← 阿普列尤斯

金驴记

§3.8-3.10

皮囊真相与笑神节恶作剧的揭晓

在自称死者亲属的妇人与长官的逼迫下,卢修斯险遭严刑拷打,并被强令亲手揭开尸体上的布单,却发现所谓的死者竟是三个被扎破的充气皮囊,审判由此揭晓为一场城市节日的恶作剧,引得全场哄堂大笑。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§3.8

​Inter haec quaedam mulier per medium theatrum lacrimosa et flebilis, atra veste confecta, parvulum quendam sinu tolerans decurrit, ac pone eam anus alia pannis horridis obsita paribusque maesta fletibus ramos oleagineos utraeque quatientes, quae circum fusae lectulum, quo peremptorum cadavera contecta fuerant, plangore sublato se lugubriter eiulantes, Per publicam misericordiam, per commune ius humanitatis aiunt Miseremini indigne caesorum iuvenum nostraeque viduitati ac solitudini de vindicta solacium date. Certe parvuli huius in primis annis destituti fortunis succurrite et de latronis huius sanguine legibus vestris et disciplinae publicae litate.1 Post haec magistratus qui natu maior assurgit et ad populum talia: De scelere quidem, quod serio vindicandum est, nec ipse qui commisit potest diffiteri, sed una tantum subseciva sollicitudo nobis relicta est, ut ceteros socios tanti facinoris requiramus: nec enim verisimile est hominem solitarium tres tam validos enecasse iuvenes. prohinc tormentis veritas eruenda, nam et qui comitabatur eum puer clanculo profugit, et res ad hoc deducta est, ut per quaestionem sceleris sui participes indicet, ut tam dirae factionis funditus formido perematur.

正当此时,一名妇人满面泪痕、哀号啼哭,身披黑衣,怀中抱着一个幼童,从剧场中央直奔而下;在她身后,另一名老妇衣衫褴褛,同样泪流满面。两人都挥动着橄榄枝,扑倒在停放着死者尸体的小床周围,放声号哭,凄惨地哀呼: “看在公众的怜悯份上,看在人类共同的公理份上,”她们说道: “请怜悯那些无辜被杀的年轻人吧,请以复仇来告慰我们孤苦伶仃的孀居之痛!至少请拯救这个幼年失怙的婴孩的命运,用这名凶匪的鲜血,向你们的法律与公共秩序献祭赎罪!” 此后,年长的长官站起身来,向民众说道: “关于这项确实应当受到严正惩处的罪行,就连犯事者本人也无法否认;但如今仅剩一项附带的忧患留待我们处置,那就是查出此等滔天大罪的其余同伙。因为单凭一人之力杀死三名如此强壮的青年,是绝不合乎常理的。因此必须通过严刑拷打逼出真相;因为随侍他的小厮已经潜逃,事态已发展到必须通过拷问令其招出罪行同伙的地步,唯有如此,方能将对这股可怕势力的恐惧彻底铲除。”

§3.9

​Nec mora, cum ritu Graeciensi ignis et rota, tum omne flagrorum genus inferuntur. Augetur oppido, immo duplicatur mihi maestitia quod integro saltem mori non licuerit. Sed anus illa, quae fletibus cuncta turbaverat, Prius inquit Optimi cives, quam latronem, istum miserorum pignorum meorum peremptorem cruci affigatis, permittite corpora necatorum revelari, ut et formae simul et aetatis contemplatione magis magisque ad iustam indignationem arrecti pro modo facinoris saeviatis. His dictis applauditur, et illico me magistratus ipsum iubet corpora, quae lectulo fuerant posita, mea manu detegere. Luctantem me ac diu renuentem praecedens facinus instaurare nova ostensione lictores iussu magistratuum quam instantissime compellunt manum denique ipsam e regione lateris fundentes in exitium suum2 super ipsa cadavera porrigunt. Evictus tandem necessitate succumbo, et ingratis licet arrepta pallio retexi corpora. Di boni, quae facies rei! Quod monstrum! Quae fortunarum mearum repentina mutatio! Quamquam enim iam in peculio Proserpinae et Orci familia numeratus,3 subito in contrariam faciem obstupefactus haesi nec possum novae illius imaginis rationem idoneis verbis expedire: nam cadavera illa iugulatorum hominum erant tres utres inflati variisque secti foraminibus et, ut vespertinum proelium meum recordabar, his locis hiantes, quibus latrones illos vulneraveram.

旋即,依希腊之习俗,烈火与刑轮,以及各种鞭笞刑具尽皆抬上场来。我心中悲痛大增,乃至成倍加剧,因为我竟连完好无损地赴死都不可得。然而,正是那位以哭泣扰乱全场的老妇却开口道: “在你们将这个强盗,”她说道: “将这个残害我可怜骨肉的凶手钉上十字架之前,优秀的公民们,请先准许揭开死者的遗体,以便大家目睹他们的容貌与韶华,更加激起正当的义愤,从而按照罪行的严重程度予以残酷惩罚!” 此言一出,全场喝彩,长官随即命令我亲手揭开停放在床上的尸体。我极力挣扎,久久不愿以新的展示重现先前的罪行,但众刀斧吏奉长官之命极力威逼,最终将我的手从身侧拽出,伸向那些尸体之上,仿佛将其推向毁灭。在无可奈何的逼迫下,我终于屈服,极不情愿地抓住斗篷,揭开了尸体。仁慈的神明啊,那是怎样的一幅景象!何等怪诞之物!我的命运何等突变!因为尽管我此前已被计入普罗瑟平娜的财产与冥府的家奴之中,此刻却为这截然相反的景象惊愕驻足,甚至无法用恰当的言语解释那诡异的物象:原来那些被割断喉咙之人的尸体,竟是三个灌饱了气的皮囊,上面布满了纵横交错的切口;依稀记得我昨夜恶战的情形,那皮囊裂开的缺口,恰恰位于我刺伤强盗的部位!

§3.10

​Tunc ille quorundam astu paulisper cohibitus risus libere iam exarsit in plebem: hi gaudii nimietate gratulari, illi dolorem ventris manuum compressione sedare,4 et certe laetitia delibuti meque respectantes cuncti theatro facessunt. At ego, ut primum illam laciniam prenderam, fixus in lapidem steti gelidus, nihil secus quam una de ceteris theatri statuis vel columnis: nec prius ab inferis emersi quam Milo hospes accessit et iniecta manu me renitentem lacrimisque rursum promicantibus crebra singultientem clementi violentia secum attraxit et observatis viae solitudinibus per quosdam anfractus domum suam perduxit, maestumque me atque etiam tunc trepidum variis solatur affatibus; nec tamen indignationem iniuriae, quae inhaeserat altius meo pectori, ullo modo permulcere quivit.

此时,方才因某些人的诡计而暂加抑制的笑声,如今毫无顾忌地在民众中爆发开来:有的因狂喜而相互祝贺,有的则用双手紧按腹部以缓解大笑带来的绞痛;大家沉浸在一片欢腾之中,纷纷回望着我,尽皆退出了剧场。然而我自抓住那块布角的那一刻起,便如石雕般僵立冰封,与剧场中其余的雕像或石柱毫无二致。我一直未能从冥府中浮现出来,直到东道主米罗走上前来,强行拉住奋力抵抗、泪水再次涌出并频频抽泣的我,施以温和的暴力将我带走,他特意拣选僻静街巷,绕过几道弯将我领回自己家中,并以种种言语安慰我这悲痛欲绝、依旧战栗不安的心灵;然而,深植于我心底的那份蒙受羞辱的愤恨,他却无论如何也无法抚平。

语法注4 条
  1. 3.8litate

    不及物动词 litō(献祭赎罪、博得神悦)的现在时主动态第二人称复数祈使语气。此处与夺格短语 de latronis huius sanguine(以这名强盗的鲜血)及与格 legibus vestris et disciplinae publicae(向诸位的法律与公共秩序)搭配,带有宗教与司法修辞的夸张色彩,意为“用血献祭以平息/赎罪”。

  2. 3.9in exitium suum

    介词 in 支配宾格 exitium(毁灭、死亡)的短语,表示方向或结局。其逻辑主语并非句子的语法主语(刀斧吏 lictores),而是前述的 manum ipsam(卢修斯的手本身),生动地描绘出那只手被强行拽出、仿佛被推向自身灭亡与定罪的悲剧性结果。

  3. 3.9in peculio Proserpinae et Orci familia numeratus

    源自罗马民法的比喻表达。peculium 指家父或主人拨给奴隶或家子自行管理的特有产,familia 指家庭中隶属主人的奴隶奴仆群体。卢修斯自称被列入(numeratus)普罗瑟平娜的特有产与冥王奥尔库斯的家奴群,运用奴隶制法学法律术语,极言自己当时已形同死囚、彻底沦为幽冥地府的隶属之物。

  4. 3.10hi gaudii nimietate gratulari, illi dolorem ventris manuum compressione sedare

    历史不定式(infinitivus historicus)结构。动词不定式 gratulari 与 sedare 代替了未完成过去时直陈式动词(相当于 gratulabantur 与 sedabant),短促而生动地勾勒出剧场民众在突如其来的狂喜中彼此庆贺、抱腹大笑的连续且并行的混乱场景。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi1212.phi002.humanitext-lat1:3.8-3.10