- 底本
- Vitruvius Pollio, creator; Krohn, Fritz, editor, F. Krohn
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi1056.phi001.humanitext-lat1:2.1.5-2.1.9
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
作者列举弗里吉亚人的地下居所等各地原始建筑的实例,总结了人类如何凭借经验与智力由野蛮迈向文明,并从小屋发展至成熟建筑的历程。随后,他申明了本卷(第二卷)探讨建筑材料在全书编排上的合理性,并转向对构成材料的自然本原的考察。
Phryges vero, qui campestribus locis sunt habitantes, propter inopiam silvarum egentes materiae eligunt tumulos naturales eosque medios fossura detegentes et itinera perfodientes dilatant spatia, quantum natura loci patitur. insuper autem stipites inter se religantes metas efficiunt, quas harundinibus et sarmentis tegentes exaggerant supra habitationes e terra maximos grumos. ita hiemes calidissimas, aestates frigidissimas efficiunt tectorum rationes. nonnulli ex ulva palustri componunt tuguria tecta. apud ceteras quoque gentes ex cannula pari similique ratione casarum perficiuntur constitutiones. non minus etiam Massiliae animadvertere possumus sine tegulis subacta cum paleis terra tecta.1 Athenis Areopagi antiquitatis exemplar ad hoc tempus luto tectum. item in Capitolio commonefacere potest et significare mores vetustatis Romuli casa et in arce sacrorum stramentis tecta.
另一方面,居住在平原地区的弗里吉亚人因森林匮乏而缺少木材,便选择天然的土丘,从中间挖掘剖开,开凿通道,在当地自然条件允许的限度内扩大空间。不仅如此,他们将木桩相互捆扎在一起筑成尖锥顶,用芦苇和灌木枝条覆盖其上,并在居所之上堆积起巨大的土堆。这样,屋顶的构造使得冬日极暖,夏日极凉。有些人用沼泽莎草筑造覆顶的小屋。在其他民族中,也以完全相似的方式用小芦苇完成小屋的构造。同样在马西利亚,我们也可以看到不用陶瓦、而是用与麦秆混揉的泥土覆盖的屋顶。在雅典的战神山,至今仍留存着用泥土覆盖的古代风貌范例。同样在卡皮托尔山上,罗慕路斯的小屋以及卫城上用茅草覆盖的圣所,都能使人想起并昭示太古的风尚。
Ita his signis de antiquis inventionibus aedificiorum, sic ea fuisse ratiocinantes, possumus iudicare. Cum autem cotidie faciendo tritiores manus ad aedificandum perfecissent et sollertia ingenia exercendo per consuetudinem ad artes pervenissent, tum etiam industria in animis eorum adiecta perfecit, ut, qui fuerunt in his studiosiores, fabros esse se profiterentur. cum ergo haec ita fuerint primo constituta et natura non solum sensibus ornavisset gentes quemadmodum reliqua animalia, sed etiam cogitationibus et consiliis armavisset mentes et subiecisset cetera animalia sub potestate, tunc vero ex fabricationibus aedificiorum gradatim progressi ad ceteras artes et disciplinas, e fera agrestique vita ad mansuetam perduxerunt humanitatem.
因此,依据这些迹象,推论古代建筑的发明曾是如此,我们便能作出判断。 然而,当人们通过日常劳作使建房的手艺日臻熟练,并通过习惯运用聪颖的智力而通达诸般技艺时,其心灵中增添的勤奋更使得那些在这些行当中更为专注的人自封为匠人。因此,当这些起初如此确立,并且自然不仅像对待其他动物一样赋予各族以感知,而且还用思想与深谋武装了他们的精神,并将其他动物置于其统治之下时,他们便真正从建筑营造逐步迈向其他技艺与学问,从野蛮粗鄙的生活走向温良的文明。
Tum autem struentes animose et aevo prospicientes maioribus cogitationibus ex varietate artium natis, non casas sed etiam domos fundatas2 et latericiis parietibus aut e lapide structas materiaque et tegula tectas perficere coeperunt, deinde observationibus studiorum e vagantibus iudiciis et incertis ad certas symmetriarum perduxerunt rationes. posteaquam animadverterunt profusos esse partus naturae et abundantem materiae copiam ad aedificationes ab ea comparatam, tractando nutrierunt et auctam per artes ornaverunt voluptatibus elegantiam vitae. igitur de his rebus, quae sunt in aedificiis ad usum idoneae, quibusque sunt qualitatibus et quas habeant virtutes, ut potuero, dicam.
随后,他们怀抱雄心进行营建,以源于技艺多样性的宏大构想瞻望未来,开始建造不仅是简陋的小屋,甚至筑造起有地基的房屋,其墙体由砖石砌成,并覆以木料和陶瓦;继而通过钻研的观察,他们将判断从漫无边际与不确定引向对称调和的确定法则。在他们察觉到自然的产物极其丰饶,自然为建筑备下了充裕的材料之后,他们通过加工运用加以滋养,并以享乐点缀了通过技艺而日益提升的优美生活。因此,关于这些在建筑中适于使用的材料,它们具有怎样的品质和特长,我将尽我所能予以论述。
Sed si qui de ordine huius libri disputare voluerit, quod putaverit eum primum institui oportuisse, ne putet me erravisse, sic reddam rationem.3 cum corpus architecturae scriberem, primo volumine putavi, quibus eruditionibus et disciplinis esset ornata, oportere exponere finireque terminationibus eius species et, e quibus rebus esset nata, dicere. ergo in primo de artis officio itemque, quid oporteat esse in architecto, ibi pronuntiavi. in hoc de naturalibus materiae rebus, quem habeant usum, disputabo. namque hic liber non profitetur, unde architectura nascatur, sed unde origines aedificiorum sunt institutae et quibus rationibus enutritae et progressae sint gradatim ad hanc finitionem.
但是,如果有人想对本书的顺序提出异议,认为本书理应最先确立,为了不让他以为我出了差错,我将作如下说明:当我在撰写建筑学的全书体系时,我认为在第一卷中应当阐明它受到哪些学养与学科的润泽,以界说划定其门类,并说明它源自何物。因此,在第一卷中我阐述了技艺的职分,同样阐述了建筑师身上应当具备什么。而在本卷中,我将探讨天然材料具有怎样的用途。因为本书并非要宣告建筑从何处产生,而是探讨建筑的渊源如何确立,以及通过何种方式受到培育并逐步推进至这一完备状态。
Ergo ita suo ordine et loco huius erit voluminis constitutio. Nunc revertar ad propositum et de copiis, quae aptae sunt aedificiorum perfectionibus, quemadmodum videantur esse ab natura rerum procreatae quibusque mixtionibus principiorum congressus temperentur, ne obscura sed perspicua legentibus sint, ratiocinabor. namque nulla materiarum genera neque corpora neque res sine principiorum coetu nasci neque subici intellectui possunt, neque aliter natura rerum praeceptis physicorum veras patitur habere explicationes, nisi causae, quae insunt in his rebus quemadmodum et quid ita sint, subtilibus rationibus habeant demonstrationes.
因此,本卷的编排自有其合理的顺序与位置。 现在我将回到既定的主题,关于适于完成建筑的资材,它们如何看似由自然所造就,其结合又是通过元素怎样的调和而达成,我将展开论证,以使读者不感晦涩而觉明晰。因为任何种类的材料、物体或事物,若没有元素的聚合,既无法产生,也无法为知性所理解;而且若非这些事物中内在的原因——它们如何以及为何如此——通过精微的论理得到证明,事物的自然就不容许借由物理学家的法则获得真正的解释。
- 2.1.5sine tegulis subacta cum paleis terra tecta
tecta 是中性复数宾格名词(“屋顶”),作 animadvertere 的直接宾语。subacta cum paleis terra 是方式/材料夺格短语(“以与麦秆揉合的泥土”),修饰屋顶的建造方式。
- 2.1.7non casas sed etiam domos fundatas
理解为 non casas 之后省略了 modo 或 solum 的结构(即 non modo... sed etiam...,“不仅……而且甚至……”)。它并非单纯的排他性对比(“非小屋而是房屋”),而是表现了从简易住所累进发展为具有地基的正式房屋的演进过程。
- 2.1.8ne putet me erravisse, sic reddam rationem
ne putet 引导否定目的从句(“以免他认为”),依附于主句 sic reddam rationem(“我将作如下说明”)。这构成了紧承条件从句 Sed si qui... voluerit 之后的主句核心结构。
