- 底本
- Apuleius. The Golden Ass, being the Metamorphoses of Lucius Apuleius. Adlington, William, translator. Gaselee, Stephen, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1915.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi1212.phi002.humanitext-lat1:8.26-8.28
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
菲勒布斯将卢基乌斯带回自己的同性恋祭司团伙中,驴子作为苦役的替代者受到欢迎。次日,奇装异服的众祭司将叙利亚女神像驮在卢基乌斯背上巡游,通过疯狂的自残与神迷之舞索取施舍,并将搜刮所得的财物与沉重口粮全数堆在驴背上。
At ille susceptum novicium famulum trahebat ad domum statimque illinc de primo limine proclamat: Puellae, servum vobis pulchellum en ecce mercata perduxi.1 Sed illae puellae chorus erat cinaedorum, quae statim exultantes in gaudium, fracta et rauca et effeminata voce clamores absonos intollunt, rati scilicet vere quempiam hominem servulum ministerio suo paratum. Sed postquam non cervam pro virgine sed asinum pro homine succidaneum2 videre, nare detorta magistrum suum varie cavillantur: non enim servum sed maritum illum scilicet sibi perduxisse: et heus aiunt Cave ne solus exedas tam bellum scilicet pullulum, sed nobis quoque tuis palumbulis nonnunquam impertias. Haec et huiusmodi mutuo blaterantes praesepio me proximum deligant. Erat quidam iuvenis satis corpulentus, choraula doctissimus, collaticia stipe de mensa paratus, qui foris quidem circumgestantibus deam cornu canens adambulabat, domi vero promiscui operis partiarius agebat concubinus. Hic me simul domi conspexit libenter, appositis largiter cibariis, gaudens alloquitur: Venisti tandem miserrimi laboris vicarius: sed diu vivas et dominis placeas et meis defectis iam lateribus consulas. Haec audiens iam meas futuras novas cogitabam aerumnas.
但他牵着刚买来的新仆人向家里走去,一跨进门槛便立刻高声喊道:“姑娘们,瞧啊,看我给你们买来并带来了一个多么漂亮的仆人!” 然而那些“姑娘”原是一帮鸡奸者,他们立刻欢天喜地地蹦跳起来,用破损、沙哑而柔靡的女气嗓门发出不协调的尖叫声,想必真以为是买来了一个供他们驱使的人类男仆。但当他们看到充当替身的不是代替处女的母鹿,而是代替人类的一头驴子时,他们耸起鼻子,以各种方式嘲笑他们的首领:说他带来的想必不是一个奴隶,而是他自己的丈夫;并且说道:“喂,小心别一个人吃光了这么漂亮的一只小雏鸡,也要偶尔分给我们这些你的小斑鸠一点呀。” 他们互相唠叨着这些以及诸如此类的戏言,把我拴在马槽旁边。那里有一个体格相当粗壮的年轻人,是个技艺极为精湛的吹笛手,是用桌上筹集来的施舍款项买来的;在外出时,他在他们抬着女神游行之际吹号伴行,而在家里则充当共享的男妾,参与他们不分彼此的勾当。他一在家里看见我,便欣然备下丰盛的饲料,满心欢喜地对我说道:“你终于来了,来替我分担这极其悲惨的劳苦!愿你长寿,博得主人们的欢心,并体恤我已经耗损的腰身吧。” 听闻此言,我已然在思量自己未来新的苦难了。
Die sequenti variis coloribus indusiati et deformiter quisque formati, facie caenoso pigmento delita et oculis obunctis graphice prodeunt; mitellis et crocotis et carbasinis et bombycinis iniecti, quidam tunicas albas in modum lanciolarum quoquoversum fluente purpura depictas cingulo subligati, pedes luteis induti calceis; deamque serico contectam amiculo mihi gerendam imponunt brachiisque suis humero tenus renudatis, attollentes immanes gladios ac secures, evantes exsiliunt incitante tibiae cantu lymphaticum tripudium. Nec paucis pererratis casulis ad quandam villam possessoris beati perveniunt et ab ingressu primo statim absonis ululatibus constrepentes fanatice pervolant, diuque capite demisso cervices lubricis intorquentes motibus crinesque pendulos in circulum rotantes, et nonnunquam morsibus suos incursantes musculos, ad postremum ancipiti ferro quod gerebant sua quisque brachia dissicant. Inter haec unus ex illis bacchatur effusius ac de imis praecordiis anhelitus crebros referens, velut numinis divino spiritu repletus, simulabat sauciam vecordiam, prorsus quasi deum praesentia soleant homines non sui fieri meliores3 sed debiles effici vel aegroti.
次日,他们穿上色彩斑斓的内衣,每人都打扮得奇形怪状,脸上涂抹着泥浆般的油彩,眼睛画着醒目的眼线,款款步出;他们头裹小头巾,身披藏红花色袍、亚麻衣与丝绸衫,有些人穿着饰有如同小标枪般四处流淌的紫纹白短袍,腰束革带,脚登黄色皮鞋;他们把用丝绸斗篷遮盖着的女神像放在我背上让我驮着,将双臂袒露至肩膀,高举巨大的刀剑与斧头,发出狂乱的呼号,在长笛曲调的催促下跳起狂热的跳跃之舞。在走过不少茅舍后,他们来到了一位富裕庄园主的庄园,一进门就伴随着刺耳的号叫如疯魔般飞奔乱闯,久久地低着头,以滑动的姿态扭曲颈项,将下垂的长发转成圆圈,有时还用牙齿撕咬自己的筋肉,最后用随身携带的双刃铁器各自切开自己的手臂。在此期间,他们中的一人狂暴得更为放肆,从胸口深处发出急促的喘息,仿佛充满了神灵的圣气,假装出一副受创的疯狂模样,简直就好像由于神明的降临,人们通常不是变得比自身更好,而是变得衰弱或患病似的。
Specta denique quale caelesti providentia meritum reportaverit. Infit vaticinatione clamosa conficto mendacio semel ipsum incessere atque criminari, quasi contra fas sanctae religionis dissignasset aliquid et insuper iustas poenas noxi facinoris ipse de se suis manibus exposcere. Arrepto denique flagro, quod semiviris illis proprium gestamen est, contortis taeniis lanosi velleris prolixe fimbriatum et multiiugis talis ovium tesseratum, indidem sese multinodis commulcat ictibus, mire contra plagarum dolores praesumptione munitus. Cerneres prosectu gladiorum ictuque flagrorum solum spurcitia sanguinis effeminati madescere. Quae res incutiebat mihi non parvam sollicitudinem videnti tot vulneribus largiter profusum cruorem, ne quo casu deae peregrinae stomachus, ut quorundam hominum lactem, sic illa sanguinem concupisceret asininum. Sed ubi tandem fatigati, vel certe suo laniatu satiati, pausam carnificinae dedere, stipes aereas, immo vero et argenteas multis certatim offerentibus, sinu recepere patulo necnon et vini cadum et lactem et caseos et farris et siliginis aliquid, et nonnullis hordeum deae gerulo donantibus. Avidis animis corradentes omnia et in sacculos huic quaestui de industria praeparatos farcientes dorso meo congerunt, ut duplici scilicet sarcinae pondere gravatus, et horreum simul et templum incederem.
最后且看他在天意安排下赢得了怎样的报偿吧。他以响亮的预言、编造的谎言开始猛烈抨击并控告自己,仿佛他违背了神圣宗教的戒律干下了什么恶事,进而亲自动手向自己索取应得的罪愆惩罚。最后,他抓起那把半男们特有的皮鞭——上面缀有长长卷曲的羊毛带流苏,并嵌有多枚羊踝骨——便在原地用带有许多绳结的击打猛抽自己,由于预先的心理准备,他奇迹般地抵御了鞭笞的痛楚。你可以看见,在刀剑的划割与皮鞭的抽打下,泥土因那女气血液的污秽而变得湿润。这幅景象引起了我极大的忧虑,眼见从如此多的伤口中喷涌出大量鲜血,生怕那外邦女神的胃口会像某些人的〔胃口〕渴望〔驴〕奶一样,也贪图起驴血来。然而,当他们终于疲惫不堪,或者说至少对自己受到的撕裂感到满足,从而停止了这番屠戮时,许多人竞相奉上铜币,甚至还有银币,他们用敞开的衣襟收纳起来,此外还有一坛酒、奶水、奶酪、以及一些粗麦与精麦粉,还有人给女神的驮运者赠送了大麦。他们怀着贪婪的心思把这一切搜刮殆尽,塞进特意为此收益准备好的口袋里,堆在我的背上,使我承受着双重的负载重压,同时充当着粮仓与神殿向前行进。
- 8.26mercata perduxi
异相动词 mercor 的完成时分词 mercata 在此采用阴性单数主格,指代说话者男性菲勒布斯本人。这一造句法生动反映了菲勒布斯的女体化自认及其在同伙“姑娘们”(puellae)中所使用的女性化语气。
- 8.26non cervam pro virgine sed asinum pro homine succidaneum
此处借用了伊菲革涅亚献祭时以母鹿替代处女的神话典故形成对照修辞。succidaneum(替代的牺牲兽)与 asinum 保持性数格一致,作后者的同位补足语,共同构成 videre(= viderunt)的宾语结构。
- 8.27non sui fieri meliores
反身代词属格 sui 依附于比较级 meliores,用作比较属格(或指代自身基准的属格),意为“变得比原先的自己更优秀”,与后文的 debiles effici vel aegroti(变得衰弱或多病)形成鲜明对照。
