- 底本
- Vitruvius Pollio, creator; Krohn, Fritz, editor, F. Krohn
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi1056.phi001.humanitext-lat1:7.9.1-7.9.6
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
作者阐述了朱砂作为颜料的精炼过程以及使用庞多斯蜡防止日照褪色的蜡固法,随后说明了工场迁往罗马的历史、通过火烧检测石灰掺假的方法,并简要列举了其他矿物颜料的产地。
Revertar nunc ad minii temperaturam. ipsae enim glaebae, cum sunt aridae, contunduntur pilis ferreis, et lotionibus et cocturis crebris relictis stercoribus efficiuntur, ut adveniant, colores. cum ergo emissae sint ex minio per argenti vivi relictionem quas in se naturales habuerat virtutes,1 efficitur tenera natura et viribus inbecillis.
现在我将回到朱砂的调配上。因为土块本身在干燥后,便用铁杵捣碎,通过反复的清洗和煅烧,弃去杂质,从而使得色彩显现出来。因此,由于水银的分离逸出,朱砂在自身中所曾具有的天然特性已被释放散失,它便变得质地脆弱而效力微弱。
Itaque cum est in expolitionibus conclavium tectis inductum, permanet sine vitiis suo colore; apertis vero, id est peristyliis aut exhedris aut ceteris eiusdem modi locis, quo sol et luna possit splendores et radios inmittere, cum ab his locus tangitur, vitiatur et amissa virtute coloris denigratur. itaque cum et alii multi tum etiam Faberius scriba, cum in Aventino voluisset habere domum eleganter expolitam, peristyliis parietes omnes induxit minio,2 qui post dies XXX facti sunt invenusto varioque colore. itaque primo locavit inducendos alios colores.
因此,当它被涂在房间内有遮蔽的磨光墙面上时,它能保持原色完好无损;但在开敞之处,即列柱中庭、半圆室或其他同类场所,凡太阳与月亮能投射光辉与光线之处,一旦该处受其照射,便会受损,失去原有的色泽效力而变黑。所以,除许多其他人之外,书记官法贝里乌斯在希望将其位于阿文提诺山上的宅邸修缮得典雅精致时,将列柱中庭的所有墙壁都涂上了朱砂,但三十天后,这些墙壁便变成了难看的杂色。于是他当即便包工让人涂上其他颜色。
At si qui subtilior fuerit et voluerit expolitionem miniaceam suum colorem retinere, cum paries expolitus et aridus fuerit, ceram ponticam igni liquefactam paulo oleo temperatam saeta inducat; deinde postea carbonibus in ferreo vase compositis eam ceram una cum pariete calfaciundo sudare cogat lietque, ut peraequetur; deinde tunc candela centunculisque puris subigat, uti signa marmorea nuda curantur (haec autem γάνωσις graece dicitur):
但若有人更为讲究,希望朱砂磨光面保持其本色,当墙面磨平且干燥时,可用鬃刷涂上用火融化并调入少许油的庞多斯蜡;其后,将炭块置于铁器中,通过加热蜡连同墙面迫使其渗出蜡汁,并将其抹平,使其彻底均匀;然后用蜡烛和洁净的麻布进行擦拭打磨,就像保养大理石裸体雕像那样(在希腊语中这被称为蜡固法)。
ita obstans cerae ponticae lorica non patitur nec lunae splendorem nec solis radios lambendo eripere3 ex his politionibus colorem. quae autem in Ephesiorum metallis fuerunt officinae, nunc traiectae sunt ideo Romam, quod id genus venae postea est inventum Hispaniae regionibus, e quibus metallis glaebae portantur et per publicanos Romae curantur. eae autem officinae sunt inter aedem Florae et Quirini.
这样,阻隔在外的庞多斯蜡护甲便不会容许月亮的光辉或太阳的光线通过拂拭舔舐而从这些磨光面上夺走色彩。此外,昔日在以弗所人矿山中的工场,如今之所以迁至罗马,是因为后来在西班牙地区发现了这种矿脉,矿块从那些矿山运来,由包税人在罗马进行加工。这些工场位于弗洛拉神庙与奎里努斯神庙之间。
Vitiatur minium admixta calce. itaque si qui velit experiri id sine vitio esse, sic erit faciendum. ferrea lamna sumatur, eo minium inponatur, ad ignem conlocetur, donec lamna candescat. cum e candore color mutatus fuerit eritque ater, tollatur lamna ab igni, et sic refrigeratum si restituatur in pristinum colorem, sine vitio esse probabitur; sin autem permanserit nigro colore, significabit se esse vitiatum.
掺入石灰会败坏朱砂。因此,若有人想检验它是否纯正无瑕,应如此操作:取一块铁片,将朱砂置于其上,置于火上,直到铁片烧红发亮。当由于白热发亮而颜色改变并变黑时,将铁片从火上移开,若如此冷却后能恢复原来的颜色,即可证明它是纯正无瑕的;但若依然保持黑色,则表明它已被掺假受损。
Quae succurrere potuerunt mihi de minio, dixi. chrysocolla adportatur a Macedonia; foditur autem ex îs locis, qui sunt proximi aerariis metallis. armenium et indicum nominibus ipsis indicatur, quibus in locis procreatur.
关于朱砂,凡我所能想到的,皆已陈述完毕。孔雀石(金焊药)从马其顿运来;它开采自那些紧邻铜矿的地点。亚美尼亚石与靛蓝则由其名称本身表明了它们产于何地。
- 7.9.1quas in se naturales habuerat virtutes
先行词并入关系从句结构。其语序等同于 'virtutes quas in se naturales habuerat',先行词 virtutes 作为宾格被拉入关系从句内部,同时在逻辑上充当从属分句 'cum ... emissae sint' 的主语。
- 7.9.2peristyliis parietes omnes induxit minio
'peristyliis' 为表示地点的夺格(或表示关涉的与格)。动词 'induxit' 采用了 'inducere aliquid aliqua re'(用某物涂覆某物)的句式,其中 'parietes omnes' 为宾格直接宾语,'minio' 为表示材料或工具的夺格。
- 7.9.4lambendo eripere
动名词 lambendo(通过舔舐/轻拂)在逻辑上的主语为 'lunae splendor' 和 'solis radii'。它作副词性修饰,修饰不定式 eripere,形象地表达了光线通过拂拭接触而剥夺墙面色彩的拟人化过程。
