← 维特鲁威

建筑十书

§1.4.1-1.4.7

健康城址的选址标准与四元素之影响

探讨了营建城墙时选择健康城址的首要标准,阐明应当避开沼泽与不利方位的原因,并借助四元素(热、湿、土、气)的配比失衡解释了其对人体健康及各类动物习性的影响。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§1.4.1

​In ipsis vero moenibus ea erunt principia. primum electio loci saluberrimi. is autem erit excelsus et non nebulosus, non pruinosus regionesque caeli spectans neque aestuosas neque frigidas sed temperatas, deinde si vitabitur palustris vicinitas.1 cum enim aurae matutinae cum sole oriente ad oppidum pervenient et his ortae nebulae adiungentur spiritusque bestiarum palustrium venenatos cum nebula mixtos in habitatorum corpora flatu spargent, efficient locum pestilentem. item si secundum mare erunt moenia spectabuntque ad meridiem aut occidentem, non erunt salubria, quod per aestatem caelum meridianum sole exoriente calescit, meridie ardet; item quod spectat ad occidentem, sole exorto tepescit, meridie calet, vespere fervet.

在城墙的建设中,应遵循以下原则。首先是选择最健康的地点。该地点应当高爽、无雾、无霜,所朝向的方位既非酷热亦非严寒,而是温和宜人;此外,还须避开沼泽的近邻。因为当日出之时,晨风吹向市镇,升起的雾气随之而至,沼泽中野兽的毒气与雾气混合,借由风力散播到居民的体内,便会使该地变得疫病流行。同样,如果城墙临海且朝向南方或西方,亦不利于健康,因为在夏季,南方的天空在日出时变暖,正午时灼热;同样,朝向西方之处,日出后转温,正午时发热,傍晚时则滚烫。

§1.4.2

​Igitur mutationibus caloris et refrigerationis corpora, quae in his locis sunt, vitiantur. hoc autem licet animadvertere etiam ex îs, quae non sunt animalia. in cellis enim vinariis tectis lumina nemo capit a meridie nec ab occidente, sed a septentrione, quod ea regio nullo tempore mutationes recipit sed est firma perpetuo et inmutabilis. ideo etiam ea granaria, quae ad solis cursum spectant, bonitatem cito mutant, obsoniaque et poma, quae non in ea parte caeli ponuntur, quae est aversa a solis cursu, non diu servantur.

因此,由于冷热的交替变化,处于这些地方的身体就会受到损害。而这一点甚至可以从非动物的事物中观察到。实际上,在带顶的酒窖中,没有人从南方或西方采光,而是从北方采光,因为该方位在任何季节都不会发生变化,而是恒久稳定不变的。正因如此,那些朝向太阳运行轨迹的粮仓很快就会变质,而未放置在背离太阳运行轨迹的方位的食品和水果,亦不能长久保存。

§1.4.3

​Nam semper calor cum excoquit e rebus firmitatem et vaporibus fervidis eripit exsugendo naturales virtutes, dissolvit eas et fervore mollescentes efficit inbecillas. ut etiam in ferro animadvertimus, quod, quamvis natura sit durum, in fornacibus ab ignis vapore percalefactum ita mollescit, uti in omne genus formae faciliter fabricetur; et idem, cum molle et candens refrigeretur tinctum frigida, redurescit et restituitur in antiquam proprietatem.

因为热量一旦将坚固性从物体中烘烤殆尽,并以炽热的蒸气通过吸干而夺走其天然特质时,就会将其瓦解,使其在受热软化中变得虚弱脆弱。正如我们在铁中所观察到的那样:铁虽然天性坚硬,但在熔炉中经火之蒸气彻底加热后便变得如此柔软,以致于能轻易被锻造成各种形状;而同一块铁,在柔软炽红的状态下浸入冷水冷却后,又会重新变硬,恢复其原有的性质。

§1.4.4

​Licet etiam considerare haec ita esse ex eo, quod2 aestate non solum in pestilentibus locis sed etiam in salubribus omnia corpora calore fiant inbecilla, et per hiemem etiam quae pestilentissimae sint regiones efficiantur salubres, ideo quod a refrigerationibus solidantur. non minus etiam quae ab frigidis regionibus corpora traducuntur in calidas, non possunt durare sed dissolvuntur; quae autem ex calidis locis sub septentrionum regiones frigidas, non modo non laborant inmutatione loci valetudinibus sed etiam confirmantur.

还可以从以下事实来考察这些情况确实如此:在夏季,不仅在疫病之地,甚至在健康之地,所有身体都会因炎热而变得虚弱;而在冬季,即便是最易染疫的地区也会变得健康,因为它们因寒冷而凝固坚实。同样,从寒冷地区转移到炎热地区的身体无法支撑,反而会虚脱消解;而从炎热地区移往寒冷北方地区的身体,不仅不会因地方改变而在健康上受损,反而会变得强健。

§1.4.5

​Quare cavendum esse videtur in moenibus conlocandis ab îs regionibus, quae caloribus flatus ad corpora hominum possunt spargere. namque e principiis, quae Graeci στοιχεῖα appellant, ut omnia, corpora sunt composita, id est e calore et umore, terreno et aere, et ita mixtionibus naturali temperatura figurantur omnium animalium in mundo generatim qualitates.

因此,在安置城墙时,似乎应当防范那些可能将灼热气流散播到人体上的方位。因为正如万物一样,身体也是由希腊人称为“元素”的原初本原构成的,即由热与湿、土与气构成,藉由符合自然调合的混合,世间所有动物的特性便按其类别得以塑造。

§1.4.6

​Ergo in quibusvis corporibus cum exsuperat e principiis calor, tunc interficit dissolvitque cetera fervore. haec autem vitia efficit fervidum ab certis partibus caelum, cum insidit in apertas venas plus quam patitur e mixtionibus naturali temperatura corpus.3 item si umor occupavit corporum venas inparesque eas fecit, cetera principia liquido corrupta diluuntur, et dissolvuntur compositionibus virtutes. item haec e refrigerationibus umoris ventorum et aurarum infunduntur vitia corporibus. non minus aeris etiamque terreni in corpore naturalis compositio augendo aut minuendo infirmat cetera, principia terrena cibi plenitate, aer gravitate caeli.

因此,在任何身体中,当各本原中的热量过盛时,就会以灼热毁灭并瓦解其他本原。而当来自特定方位的炽热天空侵入张开的脉络,超过了身体依照混合的自然调合所能承受的限度时,便造成了这些病害。同样,如果湿气侵占了身体的脉络并使其失衡,其他本原就会被液体侵蚀而稀释,其构成中的特质也会被瓦解。同样,这些病害是由于湿气、风与微风的寒冷注入身体所致。不仅如此,身体中气与土的自然构成若有增减,同样会削弱其他本原:土的本原由于食物过饱,气则因天候沉重〔而削弱其他本原〕。

§1.4.7

​Sed si qui voluerit diligentius haec sensu percipere, animadvertat attendatque naturas avium et piscium et terrestrium animalium, et ita considerabit discrimina temperaturae. aliam enim mixtionem habet genus avium, aliam piscium, longe aliter terrestrium natura. volucres minus habent terreni, minus umoris, caloris temperate, aeris multum; igitur levioribus principiis compositae facilius in aeris impetum nituntur. aquatiles autem piscium naturae, quod temperatae sunt a calido plurimumque ex aeris et terreni principiis sunt compositae, sed umoris habent oppido quam paulum,4 quo minus habent e principiis umoris in corpore, facilius in umore perdurant;5 itaque cum ad terram perducuntur, animam cum aqua relinquunt. item terrestria, quod e principiis ab aere caloreque sunt temperata minusque habent terreni plurimumque umoris, quod abundant umidae partes, non diu possunt in aqua vitam tueri.

但是,如果有人希望通过感官更细致地领会这些道理,不妨观察并留意飞禽、鱼类与陆生动物的本性,这样他便能考察调合的差异。因为飞禽之类具有一种混合,鱼类具有另一种混合,陆生动物的本性则迥然不同。飞禽具有较少的土,较少的湿,适度的热,以及大量的气;因此,由于它们由较轻的本原构成,便能更容易地借由力量冲入空气之中。然而水生鱼类的本性,由于受到了热的调和,且主要由气和土的本原构成,其湿气却极少,它们体内作为本原的湿气越少,就越容易在水中长久生存;因此,当它们被带到陆地上时,便随同水一起丧失了生命。同样,陆生动物由于是由气和热的本原所调和,含土较少而含湿极多,正因湿润的部分过剩,便无法在水中长久维持生命。

语法注5 条
  1. 1.4.1deinde si vitabitur palustris vicinitas

    该条件从句与前文的一系列表语成分(excelsus et non nebulosus... spectans...)松散并列,用以补充选址的标准,意为“此外,若能避开沼泽的邻近”。

  2. 1.4.4Licet etiam considerare haec ita esse ex eo, quod

    习惯搭配“ex eo, quod”引导表示根据或事实的名词性从句,意为“从……这一事实中,可以考察到这些情况确实如此”。

  3. 1.4.6plus quam patitur e mixtionibus naturali temperatura corpus

    比较从句。“e mixtionibus naturali temperatura”为表示方式或依据的夺格短语(“依照其混合的自然调合”),整句意为“超过了身体依照混合的自然调合所能承受的限度”。

  4. 1.4.7oppido quam paulum

    习惯性强调表达,副词“oppido”(极其、非常)与“quam”连用修饰其后的“paulum”,意为“极其微少”。

  5. 1.4.7quo minus habent e principiis umoris in corpore, facilius in umore perdurant

    比例比较相关句式“quo minus ... (eo) facilius”,主句中省略了对应词“eo”,表示“体内作为本原的湿气越少,就越容易在湿气(水)中长久生存”。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi1056.phi001.humanitext-lat1:1.4.1-1.4.7