← 阿普列尤斯

金驴记

§5.11-5.14

姐姐们的阴谋与丈夫对怀孕之事的警告

恶毒的姐姐们出于嫉妒密谋毁灭普绪喀,神秘的丈夫向普绪喀警告姐姐们的危险并告知她已怀孕之事,却在她带泪的恳请下妥协允许重逢;姐姐们随即带着虚伪的谄媚潜入宫殿。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§5.11

​Placet pro bono duabus malis malum consilium, totisque illis tam pretiosis muneribus absconditis, comam trahentes et proinde ut merebantur1 ora lacerantes simulatos redintegrant fletus. Ac sic parentes quoque redulcerato prorsum dolore raptim deterrentes, vesania turgidae domus suas contendunt dolum scelestum, immo vero parricidam struentes contra sororem insontem. Interea Psychen maritus ille quem nescit rursum suis illis nocturnis sermonibus sic commonet: Videsne quantum tibi periculum? Velitatur Fortuna eminus ac, nisi longe firmiter praecaves, mox comminus congredietur. Perfidae lupulae magnis conatibus nefarias insidias tibi comparant, quarum summa est, ut te suadeant meos explorare vultus, quos, ut tibi saepe praedixi, non videbis si videris.2 Ergo igitur si posthac pessimae illae lamiae noxiis animis armatae venerint—venient autem, scio—neque omnino sermonem conteras et, si id tolerare pro genuina simplicitate proque animi tui teneritudine non potueris, certe de marito nil quicquam vel audias vel respondeas: nam et familiam nostram iam propagabimus et hic adhuc infantilis uterus gestat nobis infantem alium, si texeris nostra secreta silentio, divinum, si profanaveris, mortalem.

这两个恶毒的女人觉得这条恶毒的计策甚是绝妙;她们藏起所有那些珍贵的礼物,撕扯着头发,恰如其分地抓破自己的脸,重新开始假装痛哭。就这样,她们用彻底重新撕裂的悲伤把父母也迅速吓住之后,便满怀疯狂之气急忙赶回各自家中,对无辜的妹妹设下邪恶的、甚至可以说是弑亲的圈套。 与此同时,那位她所不识的丈夫在他们那些夜间的交谈中再次这样告诫普绪喀: “你可看到有多大的危险临到你身上?命运正在远处游击袭扰,倘若你不预先长远而坚固地防备,它很快便会近身肉搏。那些阴险的母狼正竭尽全力为你准备极恶的陷阱,其要害就在于劝你窥探我的容貌;正如我屡次预先告诫你的那样,你一旦看见,便再也见不到我了。因此,若今后那些最可恶的妖女带着有害的心肠武装而来——我知道她们一定会来的——你切不可同她们多言;倘若你因天性的淳朴与内心的温柔而无法忍受这般沉默,至少绝不可听闻或回答关于丈夫的任何事情。因为我们现在就要延续我们的家族,而这具尚显稚嫩的子宫正为我们孕育着另一个孩子;你若以沉默掩盖我们的秘密,他便是神圣的;你若将其亵渎,他便是凡人。”

§5.12

​Nuntio Psyche laeta florebat et divinae subolis solacio plaudebat et futuri pignoris gloria gestiebat et materni nominis dignitate gaudebat: crescentes dies et menses exeuntes anxia numerat, et sarcinae nesciae rudimento miratur de brevi punctulo tantum incrementulum locupletis uteri. Sed iam pestes illae taeterrimaeque furiae anhelantes vipereum virus et festinantes impia celeritate navigabant. Tunc sic iterum momentarius maritus suam Psychen admonet: Dies ultima et casus extremus: et sexus infestus et sanguis inimicus iam sumpsit arma et castra commovit et aciem direxit et classicum personavit; iam mucrone destricta iugulum tuum nefariae tuae sorores petunt. Heu quantis urguemur cladibus, Psyche dulcissima! Tui nostrique miserere, religiosaque continentia domum, maritum, teque et istum parvulum nostrum imminentis ruinae infortunio libera, nec illas scelestas feminas, quas tibi post internecivum odium et calcata sanguinis foedera sorores appellare non licet, vel videas vel audias, cum in morem Sirenum scopulo prominentes funestis vocibus saxa personabunt.

因这一消息,普绪喀喜形于色,为神圣后嗣的安慰而欢呼,为未来骨肉的荣耀而心潮澎湃,为母亲之名的尊严而欣喜;她焦急地数着渐长的一天天和逝去的一月月,在这前所未有的重负初次显现之际,惊叹于那丰饶的子宫竟能从极其细小的针尖之微,长成如此巨大的膨胀。 然而,那些瘟疫般的存在、最可憎的复仇女神们,已在喘息着吞吐毒蛇的毒液,以不敬的急速驾船而来。此时,那位短暂停留的丈夫再次对他的普绪喀告诫道: “最后的日子和极度的危机到了:仇恨的性别和敌对的骨肉已然拿起了武器,拔营起寨,排开战阵,吹响了号角;如今你那恶毒的姐姐们正拔出利刃对准你的咽喉。哀哉,最甜蜜的普绪喀,何等惨痛的灾祸正在逼迫着我们!怜悯你自己和我们吧,以敬虔的克制将你的家庭、丈夫、你自己以及我们这个小小的骨肉,从那迫在眉睫的灭顶之灾中解救出来;当那些恶毒的女人像塞壬一样探身悬崖、以致命的声音震响岩石时,你切不可看她们,也不可听她们——在她们抱持致命的仇恨并践踏了血缘的契约之后,你已不得再称她们为姐姐了。”

§5.13

​Suscipit Psyche singultu lacrimoso sermonem incertans: Iamdudum, quod sciam, fidei atque parciloquio meo perpendisti documenta, nec eo setius approbabitur tibi nunc etiam firmitas animi mei. Tu modo Zephyro nostro rursum praecipe fungatur obsequio, et in vicem denegatae sacrosanctae imaginis tuae redde saltem conspectum sororum. Per istos cinnameos et undique pendulos crines tuos, per teneras et teretes et mei similes genas, per pectus nescioquo calore fervidum, sic in hoc saltem parvulo cognoscam faciem tuam:3 supplicis anxiae piis precibus erogatus germani complexus indulge fructum et tibi devotae Psychae animam gaudio recrea. Nec quicquam amplius in tuo vultu requiro, iam nil officiunt mihi vel ipsae nocturnae tenebrae: teneo te meum lumen. His verbis et amplexibus mollibus decantatus maritus, lacrimasque eius suis crinibus detergens, se facturum spopondit et praevertit statim lumen nascentis diei.

普绪喀接下话来,以带泪的啜泣使言语颤抖不定: “据我所知,你早已仔细掂量过我对你的忠诚与谨言慎行的证据,如今我心灵的坚定也同样会得到你的认可。你只需再次吩咐我们的西风尽其职分,作为被拒绝让我见到的你那神圣形貌的补偿,至少准我见一见姐姐们。凭你这散发肉桂香气、四散垂落的秀发,凭你柔嫩、光滑且与我相仿的面颊,凭你那因不知名热力而炽热的胸膛起誓——但愿我至少能在这幼童身上认出你的容颜!——请被一位焦虑的恳求者虔诚的祈祷所打动,赐予我姐妹相拥的慰藉,用喜悦复苏那向你奉献的普绪喀的灵魂吧。我对你的面貌不再作任何奢求,如今即便是夜间的黑暗也丝毫不能阻碍我:我拥抱着你,我的光芒。” 被这些言语和温柔的拥抱所迷醉,丈夫用自己的头发擦干她的眼泪,许诺定会依言而行,随即赶在初生之日的光芒到来前匆匆离去。

§5.14

​Iugum sororium consponsae factionis, ne parentibus quidem visis, recta de navibus scopulum petunt illum praecipiti cum velocitate, nec venti ferentis oppertae praesentiam, licentiosa cum temeritate prosiliunt in altum. Nec immemor Zephyrus regalis edicti, quamvis invitus, susceptas eas gremio spirantis aurae solo reddidit. At illae incunctatae statim conferto vestigio domum penetrant, complexaeque praedam suam sorores nomine mentientes thesaurumque penitus abditae fraudis vultu laeto tegentes sic adulant: Psyche, non ita ut pridem parvula, et ipsi iam mater es. Quantum, putas, boni nobis in ista geris perula, quantis gaudiis totam domum nostram hilarabis! O nos beatas quas infantis aurei nutrimenta laetabunt.! Qui si parentum, ut oportet! pulchritudini responderit, prorsus Cupido nascetur.

立下密约结为党羽的那对姐妹,甚至未去探望父母,便径直从船上以迅猛之势奔向那处悬崖,不等承载之风的到来,便以肆无忌惮的鲁莽纵身跃入深渊。西风未曾忘记王者的敕令,尽管极不情愿,仍以吹拂的清风之怀接住她们,将她们置于地面。而她们毫不迟疑,立刻快步迈入屋内,拥抱着她们的猎物,假冒姐姐之名,以欣喜的面容掩盖着深藏不露的欺诈宝库,如此阿谀道: “普绪喀,你已不再像从前那样是个小女孩了,你自己如今已为人母。你想想,你在那小袋子里为我们怀着何等美好的福气,你将以何等大的喜悦使我们全家欢腾!呵,我们是多么幸福,能因抚育一个金童而满心欢喜!若是他理所当然地继承了父母的俊美,那诞生的简直就是一个丘比特。”

语法注3 条
  1. 5.11proinde ut merebantur

    字面意为“正如她们所应得的那样”。这里既指姐姐们假装悲恸时的抓脸动作,也是叙述者插入的讽刺性评注,暗示她们极其恶毒,理应受到自残面容般的惩罚。

  2. 5.11non videbis si videris

    条件从句 videris(将来完成时)与主句 non videbis(一般将来时)相对照构成的悖论性表达。意为“你若一旦看见(我的面容),便再也见不到(我)了”,强调窥探不可视之神这一禁忌所带来的不可逆的彻底丧失。

  3. 5.13sic in hoc saltem parvulo cognoscam faciem tuam

    紧接在由 per 引导的一系列庄重誓词(per istos... crines, per... genas, per pectus...)之后的祈愿性 sic 句式。意为“凭这些起誓,但愿我至少能在这幼童身上认出你的容貌”,将所发誓言与内心的恳求紧密结合。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi1212.phi002.humanitext-lat1:5.11-5.14