- 底本
- Vitruvius Pollio, creator; Krohn, Fritz, editor, F. Krohn
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi1056.phi001.humanitext-lat1:1.4.8-1.4.12
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
维特鲁威论述健康城址的选择:列举古人检视牲畜肝脏的习俗、克里特消脾草及沿海畅通沼泽的利弊,并以萨尔皮亚镇的成功迁建为例。
Ergo si haec ita videntur, quemadmodum proposuimus, et e principiis animalium corpora composita sensu percipimus et e superationibus aut defectionibus ea laborare dissolvique iudicamus, non dubitamus, quin diligentius quaeri oporteat, uti temperatissimas caeli regiones eligamus, cum quaerenda fuerit in moenium conlocationibus salubritas.
因此,如果这些情况确如我们所阐明的那样,并且我们通过感官察知生物的身体是由各本原构成的,并判定由于本原的过剩或不足,身体会遭受病痛与分解,那么我们毫不怀疑,在配置城墙而必须探求健康时,理当更精密地勘察,以便选定最温和的天空方位。
Itaque etiam atque etiam veterem revocandam censeo rationem. maiores enim pecoribus immolatis, quae pascebantur in îs locis, quibus aut oppida aut castra stativa constituebantur, inspiciebant iocinera, et si erant livida et vitiosa primo, alia immolabant dubitantes, utrum morbo an pabuli vitio laesa essent. cum pluribus experti erant et probaverant integram et solidam naturam iocinerum ex aqua et pabulo, ibi constituebant munitiones; si autem vitiosa inveniebant, iudicio transferebant item humanis corporibus pestilentem futuram nascentem in his locis aquae cibique copiam,1 et ita transmigrabant et mutabant regiones quaerentes omnibus rebus salubritatem.
因此,我认为古人的方法应当屡屡予以重温。因为先辈们在建立市镇或固定兵营的地方,宰杀在当地放牧的牲畜,检视其肝脏;如果最初检视的肝脏发青且有病变,他们便再宰杀其他牲畜,因为不确定究竟是因疾病还是因饲草不良而受损。当他们对多只牲畜进行检验,并证实因当地的水和饲草而使肝脏保持完好坚实的本性时,他们便在那里修筑防御设施;但若发现有病变,他们便推断出在这些地方产生的水和食物供应同样会对人体有害,于是迁徙并变换地域,在一切事务中探求健康。
Hoc autem fieri, uti pabulo ciboque salubres proprietates terrae videantur, licet animadvertere et cognoscere ex agris Cretensium, qui sunt circa Pothereum flumen, quod est Cretae inter duas civitates Gnoson et Gortynam. dextra enim et sinistra eius fluminis pascuntur pecora; sed ex his quae pascuntur proxime Gnoson si quae autem ex altera parte proxime Gortynam, non habent apparentem splenem.2 unde etiam medici quaerentes de ea re invenerunt in his locis herbam, quam pecora rodendo inminuerunt lienes. ita eam herbam colligendo curant lienosos hoc medicamento, quod etiam Cretenses ἄσπληνον vocitant. ex eo licet scire cibo atque aqua proprietates locorum naturaliter pestilentes aut salubres esse.
至于通过饲草和食物可以显出土地的健康特性这一事实,能够从克里特人的原野中观察并了解:该原野位于波特留斯河周边,该河在克里特岛上,处于克诺索斯与戈尔廷两城邦之间。牲畜在该河的右岸和左岸放牧;但在这些牲畜中,最近靠近克诺索斯放牧的那些牲畜,与对岸最近靠近戈尔廷的相比,后者并无明显的脾脏。因此医生们也探究此事,在这些地方发现了一种草,牲畜因啃食它而使脾脏萎缩。于是他们采集该草,用这种药物来治疗脾脏病患者,克里特人也称这种药草为“无脾草”。由此可知,通过食物和水能够知晓地理特性的天然有害或健康。
Item si in paludibus moenia constituta erunt, quae paludes secundum mare fuerint, spectabuntque ad septentrionem aut inter septentrionem et orientem, eaeque paludes excelsiores fuerint quam litus marinum, ratione videbuntur esse constituta. fossis enim ductis fit aquae exitus ad litus, et mare tempestatibus actum in paludes redundantia motionibus concitata marisque mixtionibus3 non patitur bestiarum palustrium genera ibi nasci, quaeque de superioribus locis natando proxime litus perveniunt, inconsueta salsitudine necantur. exemplar autem huius rei Gallicae paludes possunt esse, quae circumcingunt Altinum, Ravennam, Aquileiam, aliaque quae in eiusmodi locis municipia sunt proxima paludibus, quod his rationibus habent incredibilem salubritatem.
同样,如果城墙建在临海的沼泽中,朝向北方或东北方,且这些沼泽高于海岸,那么这便被视为是合理建造的。因为通过开凿沟渠,便有了通向海滩的出水口;暴风驱使海水涌入沼泽,由潮涌震荡并混合了海水所引起的满溢,不容许沼泽害兽之类在此滋生,而那些从高处游水来到海滩附近的害兽,亦因不习盐分而被杀死。此事的范例可以是环绕阿尔提努姆、拉文纳、阿奎莱亚的高卢沼泽,以及处于此类地方且靠近沼泽的其他自治市,因为由于这些缘故,它们具有令人难以置信的健康性。
Quibus autem insidentes sunt paludes et non habent exitus profluentes neque per flumina neque per fossas, uti Pomptinae, stando putescunt et umores graves et pestilentes in îs locis emittunt. Item in Apulia oppidum Salpia vetus, quod Diomedes ab Troia rediens constituit sive, quemadmodum nonnulli scripserunt, Elpias Rhodius, in eiusmodi locis fuerat conlocatum, ex quo incolae quotannis aegrotando laborantes aliquando pervenerunt ad M. Hostilium ab eoque publice petentes impetraverunt, ut is idoneum locum ad moenia transferenda conquireret eligeretque. tunc is moratus non est, sed statim rationibus doctissime quaesitis secundum mare mercatus est possessionem loco salubri ab senatuque populoque Romano petît, ut liceret transferre oppidum, constituitque moenia et areas divisit nummoque sestertio singulis municipibus mancipio dedit.4 his confectis lacum aperuit in mare et portum e lacu municipio perfecit. itaque nunc Salpini quattuor milia passus progressi ab oppido veteri habitant in salubri loco.
然而,那些被沼泽滞留盘踞、无论通过河流还是沟渠都没有顺畅出水孔道的地方,如同庞廷沼泽,〔沼泽〕因停滞而腐臭,并在那些地方散发出沉重而具疫病的湿气。 同样,在阿普利亚,狄俄墨得斯自特洛伊归来时所建、或如某些人所记由罗得岛人埃尔皮亚斯所建的古萨尔皮亚镇,曾被安置在此类地方。当地居民因此每年饱受疾病折磨,最终前往马尔库斯·霍斯提利乌斯处,向他公开请求并得其应允,由他物色并选定适于迁移城墙的地点。当时他毫不拖延,而是立即以极高的专业学识探查,在海边一处健康的地方购置了地产,向元老院和罗马人民请求获准迁移市镇,并修筑了城墙,划分了地块,以一枚塞斯特尔提乌斯铜币的价格正式交付给每位市镇居民。在完成这些事务后,他将潟湖疏通入海,并将潟湖为该自治市改造成了港口。因此,如今萨尔皮亚人从旧镇迁徙四英里,居住在一个健康的地方。
- 1.4.9iudicio transferebant item humanis corporibus pestilentem futuram nascentem in his locis aquae cibique copiam
transferebant 表示逻辑上的“推转/类推”(与方式/手段夺格 iudicio 连用),即把从牲畜身上观察到的结论推及人体。futuram [esse] 与主格变为宾格的 copiam 构成宾格加不定式结构,作 transferebant 的宾语从句。
- 1.4.10sed ex his quae pascuntur proxime Gnoson si quae autem ex altera parte proxime Gortynam, non habent apparentem splenem
此句在传抄中存在省略或句式破格(anacoluthon)。前半句 quae pascuntur proxime Gnoson 缺少直接对应的谓语(逻辑上指具有正常脾脏),紧接着由 si quae autem... proxime Gortynam 引出对比分句。逻辑骨架为:在克诺索斯附近放牧的牲畜具有脾脏,而在戈尔廷附近的牲畜则没有明显的脾脏。
- 1.4.11redundantia motionibus concitata marisque mixtionibus
redundantia 可分析为名词 redundantia(溢流、潮涌)的单数夺格,并由性数格一致的分词 concitata 修饰(意为“被激荡激化”);motionibus 与 marisque mixtionibus 作原因或手段夺格,说明海水涌入时因波动运动与海水混合而发生剧烈搅拌的状况。
- 1.4.12nummoque sestertio singulis municipibus mancipio dedit
罗马法中的专业法律术语,指以象征性的一塞斯特尔提乌斯铜币进行的正式要式买卖(mancipatio)。nummo sestertio 为价格夺格,表明并非随意赠予,而是通过法律上的象征性对价正式将地产所有权交付(mancipio dedit)给居民。
