← 维特鲁威

建筑十书

§3.5.7-3.5.10

爱奥尼柱头细部与上部结构的光学修正

阐述爱奥尼柱头的细部尺寸比例及二十五尺以上圆柱的修正规则,随后说明柱头的安装要点,以及基于视线在大气中消散理论对额枋与中楣高度所作的光学修正。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§3.5.7

​Capituli autem crassitudo sic est facienda, ut ex novem partibus et dimidia tres partes praependeant infra astragalum summi scapi; cymatio, adempto abaco et canali, reliqua sit pars.1 proiectura autem cymatii habeat extra abaci quadram oculi magnitudinem. pulvinorum baltei ab abaco hanc habeant proiecturam, uti circini centrum unum cum sit positum in capituli tetrante et alterum diducatur ad extremum cymatium, circumactum balteorum extremas partes tangat. axes volutarum ne crassiores sint quam oculi magnitudo, volutaeque ipsae succidantur altitudinis suae duodecimam partem. haec erunt symmetriae capitulorum, quae columnae futurae sunt ab minimo ad pedes XXV.2 quae supra erunt, reliqua habebunt ad eundem modum symmetrias, abacus autem erit longus et latus, quam crassa columna est ima adiecta parte VIIII, uti, quo minus habuerit altior columna contractum, eo ne minus habeat capitulum suae symmetriae proiecturam3 et in latitudine suae partis adiectionem.

柱头的厚度(高度)应当如此制作:在九份半中,有三份下垂于柱身顶端的连珠线脚之下;在减去顶板与凹槽之后,余下的部分留给圆线脚。圆线脚的外凸在顶板方块之外应具有“眼”的尺寸。垫枕的带状装饰自顶板应当具有如下外凸:当圆规的一脚置于柱头的象限中,而另一脚展开至圆线脚边缘时,旋转圆规便能触及带状装饰的最外侧部分。涡卷的轴不得厚于“眼”的尺寸,且涡卷本身应下凹其自身高度的十二分之一。这些便是高度自最小到二十五罗马尺的圆柱所适用的柱头对称比例。高于此尺寸者,其余部分的比例仍按相同方式保持,但顶板的长与宽应等于柱身底部粗细加上九分之一,以便较高的柱身收分越小,柱头也不致缺乏其相应比例的外凸及其在宽度上的相应增加。

§3.5.8

​De volutarum descriptionibus, uti ad circinum sint recte involutae, quemadmodum describantur, in extremo libro forma et ratio earum erit subscripta. Capitulis perfectis, deinde in scapis columnarum non ad libellam sed ad aequalem modulum conlocatis, ut, quae adiectio in stylobatis facta fuerit, in superioribus membris respondeat, epistyliorum ratio sic est habenda, uti, si columnae fuerint a minima XII pedum ad quindecim pedes, epistylii sit altitudo dimidia crassitudinis imae columnae; item si ab XV pedibus ad XX, columnae altitudo dimetiatur in partes tredecim, et unius partis altitudo epistylii fiat; item si XX ad XXV pedes, dividatur altitudo in partes XII et semissem, et eius una pars epistylium in altitudine fiat; item si ab XXV pedibus ad XXX, dividatur in partes XII, et eius una pars altitudo fiat. item si quae altiores erunt, rata parte ad eundem modum ex altitudine columnarum expediendae sunt altitudines epistyliorum.

关于涡卷的绘制,即如何用圆规正确卷绕以及按何种方式加以绘制,其图形与比例方法将在卷末另作说明。 柱头完成之后,随后安放在柱身上时,并非依据水平尺而是依据均等模数来安设(以便在柱基座上所作的隆起加高能在上部构件中相应呈现),柱顶过梁(额枋)的比例计算应当如此进行:若圆柱在最小的十二尺至十五尺之间,额枋的高度应为柱身底部粗细的一半;同样,若在十五尺至二十尺之间,柱身的高度划分为十三份,以其中一份的高度作为额枋高度;同样,若在二十尺至二十五尺之间,高度划分为十二份半,以其中一份作为额枋的高度;同样,若在二十五尺至三十尺之间,划分为十二份,以其中一份作为高度。同样,若有更高者,亦当依照相同方式按柱身高度的相应比例来确定额枋的高度。

§3.5.9

​Quo altius enim scandit oculi species, non facile persecat aeris crebritatem;4 dilapsa itaque altitudinis spatio et viribus exuta incertam modulorum renuntiat sensibus quantitatem. quare semper adiciendum est rationis supplementum in symmetriarum membris, ut, cum fuerint aut altioribus locis opera aut etiam ipsa colossicotera, habeant magnitudinum rationem. epistylii latitudo in imo, quod supra capitulum erit, quanta crassitudo summae columnae sub capitulo erit, tanta fiat; summum, quantum imus scapus.

因为视线升得越高,便越不容易穿透空气的稠密;因此视线在高度的距离中消散并失去力量,向感觉回报模数的模糊分量。因此,必须在对称比例的构件中始终加上比例补足量,使得作品无论处在较高位置,还是其自身更为宏伟巨大时,都能具有合理的尺寸比例。额枋底部的宽度(即在柱头之上的部分)应当等于柱头下方柱身顶部的粗细;额枋顶部的宽度则等于柱身底部的粗细。

§3.5.10

​Cymatium epistylii septima parte suae altitudinis est faciendum, et in proiectura tantundem. reliqua pars praeter cymatium dividenda est in partes XII, et earum trium ima fascia est facienda, secunda IIII, summa V. item zophorus supra epistylium quarta parte minus altus quam epistylium; sin autem sigilla designari oportuerit, quarta parte altior quam epistylium, uti auctoritatem habeant scalpturae. cymatium suae altitudinis partis septimae; proiecturae cymatiûm quantum crassitudo.5

额枋的圆线脚应为其自身高度的七分之一,其外凸亦同。除圆线脚外的其余部分划分为十二份,最下层的过梁带占其中三份,第二层占四份,最上层占五份。同样,额枋之上的间壁(中楣)应比额枋低四分之一;但若需要布置浮雕像,则应比额枋高四分之一,以使雕刻具有威严。中楣的圆线脚为其自身高度的七分之一;圆线脚的外凸等于其厚度。

语法注5 条
  1. 3.5.7cymatio, adempto abaco et canali, reliqua sit pars

    cymatio 为利益与格,表示“分配给圆线脚”;adempto abaco et canali 为夺格独立结构,意为“扣除顶板与凹槽之后”;reliqua pars 充当主语。

  2. 3.5.7haec erunt symmetriae capitulorum, quae columnae futurae sunt ab minimo ad pedes XXV

    从句 quae columnae futurae sunt 属于先行词同化/吸引现象(prolepsis),逻辑上相当于 eorum capitulorum, quorum columnae erunt...(即“对于那些柱身高度在……的柱头而言”),关系代词的性与数受名词 columnae 牵引。

  3. 3.5.7uti, quo minus habuerit altior columna contractum, eo ne minus habeat capitulum suae symmetriae proiecturam

    相关结构 quo minus... eo ne minus 表达比例对称关系(“较高的柱身收分越少,柱头也决不可因而减少其外凸”)。在 uti 引导的目的从句中,比较级结构中的 non minus 与否定连词 ne 结合为 eo ne minus。

  4. 3.5.9Quo altius enim scandit oculi species, non facile persecat aeris crebritatem

    oculi species 指古代光学外射说(extramission theory)中“从眼睛发出的视线”。后文中的分词 dilapsa 与 exuta 均在语法上与主语 species(阴性单数主格)一致,表明古人认为正是视线本身随着距离延展而逐渐消散衰竭。

  5. 3.5.10proiecturae cymatiûm quantum crassitudo

    cymatiûm 是第二变格法中性名词复数属格的紧缩形式(等同于 cymatiorum)。quantum crassitudo 省略了相对应的前置副词 tantum,意为“如其厚度一般大”。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi1056.phi001.humanitext-lat1:3.5.7-3.5.10