← 维特鲁威

建筑十书

§3.5.11-3.5.15

爱奥尼柱式檐部与山花的比例规则

本节论述了爱奥尼柱式中齿饰、檐口、山花与角雕的比例规则,阐明了为纠正视错觉而在上部构件施加的前倾手法,以及柱身凹槽与雨檐狮首的施工规格,并以此结束第三卷。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§3.5.11

​Supra zophorum denticulus est faciendus tam altus quam epistylii media fascia; proiectura eius quantum altitudo. intersectio, quae graece μετόπη dicitur, sic est dividenda, uti denticulus altitudinis suae dimidiam partem habeat in fronte, cavus autem intersectionis huius frontis e tribus duas partes; huius cymatium altitudinis eius sextam partem. corona cum suo cymatio, praeter simam, quantum media fascia epistylii; proiectura coronae cum denticulo facienda est, quantum erit altitudo a zophoro ad summum coronae cymatium; et omnino omnes ecphorae venustiorem habeant speciem, quae quantum altitudinis tantundem habent proiecturae.

在柱顶中楣之上,齿状饰(齿饰)的高度应当等同于额枋的中间一层过梁带;其外凸等于其高度。希腊语称为metope的间隙应当如此划分:齿饰在正面具有其自身高度的一半,而这一间隙的凹部则占正面的三分之二;其圆线脚占其高度的六分之一。檐口及其圆线脚(除檐沟饰即排雨檐外)的高度等同于额枋的中间过梁带;檐口连同齿饰的外凸应当等于从中楣到檐口最上部圆线脚的高度;大体而言,凡外凸与高度相等的挑出构件(ecphorae),都具有更加优雅的外貌。

§3.5.12

​Tympani autem, quod est in fastigio, altitudo sic est facienda, uti frons coronae ab extremis cymatiis tota dimetiatur in partes novem et ex eis una pars in medio cacumini tympani constituatur, dum contra epistylia columnarumque hypotrachelia ad perpendiculum respondeant.1 coronaeque supra aequaliter imis praeter simas sunt conlocandae. insuper coronas simae, quas Graeci επαιετιδας dicunt, faciendae sunt altiores octava parte coronarum altitudinis. acroteria angularia tam alta, quantum est tympanum medium, mediana altiora octava parte quam angularia.

此外,山墙之内的山花(三角檐板)的高度应当如此确定:檐口的整个正面从最外端的圆线脚起划分为九份,并以此中的一份在中央确立为山花的顶点,只要它们与额枋及柱身的颈部在垂直线上相应对准即可。除排雨檐之外,上方的檐口应与下方的檐口同等布置。在檐口之上,希腊人称为epaetides的排雨檐应当比檐口的高度高出八分之一。两角的角雕(山巅饰)与山花中央等高,中央的角雕则比两角的高出八分之一。

§3.5.13

​Membra omnia, quae supra capitula columnarum sunt futura, id est epistylia, zophora, coronae, tympana, fastigia, acroteria, inclinanda sunt in fronte suae cuiusque altitudinis parte XII,2 ideo quod, cum steterimus contra frontes, ab oculo lineae duae si extensae fuerint et una tetigerit imam operis partem, altera summam, quae summam tetigerit, longior fiet. ita quo longior visus linea in superiorem partem procedit, resupinatam facit eius speciem. cum autem, uti supra scriptum est, in fronte inclinata fuerint, tunc in aspectu videbuntur esse ad perpendiculum et normam.

凡置于柱头之上的所有构件——即额枋、中楣、檐口、山花、山檐、角雕——均应当在正面按各自高度的十二分之一向前倾斜。这是因为,当我们面对立面站立时,若从眼睛引出两条视线,一条触及建筑的最下部,另一条触及最上部,则触及最上部的一条必然较长。因此,视线伸向上部越长,便越使其外观呈现向后仰卧倾倒之态。然而,若如上文所述在正面作了前倾,则在视觉上它们便会显现为铅垂且符合角尺的状态。

§3.5.14

​Columnarum striae faciendae sunt XXIIII ita excavatae, uti norma in cavo striae cum fuerit coniecta, circumacta anconibus angulos striarum dextra ac sinistra tangat cacumenque normae circum rotundationem tangendo pervagari possit.3 crassitudines striarum faciendae sunt, quantum adiectio in media columna ex descriptione invenietur.

柱身的凹槽应当做成二十四道,其凹进的程度应当使得:当角尺置入凹槽内转动时,其臂部能触及凹槽左右两侧的棱角,且角尺的尖端能沿着圆形弧面触碰移动。凹槽的宽度应当按照从放样图中所确定的柱身中央的隆起增量来制作。

§3.5.15

​In simis, quae supra coronam in lateribus sunt aedium, capita leonina sunt scalpenda, disposita ita, uti contra columnas singulas primum sint designata, cetera aequali modo disposita, uti singula singulis mediis tegulis respondeant. haec autem, quae erunt contra columnas, perterebrata sint ad canalem, qui excipit e tegulis aquam caelestem; mediana autem sint solida, uti, quae cadit vis aquae per tegulas in canalem, ne deiciatur per intercolumnia neque transeuntes perfundat, sed quae sunt contra columnas, videantur emittere vomentia ructus aquarum ex ore. Aedium ionicarum, quam apertissime potui, dispositiones hoc volumine scripsi; doricarum autem et corinthiarum quae sint proportiones, insequenti libro explicabo.

在神殿两侧檐口之上的排雨檐上,应当雕刻狮首,其排列方式为:首先正对各根圆柱布置,其余的则均匀分布,使得各狮首分别对应各块屋面瓦的中部。然而,正对圆柱的狮首应当钻通至接纳屋面雨水的雨沟;中间的狮首则应当是实心的,以便经由瓦片落入雨沟的水势不致穿过柱间跌落,亦不致泼溅路人,而是仅让正对圆柱的狮首显现出从口中吐出喷涌水流的模样。 关于爱奥尼式神殿的布局规则,我已尽我所能明晰地写在这一卷中;至于多立克式与科林斯式的比例为何,我将在下一卷中加以阐述。

语法注3 条
  1. 3.5.12dum contra epistylia columnarumque hypotrachelia ad perpendiculum respondeant

    连词 dum 连用虚拟式 respondeant,引导一个表示限制或前提条件的状语从句(“只要/在……条件下”)。contra 在此指空间位置上的对应与对齐(正对额枋与柱颈),与介词短语 ad perpendiculum(“沿铅垂线”)共同构成对山花必须与下部构件垂直对齐的技术限定。

  2. 3.5.13inclinanda sunt in fronte suae cuiusque altitudinis parte XII

    在动形容词表示应当/必须的句式(inclinanda sunt)中,in fronte 表示方向(“向前/朝正面”),parte XII 为程度或度量夺格(ablativus mensurae),表示倾斜的具体幅度(“倾斜各自高度的十二分之一”)。suae cuiusque 是分配性所有格,修饰 altitudinis,说明该分量是根据每个构件各自的高度分别计算的。

  3. 3.5.14circumacta anconibus angulos striarum dextra ac sinistra tangat cacumenque normae circum rotundationem tangendo pervagari possit

    该谓语结构修饰主语 norma(“角尺”)。完成时被动分词 circumacta 与 norma 一致(“当其被旋转时”),并带有方式/工具夺格 anconibus(“以其臂/边”)。dextra ac sinistra 作副词性用法,意为“在左右两侧”。后半句的 pervagari possit(“能够移动遍历”)由动名词夺格 tangendo(“通过接触/触碰着”)修饰,说明角尺的顶点在沿着凹槽弧度滑移时必须始终保持触碰接触。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi1056.phi001.humanitext-lat1:3.5.11-3.5.15