← 弗罗鲁斯

罗马史概要

§1.18.2.1-1.18.2.17

第一次布匿战争的爆发与罗马舰队的创建

本段记述了第一次布匿战争的爆发、罗马人渡海至墨萨那、六十天建造舰队、杜伊利乌斯的海战胜利、在西西里与萨丁-科西嘉的战事,以及雷古鲁斯统帅出征非洲的经过。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§1.18.2.1

​Igitur victor Italiae populus Romanus cum ad fretum usque venisset, more ignis, qui obvias populatus incendio silvas interveniente flumine ab- ​rumpitur, paulisper substitit. Mox cum videret opulentissimam in proximo praedam quodam modo Italiae suae abscissam et quasi revolsam, adeo cupiditate eius exarsit, ut, quatenus nec mole iungi nec pontibus posset, armis belloque iungenda et ad continentem suam revocanda bello videretur.

因此,意大利的征服者罗马人民在进抵海峡时,犹如烈火在以焚烧吞噬了沿途的森林后因横亘的河流而受阻一样,稍稍停下了脚步。不久,当它看见极其丰厚的战利品近在咫尺,仿佛以某种方式从自己的意大利被截断并撕裂开来,便对它燃起了如此炽烈的渴望,以至于既然它既不能通过堤坝也不能通过桥梁相连,似乎就必须通过武器与战争将之相连,并通过战争召回自己的大陆。

§1.18.2.3

​Sed ecce, ultro ipsis viam pandentibus fatis, nec occasio defuit, cum de Poenorum inpotentia foederata Siciliae civitas Messana quereretur. Adfectabat autem ut Romanus ita Poenus Siciliam, et eodem tempore paribus uterque votis ac viribus imperium orbis agitabat.

然而看哪,命运自身主动为他们开辟了道路,机会亦未缺失:此时西西里的同盟城邦墨萨那正对布匿人的暴虐提出控诉。此外,罗马人与布匿人同样觊觎西西里,并且在同一时期,双方以同等的誓愿和力量图谋着世界的霸权。

§1.18.2.4

​Igitur specie quidem socios iuvandi, re autem sollicitante praeda, quamquam territaret novitas rei, tamen—tanta in virtute fiducia est— ille rudis, ille pastorius populus vereque terrester ostendit nihil interesse virtutis, equis an navibus, terra an mari dimicaretur.

于是,名义上固然是为了援助盟友,实质上却是受战利品的诱惑,尽管此事的崭新性质令人恐惧,然而——对勇武的信心是如此巨大——那群朴拙的、牧人出身且真正属于陆地的人民证明,对于勇武而言,究竟是骑马还是乘船,是在陆地还是在海洋战斗,绝无分别。

§1.18.2.5

​Appio Claudio consule primum fretum ingressus est fabulosis infame monstris aestuque violentum; sed adeo non est exterritus, ut illam ipsam ruentis aestus violentiam pro munere amplecteretur, statimque ac sine mora Hieronem Syracusanum tanta celeritate devicit, ut ille ipse prius se victum quam hostem videret fateretur.

在阿庇乌斯·克劳狄乌斯任执政官时,人民首次进入了以神话怪物闻名、因汹涌潮汐而险恶的海峡;但他们不仅毫无畏惧,甚至将奔腾海潮的狂暴本身视为恩赐予以接纳,并立即毫不拖延地以极快的速度彻底击败了叙拉古的希厄隆,以致他本人承认,自己在看见敌人之前就已发觉自己被击败了。

§1.18.2.7

​Duillio Cornelioque consulibus etiam mari congredi ausus est. Tum quidem ipsa velocitas classis conparatae victoriae auspicium fuit. Intra enim sexagesimum diem quam caesa silva fuerat centum sexaginta navium classis in anchoris stetit, ut non arte factae, sed quodam munere deorum conversae in naves atque mutatae arbores viderentur.

在杜伊利乌斯和科尔内利乌斯任执政官时,人民甚至敢于在海上交战。当时,整饬舰队本身的迅速确实成了胜利的吉兆。因为在伐木后不到第六十天,一支拥有一百六十艘船的舰队便已下锚停泊,以致它们看起来不像是人工所造,而是凭借神明的某种恩赐化为船只并改变形态的林木。

§1.18.2.8

​Proelii vero forma mirabilis, cum illas celeris volucrisque hostium navis hae graves tardaeque conprehenderent. Longe illis nauticae artes, detorquere remos et ludificari fuga rostra.1

战斗的场面诚然令人称奇,因为重而迟缓的船只竟然捕获了敌人那些轻捷如飞的战船。敌人的航海技能,如转动船桨以及凭借逃逸戏弄冲角等,都已全然派不上用场。

§1.18.2.9

​Iniectae enim ferreae manus machinaeque validae, ante certamen multum ab hoste derisae, coactique hostes quasi in solido decernere. Victor ergo apud Liparas mersa aut fugata hostium classe primum illum maritimum egit triumphum.

因为铁爪和坚固的机械被投掷过去——这在战前曾饱受敌人嘲弄——迫使敌人在犹如坚实的陆地上决战。因此,胜者在利帕拉群岛附近击沉或击溃了敌军舰队,举行了那次划时代的首次海战凯旋式。

§1.18.2.10

​Cuius quod gaudium fuit, cum Duillius imperator,2 non contentus unius diei triumpho, per vitam omnem, ubi a cena rediret, praelucere funalia et praecinere sibi tibias iussit, quasi cotidie triumpharet.

这是何等的欢欣啊!最高统帅杜伊利乌斯并不满足于一天的凯旋式,而是下令在他终生之中,每逢宴罢归来,都要有火炬在前面照亮,有长笛在身前吹奏,仿佛每天都在举行凯旋式。

§1.18.2.11

​Prae tanta huius victoria leve damnum fuit alter consulum interceptus Asina Cornelius, qui simulato colloquio evocatus atque ita oppressus, fuit perfidiae Punicae documentum.

面对此人如此辉煌的胜利,另一位执政官科尔内利乌斯·阿西纳被俘便成了微不足道的损失;他是在假意谈判中被引诱出来从而受制的,成了布匿人背信弃义的明证。

§1.18.2.12

​Calatino dictatore fere omnia praesidia Poenorum Agrigento, Drepanis, Panhormo, Eryce Lilybaeoque detraxit.

在卡拉提努斯担任独裁官期间,〔罗马人民〕几乎拔除了布匿人在阿格里根图姆、德雷帕纳、潘霍尔穆斯、厄律克斯和利吕拜乌姆的所有驻军。

§1.18.2.13

​Trepidatum est semel circa Camerinensium saltum, sed eximia virtute Calpurni Flammae tribuni militum evasimus. Qui lecta trecentorum manu insessum ab hostibus tumulum occupavit atque moratus hostes est, dum exercitus omnis evaderet.

在卡梅里纳人的峡谷附近曾一度发生惊慌,但由于军团护民官卡尔普尔尼乌斯·弗兰马的卓越勇武,我们得以逃脱。他率领一支挑选出的三百人小队,占领了被敌人把守的山丘并阻击敌人,直到全军脱险。

§1.18.2.14

​Ac sic pulcherrimo exitu Thermopylarum et Leonidae famam adaequavit, hoc inlustrior noster, quod expeditioni tantae superfuit,licet nihil inscripserit sanguine.

就这样,他以极优异的结局比肩了温泉关和列奥尼达的名声;而我们的人更加荣耀之处在于,他在此次如此重大的出征中幸存了下来,尽管他并未用鲜血题写任何字句。

§1.18.2.15

​Lucio Cornelio Scipione consule,cum iam Sicilia suburbana esset populi Romani provincia, serpente latius bello Sardiniam adnexamque Corsicam transiit.

在卢基乌斯·科尔内利乌斯·西庇阿任执政官时,西西里已然成为罗马人民的近郊行省,随着战事向更广处蔓延,〔罗马人民〕渡海前往撒丁岛及毗连的科西嘉岛。

§1.18.2.16

​Olbiae hic, ibi Aleriae urbis excidio incolas terruit, adeoque omni terra et mari Poenos purgavit, ut iam victoriae nihil nisi Africa ipsa restaret.

在此处摧毁奥尔比亚,在彼处摧毁阿莱里亚城,令居民惊骇,并且彻底肃清了陆地和海上的布匿人,以致如今对于胜利而言,除了非洲本土之外已一无所剩。

§1.18.2.17

​Marco Atilio Regulo duce iam in Africam navigabat bellum. Nec defuerant qui ipso Punici maris nomine ac terrore deficerent, insuper augente Nautio tribuno metum, in quem, nisi paruisset, securi destricta imperator metu mortis navigandi fecit audaciam.3

在马尔库斯·阿提利乌斯·雷古鲁斯统领下,战火如今向非洲扬帆进发。也曾有人因布匿之海的名字本身与恐惧而退缩不前,〔军团〕护民官瑙提乌斯更进一步加剧了恐惧;统帅拔出斧头对准他,〔威吓〕若不服从〔便斩〕,借着对死亡的恐惧激发出航海的勇气。

语法注3 条
  1. 1.18.2.8Longe illis nauticae artes, detorquere remos et ludificari fuga rostra.

    省略系动词或谓语动词(如 erant 或 aberant)的结构。副词 longe 表示航海技能“被远远甩在后头/化为徒劳”,不定式短语 detorquere 和 ludificari 与主语 nauticae artes 构成同位或说明关系。

  2. 1.18.2.10Cuius quod gaudium fuit, cum Duillius imperator

    Cuius 是指代前文海战凯旋式的连接关系代词(相当于 Et huius)。quod gaudium fuit 构成感叹句式(“那是何等的欢欣啊!”),其后的 cum 从句则引出用以具体体现该欢欣的时间性兼解释性从属分句。

  3. 1.18.2.17in quem, nisi paruisset, securi destricta imperator metu mortis navigandi fecit audaciam.

    高度倒装与紧凑的句法结构。介词短语 in quem(针对他)置于句首,其后插入条件分句 nisi paruisset,独立夺格 securi destricta(拔出斧头)展示威吓举动。主句核心为 imperator fecit audaciam navigandi(统帅激发出航海的勇气),其中手段夺格 metu mortis(凭借死亡之惧)与宾语 audaciam(大胆/勇气)构成反论式的因果结合。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi1242.phi001.humanitext-lat1:1.18.2.1-1.18.2.17