← 阿普列尤斯

金驴记

§8.23-8.25

集市拍卖与叙利亚女神祭司菲勒布斯

逃亡者队伍抵达一座大城市并决定定居,将驮畜牵到市场上拍卖;卢基乌斯因咬伤一名掰他牙齿的看客而无人问津,沦为传令官的笑柄。最终,一位名叫菲勒布斯的年迈叙利亚女神太监祭司上前问询,在与传令官一番插科打诨后,以十七第纳尔买下了卢基乌斯。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§8.23

​Hac quoque detestabili deserta mansione, paganos in summo luctu relinquentes, rursum pergimus dieque tota campestres emensi vias civitatem quandam populosam et nobilem iam fessi pervenimus. Inibi Larem sedesque perpetuas pastores illi statuere decernunt, quod et longe a quaesituris firmae latebrae viderentur et annonae copiosae beata celebritas invitabat. Triduo denique iumentorum refectis corporibus, quo vendibiliores videremur, ad mercatum producimur magnaque voce praeconis pretia singulis nuntiantis equi atque alii asini opulentis emptoribus praestinantur; at me relictum solum ac subsecivum cum, fastidio1 plerique praeteribant. Iamque taedio contrectationis eorum, qui de dentibus meis aetatem computabant, manum cuiusdam faetore sordentem, qui gingivas identidem meas putidis scalpebat digitis, mordicus arreptam plenissime conterui:2 quae res circumstantium ab emptione mea utpote ferocissimi deterruit animos. Tunc praeco diruptis faucibus et rauca voce saucius in meas fortunas ridiculos construebat iocos: Quem ad finem cantherium istum venui frustra subiciemus, et vetulum et extritis ungulis debilem et dolore deformem et in hebeti pigritia ferocem nec quicquam amplius quam ruderarium cribrum? Atque ideo vel donemus eum cuipiam, si qui tamen faenum suum perdere non gravatur.

同样弃绝了这处可憎的留宿之所,将村民们抛在极度的悲痛之中,我们再度启程,整整一天走过平原道路,已然精疲力竭地抵达了一座人口稠密且声名显赫的城市。那伙牧羊人决定在那里确立其家神与永久的居所,因为那里看似远离搜捕者的牢固藏身之所,且物资充盈的繁华盛景亦诱惑着他们。最后,在调养了牲畜的身体三天,以便让我们显得更容易卖出之后,我们被牵到了市场上;随着传令官高声报出每一匹牲口的价钱,马匹和其余的驴子都被富有的买主买去;然而至于被单独留下、成为多余之物的我,大多数人却带着厌弃从旁走过。这时,由于厌烦了那些根据我的牙齿推算年岁之人的摆弄,有人用腐臭的手指一再刮搔我的牙龈,我用牙齿一口死死咬住他那散发着恶臭的脏手,彻底咬碎了;这桩举动把围观者的心思从购买我的意向中完全吓退了,以为我凶暴至极。于是传令官撕扯着喉咙,因嗓音沙哑而受损,开始拿我的命运编造起滑稽的笑话: “我们究竟要徒劳地把这匹阉马拿来拍卖到什么时候?它又老,又因蹄子磨损而衰弱,因痛苦而变形,在愚钝的懒散中又凶狠残暴,简直无非是一个筛瓦砾的粗筛子罢了!因此,我们干脆把它赠送给随便什么人吧,倘若真有人不介意白白糟蹋自己的干草的话。”

§8.24

​Ad istum modum praeco ille cachinnos circumstantibus commovebat. Sed illa fortuna mea saevissima, quam per tot regiones iam fugiens effugere vel praecedentibus malis placare non potui, rursum in me caecos detorsit oculos et emptorem aptissimum duris meis casibus mire repertum obiecit. Scitote qualem: cinaedum et senem cinaedum, calvum quidem sed cincinnis semicanis et pendulis capillatum, unum de triviali popularium faece, qui per plateas et oppida cymbalis et crotalis personantes deamque Syriam circumferentes mendicare compellunt. Is nimio praestinandi studio praeconem rogat cuiatis essem: at ille Cappadocum me et satis forticulum denuntiat. Rursum requirit annos aetatis meae: sed praeco lasciviens: Mathematicus quidem, qui stellas eius disposuit, quintum ei numeravit annum; sed ipse scilicet melius istud de suis novit professionibus. Quanquam enim prudens crimen Corneliae legis incurram, si civem Romanum pro servo tibi vendidero, quin emis bonum et frugi mancipium, quod te et foris et domi poterit iuvare? Sed exinde odiosus emptor aliud de alio non desinit quaerere, denique de mansuetudine etiam mea percontatur anxie.

那传令官便以这般方式激起围观者的阵阵哄堂大笑。然而,我那最为残暴的命运——我虽逃亡穿越如此多的地方却仍无法逃脱它,亦无法以先前的灾难来抚平它——再度向我转过它那盲目的双眼,令人惊奇地寻得了一位与我的残酷遭际最为相称的买主,横亘在我的面前。请听闻是怎样一个人:一个鸡奸者,且是一个年迈的鸡奸者,虽然秃顶,却留着半白而垂垂下垂的卷发,是市井平民碎渣中的一员,他们摇着铙钹和响板在街巷和城镇中喧闹,抬着叙利亚女神四处巡游,强迫〔她〕行乞。那人怀着极大的购买热情询问传令官我是哪里的产物;传令官宣称我是卡帕多细亚的牲口,且颇为健壮。他又询问我的年岁,但传令官却戏谑道: “排定它星盘的占星术士固然算定它才五岁;不过它自己想必凭着自己的申报对此知晓得更清楚。虽然我若是明知故犯地把一个罗马公民作为奴隶卖给你,就会触犯科尔内利乌斯法的罪名,但你为何不买下一个良好而有用的奴隶呢?它既能在外也能在家里帮你的忙。” 然而从那以后,那个讨厌的买主不断地问这问那,最后甚至忧心忡忡地打听起我的温顺程度来。

§8.25

​At praeco Vervecem, inquit Non asinum vides ad usus omnes quietum; non mordacem, nec calcitronem quidem sed prorsus ut in asini corio modestum hominem inhabitare credas. Quae res cognitu non ardua: nam si faciem tuam mediis eius feminibus immiseris, facile periclitaberis quam grandem tibi demonstret patientiam. Sic praeco lurchonem tractabat dicacule; sed ille cognito cavillatu, similis indignanti At te inquit Cadaver surdum et mutum delirumque praeconem, omnipotens et omniparens dea Syria et sanctus Sabadius et Bellona et Mater Idaea, et cum suo Adone Venus domina caecum reddant,3 qui scurrilibus iamdudum contra me velitaris iocis. An me putas, inepte, iumento fero posse deam committere, ut turbatum repente divinum deiciat simulacrum, egoque miser cogar crinibus solutis discurrere et deae meae humi iacenti aliquem medicum quaerere? Accepto tali sermone cogitabam subito velut lymphaticus exsilire, ut me ferocitate cernens exasperatum emptionem desineret. Sed praevenit cogitatum meum emptor anxius pretio depenso statim, quod quidem gaudens dominus scilicet taedio mei facile suscepit, septemdecim denarium,4 et illico me tumida spartea deligatum tradidit Philebo: hoc enim nomine censebatur iam meus dominus.

于是传令官说道: “你看到的是一只羯羊,”他说,“而不是一头驴子,无论何种用项都极温驯;不咬人,也绝不踢人,简直让你相信驴皮里面住着一个本分的人类。此事要知晓并不难:因为你若是把脸埋进它的两腿之间,你就会轻易测出它会向你展现出何等巨大的忍耐力。” 传令官就这样以尖酸的俏皮话打发着这个贪食之徒;但他察觉到了这番讥讽,做出一副愤慨的样子说道: “但愿全能且生养万物的叙利亚女神、神圣的萨巴迪乌斯、贝罗纳、伊达山圣母,以及携其阿多尼斯的维纳斯主母,使你这具又聋又哑的行尸走肉兼疯癫的传令官变成瞎子!你方才一直用下流的笑话挑衅攻击我。蠢货,难道你以为我能把女神托付给一头野兽,以致它突然受惊把神圣的雕像摔落下来,而我这可怜人被迫披头散发四处奔跑,为躺在地上的我的女神寻找医生不成?” 听闻这番话,我本打算像中邪发狂似地突然跃起,好让他看见我因狂暴而发怒后放弃购买。然而那个焦虑的买主抢先打破了我的打算,立刻付清了价钱——我的原主人因对我感到厌烦,显然满心欢喜地轻易收下了十七第纳尔;随后,他当场用结实的茅草绳将我捆绑,移交给了菲勒布斯:因为我如今的这位主人正是被称作这个名字的。

语法注4 条
  1. 8.23cum fastidio

    尽管在部分抄本或版面中因标点被隔开(如 cum, fastidio),但从句法上看,这无疑是介词 cum 与夺格名词 fastidio 构成的表示方式的介词短语(“带着嫌恶”),用以修饰主动词 praeteribant。此处将其视为从属连词 cum 引导从句在句法上无法成立。

  2. 8.23mordicus arreptam plenissime conterui

    古体副词 mordicus(“以牙齿”、“咬住”)修饰分词 arreptam 或主谓动词 conterui。arreptam 为完成被动分词,与前方的阴性单数宾格 manum 一致,整体结构意为“以口咬住并使劲咬碎”。

  3. 8.25At te ... caecum reddant

    表示诅咒意愿的现在时虚拟式(reddant,“愿他们使……”)。代词宾格 te 置于句首,后接同位语 cadaver surdum et mutum delirumque praeconem;随后插入极其长列的神明主语(dea Syria, sanctus Sabadius, Bellona, Mater Idaea, Venus domina),而充当宾语补足语的述谓宾格 caecum 则被严重倒装(hyperbaton)至动词 reddant 之前。

  4. 8.25septemdecim denarium

    denarium 为属格复数的古体短缩形式(= denariorum)。它与不变化数词 septemdecim 组合,在此充当表示价格的属格或由数词统领的属格(“以十七第纳尔的价格”)。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi1212.phi002.humanitext-lat1:8.23-8.25