← 阿普列尤斯

金驴记

§1.8-1.11

苏格拉底述女巫墨洛厄与深夜破门

面对阿里斯托墨涅斯的责难,苏格拉底警告说女店主墨洛厄乃是呼风唤雨、点化人兽的厉害女巫,并讲述了她施法困锁全城的事迹。两人因恐惧决定黎明前出逃而就寝,不料深夜客房的大门被一股暴烈的巨力猛然破开。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§1.8

​Pol quidem tu dignus inquam Es extrema sustinere, si quid est tamen novissimo extremius, qui voluptatem veneriam et scortum scorteum Lari et liberis praetulisti. At ille, digitum a pollice proximum ori suo admovens et in stuporem attonitus, Tace, tace inquit, et circumspiciens tutamenta sermonis, Parce inquit (In feminam divinam, ne quam tibi lingua intemperante noxam contrahas Ain tandem? inquam Potens illa et regina caupona quid mulieris est?1 Saga inquit Et divina, potens caelum deponere, terram suspendere, fontes durare, montes diluere, manes sublimare, deos infimare, sidera extinguere, Tartarum ipsum illuminare. Oro te inquam Aulaeum tragicum dimoveto et siparium scaenicum complicato et cedo verbis communibus. Vis inquit “Unum vel alterum, immo plurima eius audire facta? Nam ut se ament efflictim non modo incolae, verum etiam Indi vel Aethiopes utrique, vel ipsi Antichthones, folia sunt artis et nugae merae.2 Sed quod in conspectum plurium perpetravit, audi.

“凭波卢克斯之名,你确实配得上”我说道,“去承受极刑,若真有什么比终极之灾更为极端的苦难,你这宁愿选择肉欲之乐和干瘪如皮的娼妇,也不要自家神龛与儿女的人。” 但他把食指竖在唇边,惊愕得目瞪口呆,“嘘,嘘!” 他说道,并环顾四周寻找防范隔墙有耳之所,“住口吧,”他说道,“莫对神异的女人妄言,免得你因不节制的口舌招致什么祸害。” “你当真这么说?” 我说道,“那手握重权、如同女王般的酒馆女老板究竟是个怎样的女人?” “是个女巫,”他说道,“而且通晓神术,能拉下天空,悬置大地,凝冻泉水,融化山峦,升拔亡魂,贬抑神明,熄灭星辰,照亮冥界深渊自身。” “我求求你,”我说道,“移开悲剧的帷幕,卷起戏台的幕布,用寻常的语言来说吧。” “你想”他说道,“听她的一两桩,不,乃至诸多行径?至于让不仅本地人,甚至印度人或东西两方的埃塞俄比亚人、乃至地极对跖之民都狂热地爱上她,这不过是她技艺中微不足道的叶片和纯粹的儿戏。但听听她在众人眼前所犯下的作为吧。

§1.9

​Amatorem suum, quod in aliam temerasset, unico verbo mutavit in feram castorem, quod ea bestia captivitati metuens ab insequentibus se praecisione genitalium liberat, ut illi quoque simile, quod venerem habuit in aliam, proveniret. Cauponem quoque vicinum atque ob id aemulum deformavit in ranam et nunc senex ille dolio innatans vini sui adventores pristinos in faece summissus officiosis ronchis raucus appellat. Alium de foro quod adversus eam locutus esset, in arietem deformavit et nunc aries ille causas agit. Eadem amatoris sui uxorem quod in eam dicacule probrum dixerat, iam in sarcina praegnationis obsaepto utero et repigrato fetu perpetua praegnatione damnavit et, ut cuncti numerant, iam octo annorum onere misella illa velut elephantum paritura distenditur.

她的情人因与另一个女人有染而冒犯了她,她仅凭一句话就将他变成了一只野海狸,因为那野兽惧怕被捕获,便以咬断自己的生殖器从追捕者手中解脱,以此让他因与别个女人苟合也落得同样下场。她还将邻近的酒馆老板——因此是她的竞争对手——变成了一只青蛙,如今那老汉浮在自己酒缸的酒液中,浸没在酒糟里,正用殷勤沙哑的呱呱声招徕着旧日的酒客。另一位来自集市的诉讼人,因说了反对她的话,她便将他变成一只公羊,如今那只公羊还在法庭上辩护案子。同一位女巫,因情人的妻子曾尖刻地辱骂了她,便封闭了其怀有胎儿的子宫,阻滞了胎儿的生长,判处她承受永恒的妊娠之苦;正如所有人计算的那样,那可怜的女人如今背负了八年的重担,腹部隆起得仿佛要生出一头大象。

§1.10

​Quae cum subinde ac multis noceret, publicitus indignatio percrebruit, statutumque ut in eam die altera severissime saxorum iaculationibus vindicaretur: quod consilium virtutibus cantionum antevortit et, ut illa Medea unius dieculae a Creone impetratis induciis totam eius domum filiamque cum ipso sene flammis coronalibus deusserat, sic haec devotionibus sepulchralibus in scrobem procuratis, ut mihi temulenta narravit proxime, cunctos in suis sibi domibus tacita numinum violentia clausit, ut toto biduo non claustra perfringi, non fores evelli, non denique parietes ipsi quiverint perforari, quoad mutua hortatione consone clamitarent, quam sanctissime deierantes sese neque ei manus admolituros, et si quis aliud cogitant, salutare laturos subsidium: et sic illa propitiata totam civitatem absoluit. At vero coetus illius auctorem nocte intempesta cum tota domo, id est parietibus et ipso solo et omni fundamento, ut erat, clausa ad centesimum lapidem in aliam civitatem summo vertice montis exasperati sitam, et ob id ad aquas sterilem, transtulit. Et quoniam densa inhabitantium aedificia locum novo hospiti non dabant, ante portam proiecta domo discessit.”

由于她接连加害多人,民间群情激愤,并定下决议要在次日用投石极刑予以最严厉的惩处。但她凭借咒语的威力抢先挫败了这一图谋;正如那赫赫有名的美狄亚从克瑞翁那里争得短短一天的停火,便用花冠之火焚尽了他的全家、女儿以及那老者本人,这位妇人同样对着一条土沟举行了墓地诅咒之术——正如她前不久醉酒时向我吐露的——以神灵的隐秘暴力将所有人幽禁在各自的宅邸之中,以至于整整两天两夜,门闩无法被击碎,门扉无法被拔起,乃至墙壁自身也无法被凿穿,直到他们彼此呼应、齐声高喊,立下最庄严的誓言,决不对她动手,且若有他人心存异图,他们将挺身施援;她由此受到安抚,才赦免了整个城邦。然而对于那次集会的发起人,她在黑夜中连同他的整座房屋——即包括墙壁、地面本身以及一切地基,就按紧闭的原样——迁移至百里之外位于一座险峻山峰之巅且因此极度缺水的另一座城邦。由于居民密集的房舍没有给这位新房客留出空地,她便将房屋抛掷在城门前离去了。”

§1.11

​Mira inquam Nec minus saeva, mi Socrates, memoras. Denique mihi quoque non parvam incussisti sollicitudinem, immo vero formidinem, iniecto non scrupulo sed lancea,3 ne quo numinis ministerio similiter usa sermones istos nostros anus illa cognoscat. Itaque maturius quieti nos reponamus et somno levata lassitudine noctis antelucio aufugiamus istinc quam pote longissime. Haec adhuc me suadente insolita vinolentia ac diurna fatigatione pertentatus bonus Socrates iam sopitus stertebat altius. Ego vero adducta fore pessulisque firmatis, grabatulo etiam pone cardine;; supposito et probe aggesto, super eum me recipio: ac primum prae metu aliquantisper vigilo, dein circa tertiam ferme vigiliam paululum conniveo. Commodum quieveram, et repente impulsu maiore quam ut latrones crederes4 ianuae reserantur, immo vero fractis et evolsis funditus cardinibus prosternuntur. Grabatulus, alioquin breviculus et uno pede mutilus ac putris, impetus tanti violentia prosternitur, me quoque evolutum atque excussum humi recidens inversum cooperit ac tegit.

“惊人啊,”我说道,“我的苏格拉底,你所叙述的事同样令人不寒而栗。最终你也向我心头注入了不小的忧虑,甚至是恐惧,简直不是刺入了一粒石子,而是扎进了一杆长矛,生怕那老妪同样借助某种神力使役,知晓了我们的这番谈话。因此我们还是早些安歇,待睡眠消除了疲劳,便在破晓之前逃得离此地越远越好。” 在我如此劝说之际,善良的苏格拉底因不常有的醉意和白日的劳顿而不支,已经熟睡并高声打起呼噜来。而我关上门,用插销闩牢,甚至把小矮床顶在门轴后面并妥善推紧,便躺到了床上。起初由于害怕我清醒了片刻,随后大约在第三更时分稍稍合眼。我方才入睡,突然门扉以大得难以相信是盗贼的冲击力被撞开,不仅如此,门轴被震碎且连根拔起,整扇门颓然倒塌。那张原本就短小、残缺了一只脚且已朽烂的小床,被如此狂暴的冲击力掀翻,我被抛落跌在地上,倒扣过来的床正好将我覆盖遮蔽在下面。

语法注4 条
  1. 1.8quid mulieris est?

    疑问代名词 quid 后接阴性单数属格(部分属格/性质属格)mulieris 的句式,为日常口语及戏剧中常见的惯用表达,意为“她究竟是何等样人?”或“她是怎样的女人?”。

  2. 1.8folia sunt artis et nugae merae

    表语名词短语。folia(树叶)在此借指如落叶般轻飘、微不足道的事物(亦可能暗含对西比拉神谕树叶轻散的联想),与 nugae merae(纯粹的儿戏)并列,表明引诱远方异邦人坠入爱河与她真正的巫术力量相比不过是枝节小技。

  3. 1.11iniecto non scrupulo sed lancea

    独立夺格结构。此处化用了拉丁语习语 iniecto scrupulo(向鞋中投入小石子,引申为“产生顾虑或微小的疑虑”),并将其与 lancea(长矛)形成强烈对比的夸张修辞,表示注入的绝非微不足道的疑虑,而是如贯胸长矛般令人战栗的剧烈恐惧。

  4. 1.11impulsu maiore quam ut latrones crederes

    比较级 maior 后接 quam ut 引导的结果/限制性虚拟从句,搭配未完成过去时虚拟式 crederes(泛指的第二人称“任何人若在此都会相信……”)。意为“冲击力之大,非寻常盗贼所能为”,暗示房门绝非被普通凡人盗匪强拆,而是遭遇了超自然的暴虐力量。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi1212.phi002.humanitext-lat1:1.8-1.11