上便与它们全部并驾齐驱,若如实评价,它乃是西班牙最崇高的骄傲。

§1.34.18.2

​Quippe quae sine muro, sine turribus, modice edito in tumulo apud flumen sita, quattuor milibus Celtiberorum quadraginta exercitum per annos undecim sola sustinuit, nec sustinuit modo, sed saevius aliquando perculit pudendisque foederibus adfecit. Novissime, cum invictam esse constaret, opus fuit eo qui Carthaginem everterat.

因为这座既无城壁、亦无塔楼,坐落于河畔微隆之土丘上的城邑,仅凭四千名凯尔特伊比利亚人,便独自抵挡了四万大军长达十一年之久;不仅抵挡住了,而且时常更残暴地痛击敌军,并迫使他们订立可耻的条约。最终,当明知其不可战胜时,必须借助那位曾摧毁迦太基的人。

§1.34.18.3

​Non temere, si fateri licet, ullius causa belli iniustior. Segidenses, socios et consanguineos suos, ​Romanorum manibus elapsos, exceperant. Habita pro his deprecatio nihil valuit. Cum se ab omni bellorum contagione removerent, in legitimi foederis pretium iussi arma deponere. Hoc sic a barbaris acceptum, quasi manus absciderentur. Itaque statim Megaravico fortissimo duce ad arma conversi. Pompeium proelio adgressi, foedus tamen maluerunt, cum debellare potuissent; Hostilium deinde Manci- ​num: hunc quoque adsiduis caedibus ita subegerunt, ut ne oculos quidem aut vocem Numantini viri quisquam sustineret.

倘若可以直言不讳,鲜有哪场战争的起因比这场更为不义。他们收留了从罗马人手中逃脱的塞吉达人——他们的盟友与同族。为这些人所作的求情毫无效果。当他们试图远离战争的一切波及之时,却被勒令交出武器作为缔结正当盟约的代价。这在蛮族人看来,宛如要被斩断双手一般。于是,在极为勇武的首领梅加拉维库斯率领下,他们立刻诉诸武力。他们在交战中进攻庞培,然而在完全可以将其彻底消灭之时,却宁可选择立约媾和;随后对待霍斯蒂利乌斯·曼基努斯亦是如此:他们以不断的屠杀将其彻底降伏,以至于罗马士兵中竟无人敢直视努曼提亚人的目光或聆听其呼声。

§1.34.18.6

​Tamen cum hoc quoque foedus maluere, contenti armorum manubiis, cum ad internicionem saevire potuissent.

即便如此,在本可大肆杀戮至全歼之时,他们仍更愿与此人立约,仅仅满足于缴获其兵刃作为战利品。

§1.34.18.7

​Sed non minus Numantini quam Caudini illius foederis flagrans ignominia aut pudore populus Romanus dedecus quidem praesentis flagitii deditione Mancini expiavit, ​ceterum duce Scipione, Carthaginis incendiis ad excidium urbium inbuto, tandem etiam in ultionem excanduit. Sed tum acrius in castris quam in campo, ​nostro cum milite quam cum Numantino proeliandum fuit. ​Quippe adsiduis et iniustis et servilibus maxime operibus adtriti ferre plenius vallum, qui arma nescirent, luto inquinari, quia sanguine nollent, iubebantur. Ad hoc scorta, calones, sarcinae nisi ad usum necessariae amputantur.

然而,罗马人民因努曼提亚条约所蒙受的奇耻大辱而燃起的愤懑,绝不亚于当年那场著名的考丁条约;他们虽借由将曼基努斯引渡交出,赎清了眼前这一丑闻的污名,但随后在以迦太基的烈火淬炼出破城之术的统帅西庇阿率领下,终于也为复仇而燃起熊熊怒火。然而当时,在营垒中比在平原上,与我们自己的士兵作战比与努曼提亚人交手,打得更为激烈。因为士兵们被连绵不断、不公且极尽奴役之能事的劳役所折磨,不懂武艺者被勒令背负更沉重的木桩,不愿流血者则被迫在污泥中打滚受污。此外,军妓、辎重杂役以及非生活必需的行囊悉数被革除。

§1.34.18.11

​Tanti esse exercitum quanti imperatorem vere proditum est. Sic redacto in disciplinam milite commissa acies, quodque nemo visurum se umquam speraverat factum, ut fugientes Numantinos quisquam videret.

军队之优劣取决于主帅之高下,此言委实不虚。士兵们以此方式重肃纪律之后,战阵展开,出现了无人曾指望能亲眼目睹的一幕:竟然有人见到了逃奔的努曼提亚人。

§1.34.18.12

​Dedere etiam se volebant, si toleranda viris imperarentur. Sed cum Scipio veram vellet et sine exceptione victoriam, eo necessitatum conpulsi primum ut2 destinata morte in proelium ruerent, cum se prius epulis quasi inferiis implevissent carnis semicrudae et caeliae; sic vocant indigenam ex frumento potionem.

倘若向他们施加男人所能承受的号令,他们甚至本愿投降。然而西庇阿渴望一场毫无保留的真正胜利,他们首度被逼入这般绝境,以至于在饱餐了半生不熟的兽肉与“凯利亚”——他们如此称呼用谷物酿造的土产饮品——宛如死者的祭餐之后,决心以必死之心冲入战场。

§1.34.18.13

​Intellectum ab imperatore consilium, itaque non est permissa pugna morituris. Cum fossa atque lorica quattuorque castris circumdatos fames premeret, a duce orantes proelium, ut tamquam viros occideret, ubi non impetrabant, placuit eruptio.

主帅看穿了这一企图,因此并未准许这些寻死之辈交锋。当壕沟、胸墙以及四座军营的合围使饥馑压迫而来时,他们恳求统帅赐予一战,以便能像男人一样战死;在未获恩准之后,他们决意突围。

§1.34.18.14

​Sic conserta manu plurimi occisi, et cum urgueret fames, aliquantisper inde vixerunt. Novissime consilium fugae sedit; sed hoc quoque ruptis equorum cingulis uxores ademere, summo scelere per amorem.

于是展开短兵相接,死伤极众;在饥荒逼迫之下,他们靠阵亡者的尸骨勉强维生了一阵。最终,逃亡之计得以定夺;然而连这一出路也被妻子们切断马肚带而剥夺了,这是出于爱意而犯下的滔天大罪。

§1.34.18.15

​Itaque deplorato exitu in ultimam rabiem furoremque conversi, postremo Rhoecogene duce se, suos, patriam ferro veneno, subiecto igne undique pere- ​gerunt. Macte fortissimam et meo iudicio beatissimam in ipsis malis civitatem.3 Adseruit cum fide socios, populum orbis terrarum viribus fultum tam parva manu aetate tam longa sustinuit. Novissime maximo duce oppressa civitas nullum de se gaudium hosti reliquit.

于是,在穷途末路之余,他们转入极度的疯狂与暴怒,最终在罗埃科热内斯首领率领下,以刀剑、毒药并四处纵火,彻底终结了自己、亲人与祖国。赞美这座在苦难之中依然极尽勇敢且依我之见至为幸福的城邦!它忠贞地捍卫了盟友,以如此微弱的兵力、在如此漫长的岁月里抗衡了受整个世界之力支撑的民族。最终虽被最伟大的统帅所压制,这座城邑却未给敌人留下任何因战胜它而产生的喜悦。

§1.34.18.17

​Unus enim vir Numantinus non fuit qui in catenis duceretur; praeda, ut de pauperrimis, nulla: arma ipsi cremaverunt. Triumphus fuit tantum de nomine,

因为没有哪怕一个努曼提亚男子被带上锁链;战利品一无所有,正合最赤贫之人之境;武器被他们亲手焚尽。所谓的凯旋式,不过徒有虚名而已。

语法注3 条
  1. 1.34.18.1quantum Carthaginis, Capuae, Corinthi opibus inferior, ita virtutis nomine et honore par omnibus

    quantum 用作副词性对格(程度对格),与后文的 ita 形成呼应,构成“在……上相差多少,便在……上与之并驾齐驱”的比照关联结构。Carthaginis 等属格依附于 opibus(领属性属格),opibus 为与比较级 inferior 连用的比较夺格(简缩比较),而 virtutis nomine et honore 为表限制/方面的夺格(ablative of specification)。

  2. 1.34.18.12eo necessitatum conpulsi primum ut

    eo 为程度副词(“到达如此地步”),支配 necessitas 的部分属格复数 necessitatum,意为“被逼至绝境/匮乏的极致”。后接的 ut 引导结果从句,用以说明其逼迫的具体程度。

  3. 1.34.18.16Macte fortissimam et meo iudicio beatissimam in ipsis malis civitatem

    感叹词 macte 古典用法通常与呼格及工具夺格连用(如 macte virtute esto,“愿你在美德中蒙福”),但此处采用了后古典时期的破格结构,直接支配感叹对格(fortissimam... civitatem),意为“赞美/颂扬这座……城邦”。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi1242.phi001.humanitext-lat1:1.34.18.1-1.34.18.17