- 底本
- Florus, Lucius Annaeus. Lucius Annaeus Florus, Epitome of Roman history. Cornelius Nepos. Forster, E. S. (Edward Seymour), editor. Rolfe, John C., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1929 (printing).
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi1242.phi001.humanitext-lat1:1.18.2.18-1.18.2.37
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
本段叙述了雷古鲁斯进军非洲及其被克桑提普斯击败后的崇高殉节,接着记述了潘霍尔穆斯的胜利与藐视神谕带来的海难,最终罗马在埃加特斯群岛海战中歼灭迦太基舰队,宣告第一次布匿战争结束。
Mox deinde ventis remisque properatum est, tantusque terror hostici adventus Poenis fuit, ut apertis paene portis Carthago caperetur.
随后人们便凭借顺风和桨力急速进发,敌人到来的恐怖对布匿人而言是如此巨大,以至于迦太基几乎在城门敞开的情形下被攻占。
Prooemium belli fuit civitas Clipea; prima enim a Punico litore quasi arx et specula procurrit. Et haec et trecenta amplius castella vastata sunt.
战争的序曲是克利佩亚城;因为它宛如一座堡垒和瞭望哨最先从布匿海岸伸出。此城以及三百多座营寨均遭摧毁。
Nec cum hominibus, sed cum monstris quoque dimicatum est, cum quasi in vindictam Africae nata mirae magnitudinis serpens posita apud Bagradam castra vexaverit.
不仅与人作战,亦与怪物搏斗:一条仿佛为非洲复仇而生的大小惊人的蛇骚扰了扎营于巴格拉达斯河畔的军营。
Sed omnium victor Regulus cum terrorem nominis sui late circumtulisset cumque magnam vim iuventutis ducesque ipsos aut cecidisset aut haberet in vinculis, classemque ingenti praeda onustam et triumpho gravem in urbem praemisisset, iam ipsam, caput belli, Carthaginem urguebat obsidio ipsisque portis inhaerebat.
然而无往不胜的雷古鲁斯将他威名的恐惧广为散播,并将敌人大批的青年与将领们自身或歼灭或囚禁,把载满巨量战利品、沉甸甸承载着凯旋之荣的舰队提前遣送回罗马城,如今他正以围城之势逼近战争的首府迦太基自身,并迫近其城门。
Hic paululum circumacta fortuna est, tantum ut plura essent Romanae virtutis insignia,1 cuius fere magnitudo calamitatibus adprobatur.
在此处,命运稍稍转向,但这仅仅是为了让罗马勇武的标志更为丰富,而勇武的崇高通常正是在灾难中得到印证的。
Nam conversis ad externa auxilia hostibus, cum Xanthippum illis ducem Lacedaemon misisset, a viro militiae peritissimo vincimur—foeda clades Romanisque usu incognita—vivus in manus hostium venit fortissimus imperator. Sed ille quidem par tantae calamitati fuit; nam nec Punico carcere infractus est nec legatione suscepta.
因为当敌人转向外部求援,拉刻代蒙派克桑提普斯作为他们的将领前去时,我们被一个极通晓战术的人击败了——这是一场屈辱的惨败,在经验上对罗马人是前所未有的——最英勇的最高统帅活着落入了敌人手中。但他本人确实配得上如此巨大的灾难;因为他既未被布匿人的监狱摧折,也未因接受出使之命而动摇。
Quippe diversa quam hostis mandaverat censuit, ne pax fieret, ne commutatio captivorum reciperetur.2
原来,他的主张与敌人所吩咐的截然相反,坚决主张不可媾和,亦不可接受互换战俘。
Sed nec illo voluntario ad hostis suos reditu nec ultimo sive carceris seu crucis supplicio deformata maiestas; immo his omnibus admirabilior quid aliud quam victor de victoribus atque etiam, quia Carthago non cesserat, de fortuna triumphavit? Populus autem Romanus multo acrior intentiorque pro ultione Reguli quam pro victoria fuit.
但无论是那次自愿返回敌人那里的举动,还是牢狱或十字架的极刑,都未能损害他的尊严;反之,因所有这些而更加令人敬仰的他,除了作为战胜胜利者的胜者,甚至由于迦太基并未屈服而作为战胜命运的胜者举行凯旋之外,难道还做了别的什么吗?而罗马人民为雷古鲁斯复仇的热情,远比对胜利的渴望更加炽烈和坚定。
Metello igitur consule spirantibus altius Poenis et reverso in Siciliam bello, apud Panhormum sic hostes cecidit, ut nec amplius eam insulam adgredi cogitarent.
因此在梅特鲁斯任执政官时,布匿人气焰渐炽,战火重回西西里,他在潘霍尔穆斯彻底击溃敌人,以致敌人再也不敢企图进犯该岛。
Argumentum ingentis victoriae centum circiter elephantorum captivitas, sic quoque magna praeda, si gregem illum non bello, sed venatione cepisset.
这场巨大胜利的明证是捕获了约百头战象;即使并非在战争中而是在狩猎中俘获那群战象,那本身也是巨大的收获。
Appio Claudio consule non ab hostibus, sed a dis ipsis superatus est, quorum auspicia contempserat, ibi statim classe demersa, ubi ille praecipitari pullos iusserat, quod pugnare ab iis vetaretur.
在阿庇乌斯·克劳狄乌斯任执政官时,并非被敌人、而是被他曾藐视其鸟卜的神明自身击败:他下令将圣雏投入海中,就因为被它们禁止交战,舰队随即就在那里被海浪吞没。
Marco Fabio Buteone consule hostium classem iam in Africo mari apud Aegimurum in Italiam ultro navigantem cecidit.
在马尔库斯·法比乌斯·布特奥任执政官时,他在埃吉穆鲁斯附近的非洲海击溃了已经主动航向意大利的敌军舰队。
Quantus, o, tum triumphus tempestate intercidit, cum opulenta praeda classis adversis acta ventis naufragio suo Africam et Syrtis et omnium interiacentium insularum litora implevit! Magna clades, sed non sine aliqua principis populi dignitate, interceptam tempestate victoriam et triumphum perisse naufragio.3
啊,当时一场风暴夺去了何等辉煌的凯旋!满载丰厚战利品的舰队被逆风驱赶,其海难的残骸填满了非洲、绪耳提斯海滩以及所有横亘其间之岛屿的海岸!这是一场巨大的灾难,但对于首屈一指的人民来说并非全无某种尊严,因为那是胜利被风暴拦截,凯旋在沉船中毁灭。
Et tamen cum Punicae praedae omnibus promontoriis insulisque fluitarent, populus Romanus et sic triumphavit.
然而,当布匿人的战利品在所有海角与岛屿上漂浮时,罗马人民即便如此也举行了凯旋式。
Lutatio Catulo consule tandem bello finis inpositus apud insulas, quibus nomen Aegatae, nec maior alias in mari pugna.
在鲁塔提乌斯·卡图卢斯任执政官时,战争终于在名为埃加特斯的群岛附近宣告结束,海上再没有发生过规模更大的战斗。
Aderat quippe commeatibus, exercitu, propugnaculis, armis gravis classis et in ea quasi tota Carthago; quod ipsum exitio fuit.4
原来,出现在那里的是一支因补给、军队、堡垒与武器而笨重的舰队,在它上面仿佛载着整个迦太基;而这本身就成了毁灭的原因。
Romana classis prompta, levis, expedita et quodam genere castrensis ad similitudinem pugnae equestris sic remis quasi habenis agebatur, et in hos vel illos ictus mobilia rostra speciem viventium praeferebant.
罗马舰队敏捷、轻便、利落,带着某种类似于骑兵战的阵营特征,凭借船桨犹如执辔般受到操控,那些转向各处发起撞击的灵活冲角展现出活物的姿态。
Itaque momento temporis laceratae hostium rates totum inter Siciliam Sardiniamque pelagus naufragio suo operuerunt.
因此转瞬之间,被撞碎的敌船以其残骸遮蔽了西西里与撒丁岛之间的整片海域。
Tanta denique fuit illa victoria, ut de excindendis hostium moenibus non quaereretur. Supervacuum visum est in arcem murosque saevire, cum iam in mari esset deleta Carthago.
总之,那场胜利是如此伟大,以至于根本无须考虑摧毁敌人的城墙。既然迦太基已经在海上被毁灭,再对城堡和城墙施以暴烈便显得多余了。
- 1.18.2.22tantum ut plura essent Romanae virtutis insignia
副词 tantum 具有限制性含义(“仅仅为了/到……程度而已”),后接 ut 引导的结果从句。这一限制性结果结构强调命运的转向并非带来彻底毁灭,而仅仅是为了展示更多罗马勇武的明证。
- 1.18.2.24diversa quam hostis mandaverat censuit, ne pax fieret, ne commutatio captivorum reciperetur
动词 censuit(提议/表决)带中性复数宾格 diversa(与敌人所吩咐相反的事)作宾语,后接的两个 ne 从句(ne pax fieret, ne commutatio...)作为同位语从句(意志/建议性名词从句),具体阐明其进言的具体内容。
- 1.18.2.31Magna clades, sed non sine aliqua principis populi dignitate, interceptam tempestate victoriam et triumphum perisse naufragio.
Magna clades 为省略系词的名词短语。后半部的对格不定式结构(interceptam [esse] victoriam et triumphum perisse)用作说明性同位成分或感叹对格不定式,具体说明为何这场因风暴而非敌军导致的失败仍保有“首屈一指的人民的尊严”。
- 1.18.2.34quod ipsum exitio fuit
关系代词 quod 指代前整个分句(满载辎重的庞大舰队承载了几乎整座迦太基城),exitio fuit 则是采用结果/目的与格的双重与格句式(“成了毁灭之因/招致毁灭”)。
