- 底本
- Apuleius. The Golden Ass, being the Metamorphoses of Lucius Apuleius. Adlington, William, translator. Gaselee, Stephen, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1915.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi1212.phi002.humanitext-lat1:5.15-5.18
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
两位姐姐在享受普绪喀奢华款待的同时探听其丈夫的底细,并从她自相矛盾的谎言中断定她未曾见过丈夫。姐姐们随后折返,诓骗普绪喀说她的丈夫是一条意图吞噬她的恐怖巨蟒,令惊恐万状的普绪喀彻底信从。
Sic affectione simulata paulatim sororis invadunt animum; statimque eas lassitudine viae sedilibus refotas et balnearum vaporosis fontibus curatas pulcherrime triclinio mirisque illis et beatis edulibus atque tuccetis oblectat. Iubet citharam loqui, psallitur; tibias agere, sonatur; choros canere, cantatur:1 quae cuncta nullo praesente dulcissimis modulis animos audientium remulcebant. Nec tamen scelestarum feminarum nequitia vel ipsa mellita cantus dulcedine mollita conquievit, sed ad destinatam fraudium pedicam sermonem conferentes dissimulanter occipiunt sciscitari qualis ei maritus et unda natalium, secta cuia proveniret.2 Tunc illa simplicitate nimia pristini sermonis oblita, novum commentum instruit atque maritum suum de provincia proxima magnis pecuniis negotiantem iam medium, cursum aetatis agere, interspersum rara canitie. Nec in sermone isto tantillum morata rursum opiparis muneribus eas onustas ventoso vehiculo reddidit.
她们就这样佯装深情,逐渐侵入了妹妹的心灵;一当她们因旅途劳顿而在座椅上得以恢复,并被浴室那热气蒸腾的泉水妥善照料之后,普绪喀便在餐卧榻上以极尽精美的方式款待她们,用那些奇妙而丰美的珍馐与肉羹令她们欢畅。她吩咐竖琴奏响,琴声便被弹拨起来;吩咐长笛吹奏,笛声便回荡开来;吩咐合唱队歌唱,歌声便朗朗而起:这一切在空无一人的情况下,以至为甘甜的曲调抚慰着听者的心灵。然而,那些恶毒女人的奸恶即使面对歌声那如蜜的甜美也未曾柔化平息,反而将话锋转向预设的欺诈圈套,若无其事地开始打听她的丈夫是怎样一个人,出身于何种血统,属于何种阶层与行业。此时,普绪喀由于过度的天真忘却了之前的说辞,编造了一套新的谎言,声称自己的丈夫是来自邻省、经营巨资的商人,已步入中年,黑发中夹杂着稀疏的白发。她在这番话上没有片刻耽搁,再次让她们满载奢华的礼物,送上了风的坐驾。
Sed dum Zephyri tranquillo spiritu sublimatae domum redeunt, sic secum altercantes: Quid, soror, dicimus de tam monstruoso fatuae illius mendacio? Tunc adolescens modo florenti lanugine barbam instruens, nunc aetate media candenti canitie lucidus: quis ille quem temporis modici spatium repentina senecta reformavit? Nil aliud repperies, mi soror quam vel mendacio istam pessimam feminam confingere vel formam mariti sui nescire; quorum utrum verum est, opibus istis quam primum exterminanda est. Quod si viri sui faciem ignorat, deo profecto denupsit et deum nobis praegnatione ista gerit. Certe si divini puelli—quod absit—haec mater audierit,3 statim me laqueo nexili suspendam. Ergo interim ad parentes nostros redeamus, et exordio sermonis huius quam concolores fallacias attexamus.
但是,当她们在西风平静的吹拂下载浮载沉返回家门时,彼此间这样争执道: “妹妹,对于那个蠢女人如此离奇的谎言,我们该说什么好呢?先前还是一个颔下初生绒毛的青年,如今却成了步入中年、白发泛白的人:究竟是谁能在如此短暂的时间内被突如其来的衰老所重塑?我的妹妹,除了那个最下贱的女人在用谎言编造,或者她根本不知道自己丈夫的模样之外,你找不出别的结论;无论这两者中哪一个是真的,都必须尽快将她从那些财富中驱逐出去。而如果她确实不知道自己丈夫的容颜,那她无疑是嫁给了一位神祇,并在这身孕中为我们孕育着一位神明。倘若她真被尊称为——但愿绝无此事——一位神圣男童的母亲,我立刻就要用结好的套索悬梁自尽。因此,我们暂且先回父母那里,把谎言编织得与这番话的开端完全吻合。”
Sic inflammatae, parentibus fastidienter appellatis et nocte turbata vigiliis, perditae matutino scopulum pervolant et inde solito venti praesidio vehementer devolant, lacrimisque pressura palpebrarum coactis, hoc astu puellam appellant: Tu quidem felix et ipsa tanti mali ignorantia beata, sedes incuriosa periculi tui; nos autem, quae pervigili cura rebus tuis excubamus, cladibus tuis misere cruciamur. Pro vero namque comperimus nec te, sociae scilicet doloris casusque tui, celare possumus immanem colubrum multinodis voluminibus serpentem, veneno noxio colla sanguinantem hiantemque ingluvie profunda, tecum noctibus latenter acquiescere. Nunc recordare sortis Pythicae, quae te trucis bestiae nuptiis destinatam esse clamavit: et multi coloni, quique circumsecus venantur, et accolae plurimi viderunt eum vespera redeuntem e pastu proximique fluminis vadis innatantem.
她们就这样心怀烈火,傲慢地应付了父母,在彻夜难眠中度过了紊乱的夜晚,到了清晨,这两个陷入癫狂的女人飞奔向悬崖,从那里借助风的惯常护佑凶猛地扑落而下,按压眼睑挤出眼泪,以这般狡计向那少女喊道: “你固然幸福,因全然不知如此大祸而自感幸运,安然坐着而不顾自己的险境;然而我们这些以不眠之警醒守卫着你的安危的人,却为你那迫在眉睫的惨祸备受折磨。因为我们确实探知了实情,而且作为与你分担痛苦与厄运的人,我们断不能向你隐瞒:一条长着多节躯体蜿蜒而行、以有害毒液染红咽喉、张开深不见底巨口的可怖巨蟒,每夜都秘密地与你同卧。如今你想想皮提亚的神谕吧,那神谕曾高声宣告你注定要与凶残的野兽成婚;许多农夫、在四周行猎的人以及众多邻近的居民,都曾看见它在傍晚觅食归来,并在附近河流的浅滩中游弋。
Nec diu blandis alimoniarum obsequiis te saginaturum omnes affirmant, sed cum primum praegnationem tuam plenus maturaverit uterus, opimiore fructu praeditam devoraturum. Ad haec iam tua est existimatio, utrum sororibus pro tua cara salute sollicitis assentiri velis et declinata morte nobiscum secura periculi vivere, an saevissimac bestiae sepeliri visceribus: quod si te ruris huius vocalis solitudo vel clandestinae Veneris faetidi periculosique concubitus et venenati serpentis amplexus delectant, certe piae sorores nostrum fecerimus.4 Tunc Psyche misella, utpote simplex et animi tenella, rapitur verborum tam tristium formidine: extra terminum mentis suae posita prorsus omnium mariti monitionum suarumque promissionum memoriam effudit et in profundum calamitatis sese praecipitavit, tremensque et exsangui colore lurida tertiata verba semihianti voce substrepens5 sic ad illas ait:
众人都断言,它不会长久用谄媚精美的饮食把你养肥,而是一旦饱满的子宫使你的身孕成熟,它就会将饱含丰盛果实的你一口吞下。面对此事,如今全凭你自己权衡了:你是愿意听从为你的宝贵生命担忧的姐姐们,避开死亡,与我们一同远离险境而生活;还是宁愿被埋葬在最凶残野兽的内脏之中?如果你贪恋这乡野发声的幽居,或是贪恋幽会之爱那恶臭而危险的交合与毒蛇的拥抱,那我们作为虔诚的姐姐,也已尽到了自己的本分。” 这时,可怜的普绪喀由于天真且心灵脆弱,被如此严酷的话语所带来的恐惧所攫住;她完全丧失了神智,将丈夫所有的告诫和自己的承诺抛诸脑后,纵身跃入了灾难的深渊;她浑身颤抖,面色惨白如死灰,半张着嘴,以断续结巴的声音低声对她们说道:
- 5.15Iubet citharam loqui, psallitur; tibias agere, sonatur; choros canere, cantatur
一种对称的并列句结构:依附于 iubet 的不定式宾语短语(citharam loqui, tibias agere, choros canere)与紧随其后表示动作实现的无人称被动现在时直陈式动词(psallitur, sonatur, cantatur)形成呼应,生动展现了隐形侍者对命令的即时执行。
- 5.15secta cuia proveniret
cuia 是古旧且口语化的疑问形容词 cuius, -a, -um 的阴性单数夺格,修饰 secta(生活方式、派别、职业、阶层)。在间接疑问句中带未完成过去时虚拟式 proveniret,意为“出身于何种阶层与行业”。
- 5.16mater audierit
audierit 仿效了希腊语 ἀκούειν 的用法,在此与主格补足语(mater)连用,表示“被称为……”或“享有……之名”(相当于 cluere 或 nominari),为完成虚拟式或未来完成时。在此处指“倘若她竟被称为一位神圣男童的母亲”。
- 5.18certe piae sorores nostrum fecerimus
在 nostrum fecerimus 中,中性代词 nostrum 作名词性直接宾语(承前省略 officium),意为“我们的职责、本分”。未来完成时 fecerimus 表达决绝的断言:“我们这些尽责的姐姐就算是尽了我们的本分了”。
- 5.18tertiata verba semihianti voce substrepens
tertiata 是动词 tertiari(重复做第三次、重申三次)的分词。它生动描绘了普绪喀在极度恐慌中半张着嘴、将同样的话结结巴巴重复三遍的颤抖语态。
