← 维特鲁威

建筑十书

§2.1.1-2.1.4

火的发现与人类社会及原始建筑的起源

论述火的偶然发现如何促成人类集会、语言与共同生活的诞生,具备直立行走与灵巧双手的原始人进而营建居所以避风雨,并逐步改进建筑技艺,此种原始形态在当代异邦民族中仍有遗存。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§2.1.1

​Homines vetere more ut ferae in silvis et speluncis et nemoribus nascebantur ciboque agresti vescendo vitam exigebant.1 interea quodam in loco ab tempestatibus et ventis densae crebritatibus arbores agitatae et inter se terentes ramos ignem excitaverunt, et eius flamma vehementi perterriti, qui circa eum locum fuerunt, sunt fugati. postea re quieta propius accedentes cum animadvertissent commoditatem esse magnam corporibus ignis teporem,2 ligna adicientes et îs conservantes alios adducebant et nutu monstrantes ostendebant, quas haberent ex eo utilitates. in eo hominum congressu cum profundebantur aliter atque aliter e spiritu voces, cotidiana consuetudine vocabula, ut obtigerant, constituerunt, deinde significando res saepius in usu ex eventu fari fortuito coeperunt et ita sermones inter se procreaverunt.

在古老的风俗中,人类像野兽一样出生在森林、洞窟和树丛中,依靠采食野生的食物度日。其间,在某个地方,因风暴和狂风的吹袭,密集丛生的树木剧烈晃动,枝条相互摩擦而引燃了火;那些在周围的人被猛烈的火焰吓坏,纷纷逃窜。后来,待局势平息后,他们走近前去,察觉到火的温热对身体大有裨益,便添置木柴保持火种,引来其他人,用手势指点着向他们展示能从中获得怎样的益处。在人们的那次聚集中,当不同的声音由气息中千差万别地发出时,他们通过日常的习惯,把偶然碰巧出现的声音定为词汇;随后,由于在日常使用中更频繁地指代事物,他们便由偶然的情由开始说话,并在彼此之间产生了语言。

§2.1.2

​Ergo cum propter ignis inventionem conventus initio apud homines et concilium et convictus esset natus, et in unum locum plures convenirent habentes ab natura praemium praeter reliqua animalia, ut non proni sed erecti ambularent mundique et astrorum magnificentiam aspicerent, item manibus et articulis quam vellent rem faciliter tractarent,3 coeperunt in eo coetu alii de fronde facere tecta, alii speluncas fodere sub montibus, nonnulli hirundinum nidos et aedificationes †earum imitantes de luto et virgulis facere loca, quae subirent. tunc observantes aliena tecta et adicientes suis cogitationibus res novas, efficiebant in dies meliora genera casarum.

因此,由于火的发现,在人类之间最初诞生了聚集、集会和共同生活,并且更多的人聚集到一处——他们从自然获得了超越其他动物的禀赋,即不是匍匐而是直立行走,仰望宇宙和星辰的壮丽,同样能用双手和关节轻易摆弄他们想要的任何事物——在这一群体中,有人开始用树叶搭建遮蔽物,有人在山下挖掘洞穴,有些人则模仿燕子的筑巢和营建,用泥土和细枝筑成可供避身之所。随后,他们观察他人的住所,并在自己的构想中增添新事物,日复一日地造出更优良的简陋小屋。

§2.1.3

​Cum essent autem homines imitabili docilique natura, cotidie inventionibus gloriantes alius alii ostendebant aedificiorum effectus, et ita exercentes ingenia certationibus in dies melioribus iudiciis efficiebantur. primumque furcis erectis et virgulis interpositis luto parietes texerunt. alii luteas glaebas arefacientes struebant parietes, materia eos iugumentantes, vitandoque imbres et aestus tegebant harundinibus et fronde. posteaquam per hibernas tempestates tecta non potuerunt imbres sustinere, fastigia facientes, luto inducto proclinatis tectis, stillicidia deducebant.

由于人类生性善于模仿且受教,每天都为自己的发明而夸耀,相互展示建筑的成果,如此通过竞争锻炼智力,他们的判断力也日益精进。起初,他们立起叉木,在其中穿插细枝,用泥土覆盖墙壁。另一些人则晒干泥块筑起墙壁,用木料将其连接固定,并用芦苇和树叶覆盖以避风雨和炎热。后来,在冬日的风暴中屋顶无法承受雨水,他们便做出山墙,在倾斜的屋顶上涂敷泥土,使滴沥的雨水排泄而下。

§2.1.4

​Haec autem ex îs, quae supra scriptae sunt, originibus instituta esse possumus sic animadvertere, quod ad hunc diem nationibus exteris ex his rebus aedificia constituuntur, uti Gallia, Hispania, Lusitania, Aquitania scandulis robusteis aut stramentis. apud nationem Colchorum in Ponto propter silvarum abundantiam arboribus perpetuis planis dextra ac sinistra in terra positis, spatio inter eas relicto quanto arborum longitudines patiuntur, conlocantur in extremis partibus earum supra alterae transversae, quae circumcludunt medium spatium habitationis. tum insuper alternis trabibus ex quattuor partibus angulos iugumentantes et ita parietes arboribus statuentes ad perpendiculum imarum educunt ad altitudinem turres, intervallaque, quae relinquuntur propter crassitudinem materiae, schidiis et luto obstruunt. item tecta, recidentes ad extremos angulos transtra, traiciunt gradatim contrahentes,4 et ita ex quattuor partibus ad altitudinem educunt medio metas, quas fronde et luto tegentes efficiunt barbarico more testudinata turrium tecta.

然而,这些做法滥觞于上述起源,我们可以这样加以证实:时至今日,异邦民族仍用这些材料建造房屋,如高卢、伊斯帕尼亚、卢西塔尼亚、阿奎塔尼亚使用橡木木瓦或茅草。在本都的科尔喀斯民族中,由于森林繁茂,他们将整根原木平置于地面左右两侧,其间留出树木长度所允许的空间,在其末端上方横向安放另外的原木,以围合出居所的中央空间。然后,在其上方从四面用交错的原木套接各角,如此以垂直于底层原木的方式用树木立起墙壁,将塔楼拔高,并用木屑碎料和泥土填塞因木料厚度而留下的缝隙。同样,在屋顶上,他们将横梁截短至最外角,逐步收拢跨架,从而从四面在中央向高处升起尖顶,再用树叶和泥土将其覆盖,以蛮族的习俗构筑起塔楼的穹顶。

语法注4 条
  1. 2.1.1ciboque agresti vescendo vitam exigebant

    vescendo 是异相动词 vescor 的动名词夺格,表示手段或方式。由于该动词支配夺格,故以夺格短语 cibo agresti 作为其宾语。

  2. 2.1.1commoditatem esse magnam corporibus ignis teporem

    在带不定式的宾格句结构中出现了倒装(hyperbaton):esse 的逻辑主语是宾格短语 ignis teporem(火的温热),commoditatem magnam 为其宾格补足语,corporibus 则是利益与格(对身体而言)。

  3. 2.1.2ut non proni sed erecti ambularent mundique et astrorum magnificentiam aspicerent, item manibus et articulis quam vellent rem faciliter tractarent

    由 ut 引导的同格/实质结果从句,用于具体阐释前述名词 praemium(天赐特权)的具体内容,动词 ambularent、aspicerent 与 tractarent 构成并列。

  4. 2.1.4recidentes ad extremos angulos transtra, traiciunt gradatim contrahentes

    主要动词 traiciunt(横架、跨置)由两个表示方式/手段的现在分词 recidentes(在最外角处截短横梁)与 contrahentes(逐步向内收拢)修饰,生动描绘了科尔喀斯人以叠涩方式搭建棱锥形屋顶的工艺过程。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi1056.phi001.humanitext-lat1:2.1.1-2.1.4