- 底本
- Apuleius. The Golden Ass, being the Metamorphoses of Lucius Apuleius. Adlington, William, translator. Gaselee, Stephen, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1915.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi1212.phi002.humanitext-lat1:1.5-1.7
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
讲故事者阿里斯托墨涅斯交代了自己的身份与经商行旅,叙述在绪帕塔偶遇落魄旧友苏格拉底并予以救助,随后听其倾诉遭强盗洗劫并被酒馆女主人墨洛厄诱惑而倾家荡产的悲惨经历。
At ille: “Istud quidem, quod polliceris, aequibonique facio,1 verum quod inchoaveram porro exordiar. Sed tibi prius deierabo solem istum omnividentem deum me re vera comperta memorare, nec vos ulterius dubitabitis si Thessaliae proximam civitatem perveneritis, quod ibidem passim per ora populi sermo iactetur quae palam gesta sunt. Sed ut prius noritis cuiatis sim; Aegiensis: audite et quo quaestu me teneam; melle vel caseo et huiuscemodi cauponiorum mercibus per Thessaliam Aetoliam Boeotiam ultro citro discurrens. Comperto itaque Hypatae, quae civitas cunctae Thessaliae antepollet, caseum recens et sciti saporis admodum commodo pretio distrahi, festinus adcucurri id omne praestinaturus. Sed, ut fieri assolet, sinistro pede profectum me spes compendii frustrata est; omne enim pridie Lupus negotiator magnarius coemerat. Ergo igitur inefficaci celeritate fatigatus commodum vespera oriente ad balneas processeram; ecce Socraten contubernalem meum conspicio.
但他说道:“你所许诺的,我固然感激接纳,并将继续讲述我先前开端的故事。但我首先要对你凭那洞察万物的神祇太阳起誓,我所记叙的乃是查核属实的真情;若你们到了色萨利最近的城镇,便不会再有丝毫怀疑,因为公开发生的事,其传闻在彼处正到处流传在众人的口中。但为了让你们先知晓我是哪里人,我是埃吉温人;且听听我以何种行业谋生:我奔波往来于色萨利、埃托利亚和玻俄提亚之间,经营蜂蜜、奶酪以及此类酒馆货品。因此,获悉在冠绝整个色萨利的城市绪帕塔,有新鲜且滋味绝佳的奶酪正以十分合算的价格售卖,我便急忙奔去,打算将其全部买下。然而,正如常有之事,我因不吉的步伐启程,获利的希望落空了;因为批发商卢普斯在前一天就已将所有货物收购一空。于是,因徒劳的急速而精疲力竭的我,恰在暮色降临时前往公共浴场;瞧啊,我瞥见了自己的老友苏格拉底。
Humi sedebat scissili palliastro semiamictus, paene alius lurore, ad miseram maciem deformatus, qualia solent fortunae detrimina stipes in triviis erogare.2 Hunc talem, quamquam necessarium et summe cognitum, tamen dubia mente propius accessi. Hem inquam Mi Socrates, quid istud? Quae facies? Quod flagitium? At vero domi tuae iam defletus et conclamatus es; liberis tuis tutores iuridici provincialis decreto dati; uxor persolutis inferialibus officiis, luctu et maerore diuturno deformata, diffletis paene ad extremam captivitatem oculis suis, domus infortunium novarum nuptiarum gaudiis a suis sibi parentibus hilarare compellitur. At tu hic larvale simulacrum cum summo dedecore nostro viseris. Aristomene, inquit Ne tu fortunarum lubricas ambages3 et instabiles incursiones et reciprocas vicissitudines ignoras! Et cum dicto sutili centunculo faciem suam iamdudum punicantem prae pudore obtexit, ita ut ab umbilico pube tenus cetera corporis renudaret. Nec denique perpessus ego tam miserum aerumnae spectaculum, iniecta manu ut assurgat enitor.
他坐在地上,半裹着一件破烂的外袍,脸色惨白得几乎判若两人,消瘦得不成样子,就如同命运的弃儿们常在十字路口乞讨施舍时的模样。面对这样一个人,尽管是至亲至熟的旧交,我依然心存疑虑地走上前去。 ‘哎呀!’ 我说道, ‘我的苏格拉底,这是怎么回事?这是何等模样?这是何等奇耻大辱?实则在你的家中,你已被当作死者痛哭并呼名哀悼;你的孩子们经由行省法官的法令被指定了监护人;你的妻子在履行完葬礼之责后,因长期的哀痛与悲伤而憔悴,双眼几乎哭泣至全然失明,正被她自己的父母强迫以新婚的欢愉来慰藉家门的厄运。而你却在这里如同一具幽灵般的幻影被人看见,让我们蒙受莫大的羞辱!’ ‘阿里斯托墨涅斯啊,’ 他说道, ‘你当真不晓得命运那变幻莫测的曲折、动荡难安的突袭以及交替往复的无常啊!’ 说着,他用一块缝补的碎布遮住了因羞愧早已泛红的脸庞,以至于将从肚脐到阴部的其余身体部位暴露了出来。最终我无法忍受如此悲惨的苦难景象,便伸手抓住他,竭力让他站起身来。
At ille, ut erat, capite velato Sine, sine inquit Fruatur diutius trophaeo Fortuna quod fixit ipsa. Effeci sequatur et simul unam e duabus laciniis meis exuo eumque propere vestio dicam an contego, et illico lavacro trado; quod unctui, quod tersui, ipse praeministro; sordium enormem eluviem operose effrico; probe curatum, ad hospitium, lassus ipse fatigatum aegerrime sustinens, perduco; lectulo refoveo, cibo satio, poculo mitigo, fabulis permulceo. Iam allubentia proclivis est sermonis et ioci et scitum et cavillum; iam dicacitas tinnula, cum ille imo de pectore cruciabilem suspiritum ducens, dextra saeviente frontem replaudens, Me miserum infit Qui, dum voluptatem gladiatorii spectaculi satis famigerabilis consector, in has aerumnas incidi. Nam ut scis optime, secundum quaestum Macedoniam profectus, dum mense decimo ibidem attentus nummatior revortor, modico priusquam Larissam accederem, per transitum spectaculum obiturus, in quadam avia et lacunosa convalli a vastissimis latronibus obsessus atque omnibus privatus tandem evado et, utpote ultime affectus, ad quandam cauponam Meroen, anum sed admodum scitulam, devorto, eique causas et peregrinationis diuturnae et domuitionis anxiae et spoliationis diuturnae et miserae refero: quae me nimis quam humane4 tractare adorta cenae gratae atque gratuitae ac mox, urigine percita, cubili suo applicat. Et statim miser ut cum illa acquievi, ab unico congressu annosam ac pestilentem luem contraho et ipsas etiam lacinias, quas boni latrones contegendo mihi concesserant, in eam contuli, operulas etiam, quas adhuc vegetus saccariam faciens merebam, quoad me ad istam faciem, quam paulo ante vidisti, bona uxor et mala fortuna perduxit.
但他仍像方才那样蒙着头, 说道:‘由它去吧,由它去吧!让命运多享用片刻她亲手竖立的战利品吧!’ 我设法让他跟从我,同时脱下我两件长袍中的一件,匆忙给他穿上——或者说遮盖上,并立即将他送入浴场;凡涂油所需,凡擦拭所需,皆由我亲自服侍;我费力地擦洗掉大量积存的污垢;在他得到彻底照料后,我自己虽已疲惫不堪,仍极其艰难地搀扶着虚脱的他前往客栈;我用卧榻使他复原,用食物使他饱足,用酒杯使他舒畅,用故事抚慰他。谈话与玩笑、妙语与俏皮话的顺畅乐趣已经展开,清脆响亮的诙谐也已开始,这时他却从胸口深处发出一声痛苦的叹息,以狂乱的右手拍打着额头, 说道:‘可怜的我啊! 我因追求观看一场颇为著名的角斗士表演的乐趣,竟落入这般困境。正如你深知的那样,我前往马其顿做生意,在那里忙碌了十个月,积聚了更多钱财返回时,就在快要抵达拉里萨前不久,为了在路途中顺便观看那场表演,我在一条偏僻且沟壑纵横的山谷中遭到极其强悍的盗匪围困,被剥夺了一切,最终才得以逃脱;因陷入极度悲惨的境地,我投奔了一位名叫墨洛厄的酒馆女主人——一个虽年老却颇有姿色的妇人,并向她倾诉了我长途漫游、焦灼归家以及长期遭受悲惨劫掠的原委;而她开始以过分殷勤的态度对待我,招待我享用惬意且免费的晚餐,不久更因欲火中烧,将我拉到她的榻上。可怜的我一旦与她同宿,仅仅一次交合,我便染上了经年且致命的祸患;就连那些善良的盗匪留给我遮体的衣物,我也都交付给了她;甚至我尚健壮时做挑夫赚取的微薄工钱也尽数耗于她,直到这位好妻子与厄运将我折磨成你刚才所见到的这副模样。’”
- 1.5aequibonique facio
习语 aequi bonique facere(“欣然接纳”、“宽容对待”),其中 aequi bonique 为表示价值的属格(genitivus pretii)。关系从句 istud... quod polliceris 作及物动词 facio 的直接宾语。
- 1.6qualia solent fortunae detrimina stipes in triviis erogare
中性复数宾格 qualia 引导比较性关系从句,修饰苏格拉底悲惨落魄的状态。从句的主语是 fortunae detrimina(“命运的弃儿/败类”),而 stipes 是阴性名词 stips(施舍物)的复数宾格,作 erogare(在此意为“乞讨、索求”)的直接宾语。
- 1.6Ne tu fortunarum lubricas ambages
句首的 Ne 并非表示禁止或否定的连词 nē,而是与陈述式现在时 ignoras 连用的断言助词 nē(意为“确实”、“果然”,相当于 profecto),用以加强语气。
- 1.7nimis quam humane
源自古体及口语习语的 nimis quam 作副词性修饰语加强 humane,意为“极其体贴地”、“过分殷勤地”(类似于 valde quam 等比较结构的紧缩形式)。
