- 底本
- Apuleius. The Golden Ass, being the Metamorphoses of Lucius Apuleius. Adlington, William, translator. Gaselee, Stephen, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1915.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi1212.phi002.humanitext-lat1:3.4-3.7
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
受到起诉后,卢基乌斯含泪自辩,解释自己是为了保护东道主及其住宅免遭深夜强盗袭击而进行正当防卫,却惊愕地发现全场民众乃至东道主米罗本人都在哄堂大笑。
Sic profatus accusator acerrimus immanem vocem repressit, ac me statim praeco, si quid ad ea responderi vellem, iubebat incipere. At ego nihil tunc tempori amplius quam flere poteram,1 non tam Herculi truculentam accusationem intuens quam meam miseram conscientiam; sed tamen oborta divinitus audacia sic ad illa: Nec ipse ignoro, quam sit arduum, trinis civium corporibus expositis eum qui caedis arguatur, quamvis vera dicat et de facto confiteatur ultro, tamen tantae multitudini, quod sit innocens, persuadere. Sed si paulisper audientiam publica mihi tribuerit humanitas, facile vos edocebo me discrimen capitis non meo merito, sed rationabilis indignationis eventu fortuito tantam criminis invidiam frustra sustinere.2
这位极其狠毒的控告人如此言罢,便收敛起他那骇人的声音;传令官随即命我开始陈辞,若我有意就这些指控作出答辩。然而在那个时刻,除痛哭之外我别无能为,凭赫拉克勒斯起誓,与其说是面对那凶悍的指控,不如说是面对我自身可怜的良心;但凭借神明的启示所油然而生的勇气,我便针对这些陈辞这样说道: “我深知,当三名公民的尸体陈列在前时,即便那名被控谋杀者道出实情、并主动承认其行为事实,要向如此庞大的公众证明自己无罪,究竟是何等艰难之事。但若公众的仁善愿赐我片刻聆听的机会,我便能轻易向诸位说明,我如今面临性命之危绝非因我咎由自取,而是由于出于正当愤慨而招致的意外结果,使我枉受如此重大的罪名非难。
Nam cum a cena me serius aliquanto reciperem potulentus alioquin, quod plane verum crimen meum non diffitebor, ante ipsas fores hospitii (ad bonum autem Milonem civem vestrum devorto) video quosdam saevissimos latrones aditum temptantes et domus ianuas cardinibus obtortis evellere gestientes claustrisque omnibus, quae accuratissime affixa fuerant, violenter evulsis secum iam de inhabitantium exitio deliberantes. Unus denique et manu promptior et corpore vastior his affatibus et ceteros incitabat: heus pueri, quam maribus animis et viribus alacribus dormientes aggrediamur. Omnis cunctatio, ignavia omnis facessat e pectore; stricto mucrone per totam domum caedes ambulet: qui sopitus iacebit, trucidetur; qui repugnare temptaverit, feriatur. Sic salvi recedemus, si salvum in domo neminem reliquerimus. Fateor, Quirites, extremos latrones (boni civis officium arbitratus, simul et eximie metuens et hospitibus meis et mihi) gladiolo, qui me propter huiusmodi pericula comitantur,3 armatus fugare atque proterrere eos aggressus sum: at illi barbari prorsus et immanes homines neque fugam capessunt et, cum me viderent in ferro, tamen audaciter resistunt.
因为当我赴宴归来、时间颇晚之际——此外我当时有些醉意,我绝不否认这确是我真正的过失——就在我借宿的门户正前方(顺便说明,我正投宿于诸位善良的同胞米罗家中),我看见几名穷凶极恶的强盗正图谋闯入,极力要扭脱并撬开房屋大门的铰链;在将所有原本极其坚固地安设的门闩尽数暴力拔除之后,他们已在私下商议如何处决屋中之人。最后,其中一名出手更为敏捷、身躯更为魁梧者,便以这些话煽动其余众人: ‘喂,弟兄们,让我们以昂扬的气概与矫健的力量去突袭那些沉睡之人吧!一切迟疑、一切懦弱都当从胸中驱散;拔出利刃,让杀戮在整座屋子里横行:凡沉睡倒卧者,尽皆屠戮;凡企图抵抗者,尽皆击杀。唯有在屋中不留任何活口,我们方能全身而退。’ 公民们,我承认,鉴于我认为这是优秀公民的职责所在,同时又极度为我的东道主及我自身的安危担忧,我手持一把为应对此类危难而随身携带的短剑,前去驱赶并威慑那些穷凶极恶的强盗;然而那些完全野蛮凶残之徒不仅没有逃窜,反而见我手持兵刃,仍悍然反抗。
Dirigitur proeliaris acies: ipse denique dux et signifer ceterorum validis me viribus aggressus illico manibus ambabus capilli arreptum ac retro reflexum effligere lapide gestit; quem dum sibi porrigi flagitat, certa manu percussum feliciter prosterno. Ac mox alium pedibus meis mordicus inhaerentem per scapulas ictu temperato tertiumque improvide occurrentem pectore offenso peremo. Sic pace vindicata, domoque hospitum ac salute communi protecta, non tantum impunem mel verum etiam laudabilem publice credebam fore, qui ne tantillo quidem umquam crimine postulatus, sed probe spectatus apud meos, semper innocentiam commodis cunctis antetuleram. Nec possum repperire cur iustae ultionis, qua contra latrones deterrimos commotus sum, nunc istum reatum sustineam, cum nemo possit monstrare vel proprias inter nos inimicitias praecessisse ac ne omnino mihi notos illos latrones usquam fuisse; vel certe ulla praeda monstretur, cuius cupidine tantum flagitium credatur admissum.
战线就此拉开:那名作为众人首领与旗手的匪首以强悍的力量向我扑来,登时双爪抓住我的头发,将我向后扳倒,企图用石头将我砸毙;正当他大呼手下递过石头时,我准确地挥手一击,侥幸将其击倒在地。随后,我一记准准的劈砍,贯穿肩胛骨斩杀了另一名用嘴死咬住我双足不放之人,接着又刺穿了第三名冒失冲上来的强盗的胸膛,将其毙命。如此捍卫了和平,保护了客舍与公众的安全,我本深信自己不仅不会受罚,反而在公共层面值得褒奖,因为我从未遭受过哪怕极微小的罪行指控,在族人中一向被视为正人君子,且向来将清白置于一切利益之上。因此我完全无法理解,为何我因针对恶徒的正当复仇而发难,如今反倒要承担这等罪名,因为根本无人能证明我们之间曾存在过任何私人宿怨,或是证明我此前在任何地方认得那些强盗;而且毫无疑问,也绝找不到任何赃物,足以令人相信我是因贪图此物而犯下如此罪愆。”
Haec profatus rursum lacrimis obortis, porrectisque in preces manibus, per publicam misericordiam, per pignorum caritatem maestus tunc hos, tunc illos deprecabar. Cumque iam humanitate commotos misericordia fletuum affectos omnes satis crederem solis et Iustitiae testatus oculum casumque praesentem meum commendans deum providentiae, paulo altius aspectu relato conspicio prorsus totum populum (risu cachinnabili diffluebant) nec secus illum bonum hospitem parentemque meum Milonem risu maximo dissolutum. At tunc sic tacitus mecum En fides inquam En conscientia: ego quidem pro hospitii salute et homicida sum et reus capitis inducor, at ille non contentus quod mihi nec assistendi solacium perhibuit, insuper exitium meum cachinnat.
说罢这些,泪水再次涌出,我伸出双手作祈求之态,以公众的仁慈与对儿女至亲的怜爱,悲戚地哀求这人与那人。正当我坚信所有人都为恻隐之心所动、被我的痛哭引发怜悯之情,便指着太阳与正义之眼起誓,并将我当下的遭遇托付于神明的护佑;此时我微微抬眼一望,却赫然看见全场民众尽皆笑得前仰后合,连我那位善良的东道主兼如父般的长者米罗,也同样笑得不能自已。此时,我便在心底默默自语: “看啊,这就是信义,”我心想: “看啊,这就是良心!我为了保全他家的安全,既成了杀人犯,又被当作死囚押解上庭,而他非但不予我并肩相助的慰藉,竟然还对我的灭顶之灾狂笑不已。”
- 3.4nihil tunc tempori amplius quam flere poteram
词形 tempori 可理解为古体时间副词(意为“在彼时”)或依赖于 tunc 的部分属格 temporis 的古体异读。tunc tempori 在此构成时间副词短语,修饰主句 nihil amplius quam flere poteram(“除痛哭之外别无能为”)。
- 3.4facile vos edocebo me discrimen capitis non meo merito, sed rationabilis indignationis eventu fortuito tantam criminis invidiam frustra sustinere
动词 edocebo 统领“宾格加不定式”结构(me ... sustinere)。在 non ... sed 的对举结构中,discrimen capitis(“性命之危”)与 tantam criminis invidiam(“如此重大的罪名非难”)共同作为直接宾语受 sustinere 支配(或可视后者为重述前者的同位语性破格结构)。
- 3.5gladiolo, qui me propter huiusmodi pericula comitantur
先行词 gladiolo 为单数夺格,而关系代词 qui 与动词 comitantur 却为复数形式。这属于依照意义一致(constructio ad sensum,意指此类武器或防身器具的泛称),或是传抄过程中对单数 comitatur 的讹误。
