- 底本
- Vitruvius Pollio, creator; Krohn, Fritz, editor, F. Krohn
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi1056.phi001.humanitext-lat1:7.10.1-7.10.4
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
作者转入对人工加工颜料的论述,首先说明了黑颜料的制法:通过在特制密闭暗室中焚烧树脂收集烟炱,以及利用树枝炭和煅烧酒糟的简便替代制法。
Ingrediar nunc ad ea, quae ex aliis generibus tractationum temperaturis commutata recipiunt colorum proprietates. et primum exponam de atramento, cuius usus in operibus magnas habet necessitates, ut sint notae, quemadmodum praeparentur certis rationibus artificiorum, ad id temperaturae.
现在我将转向那些通过其他处理方式而在调配中发生变化并获得各种色彩特性的原料。首先我将阐述黑颜料,它在建筑工程中的用途极其必需,以便人们知晓如何根据工艺的一定原理为其调配制备。
Namque aedificatur locus uti laconicum et expolitur marmore subtiliter et levigatur. ante id fit fornacula habens in laconicum nares, et eius praefurnium magna diligentia comprimitur, ne flamma extra dissipetur. in fornace resina conlocatur. hanc autem ignis potestas urendo cogit emittere per nares intra laconicum fuliginem, quae circa parietem et camerae curvaturam adhaerescit. inde collecta partim componitur ex gummi subacta ad usum atramenti librarii, reliquum tectores glutinum admiscentes in parietibus utuntur.1
因为要建造一个类似于桑拿蒸浴室的场所,用大理石精巧地饰面并磨光。在其前方设有一座小炉,带有通往蒸浴室的气孔,其炉口经过极其精细的密封,以免火焰散逸到室外。树脂被置于炉中。火的威力通过焚烧树脂,迫使其通过气孔将烟炱喷射到蒸浴室内部,烟炱便附着在墙壁和拱顶的曲面上。从那里收集起来之后,一部分与树胶一起揉捏,制成用于书写墨水的制品;其余部分,抹灰工则混入胶水用于墙壁上。
Si autem hae copiae non fuerint paratae, ita necessitatibus erit administrandum, ne expectatione morae res retineatur. sarmenta aut taedae schidiae comburantur; cum erunt carbones, extinguantur, deinde in mortario cum glutino terantur: ita erit atramentum tectoribus non invenustum.
然而,如果这些设施未备妥,则必须根据需要进行处置,以免因等待延误而阻碍工程。将细树枝或松明刨片焚烧;当它们变成炭块时,将其熄灭,然后在研钵中与胶水一同研磨:这样便能为抹灰工提供一种不乏美观的黑颜料。
Non minus si faex vini arefacta et cocta in fornace fuerit et ea contrita cum glutino in opere inducetur, atramenti suavitatis superque efficiet colorem; et quo magis ex meliore vino parabitur, non modo atramenti, sed etiam indici colorem dabit imitari.2
同样地,如果将酒糟干燥并在炉中烧透,将其研碎并与胶水混合涂刷在工程中,它将产生胜过黑颜料悦目程度的色泽;而且用越好的葡萄酒来制备它,就越不仅能模仿黑颜料的色泽,甚至还能模仿靛蓝的颜色。
- 7.10.2reliquum tectores glutinum admiscentes in parietibus utuntur
异态动词 utuntur 在古典拉丁语中通常支配夺格补足语,但在此处它直接支配中性代词/形容词 reliquum(“剩余部分”)作为宾格直接宾语。这是早期拉丁语或实用散文中常见的及物用法的体现。
- 7.10.4dabit imitari
动词 dare 接不定式(imitari)构成短语,意为“允许……”或“使……成为可能”。在正统古典散文中通常会使用 facultatem dare 或 licere,此处则体现了技术文献与诗歌中简洁的用法。
