← 瓦莱里乌斯·马克西姆斯

难忘言行录

§3.2.pr-3.2.6

霍拉提乌斯·科克莱斯与罗穆路斯等人的英勇壮举

作者开篇论述勇敢,在罗穆路斯之前首先赞颂了只身断桥的霍拉提乌斯·科克莱斯与逃脱羁押的克洛埃利亚;继而历数罗穆路斯、科苏斯、马尔凯鲁斯在一骑绝尘中击杀敌酋并献纳最高战利品的殊勋,以及托尔夸图斯、小西庇阿等人在战场上奋勇杀敌、先登夺城的武德。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§3.2.pr

​DE FORTITVDINE Nos quia iam initia procursusque uirtutis patefecimus, actum ipsum persequemur, cuius ponderosissima uis et efficacissimi lacerti in fortitudine consistunt. Nec me praeterit, conditor urbis nostrae, Romule, principatum hoc tibi in genere laudis adsignari oportere. sed patere, obsecro, uno te praecurri exemplo,1 cui et ipse aliquantum honoris debes, quia beneficio illius effectum est ne tam praeclarum opus tuum Roma dilaberetur.

论勇敢 既然我们已经阐明了德行的开端与进境,接下来便当探寻德行本身的实践;德行最沉重的力量与最为强劲的臂膀,正存在于勇敢之中。 我们城邦的缔造者罗穆路斯啊,我并未忘记在这类赞誉中首屈一指的地位本应归属于你。然而我恳求你,容许一个事例排在你的前头;你本人也欠这一事例一份不小的敬意,因为正是托庇于此人的功绩,罗马——你那如此辉煌的伟业——才得以免于土崩瓦解。

§3.2.1

​Etruscis in urbem ponte sublicio inrumpentibus Horatius Cocles extremam eius partem occupauit totumque hostium agmen, donec post tergum suum pons abrumperetur, infatigabili pugna sustinuit atque, ut patriam periculo inminenti liberatam uidit, armatus se in Tiberim misit. cuius fortitudinem dii immortales admirati incolumitatem sinceram ei praestiterunt: nam neque altitudine deiectus quassatus nec pondere armorum pressus nec ullo uerticis circuitu actus, ne telis quidem, quae undique congerebantur, laesus tutum natandi euentum habuit. unus itaque tot ciuium, tot hostium in se oculos conuertit, stupentis illos admiratione, hos inter laetitiam et metum haesitantis,2 unusque duos acerrima pugna consertos exercitus, alterum repellendo, alterum propugnando distraxit. denique unus urbi nostrae tantum scuto suo quantum Tiberis alueo munimenti attulit. quapropter discedentes Etrusci dicere potuerunt: Romanos uicimus, ab Horatio uicti sumus.

当伊特鲁里亚人经由苏布利基乌斯桥闯入城内之际,霍拉提乌斯·科克莱斯占据了桥的尽头;在身后的木桥被彻底斩断之前,他以不知疲倦的拼杀阻击了敌人的全军。当他看到祖国脱离了迫在眉睫的危难,便披挂铠甲纵身跃入第伯河中。不死的神明赞赏他的英勇,赐予他毫发无损的平安:因为他既未被坠落的高差震伤,亦未被重甲的重量压沉,未被任何旋涡的旋转卷走,甚至未被四面如雨般倾泻的飞矢掷矛所伤,安全地游抵了对岸。于是,他凭一人之力吸引了如此众多的市民与敌人的目光——后者因惊叹而目瞪口呆,前者则在欣喜与恐惧之间惶惑不定;他凭一人之力,通过击退一方、护卫另一方,分开了正陷于极度惨烈搏杀的两支军队。归根结底,他以一面盾牌为我们的城邦带来的屏障,丝毫不亚于第伯河河床所筑起的防御。因此,退却的伊特鲁里亚人能够说道:“我们战胜了罗马人,却被霍拉提乌斯击败。”

§3.2.2

​Immemorem me propositi mei Cloelia facit, paene eadem tempestate, certe aduersus eundem hostem et in eodem Tiberi inclytum ausa facinus: inter ceteras enim uirgines obses Porsennae data hostium nocturno tempore custodiam egressa equum conscendit celerique traiectu fluminis non solum obsidio se, sed etiam metu patriam soluit, uiris puella lumen uirtutis praeferendo.

克洛埃利亚使我忘却了原定的计划;她几乎在同一时期、确实面对同一敌人并在同一条第伯河中,毅然做出了名垂青史的壮举:作为与其他处女一同交给波森纳的人质,她在夜间摆脱了敌人的看守,策马飞奔,凭借迅速渡河之举不仅使自己摆脱了羁押,而且使祖国解除了恐惧;她身为少女,却为男子汉高擎起英勇的光芒。

§3.2.3

​Redeo nunc ad Romulum, qui ab Acrone Caeninensium rege ad dimicandum prouocatus, quamquam et numero et fortitudine militum superiorem se crederet, tutiusque erat toto cum exercitu quam solum in aciem descendere, sua potissimum dextera omen uictoriae corripuit. nec incepto eius fortuna defuit: occiso enim Acrone fusisque hostibus opima de eo spolia Ioui Feretrio retulit. hactenus istud, quia publica religione consecrata uirtus nulla priuata laudatione indiget.

我现在回到罗穆路斯身上。当他受到卡伊尼纳人国王阿克隆的决斗挑战时,尽管他坚信自己的将士无论在人数还是勇力上都占据优势,且全军出击远比单骑决斗稳妥,但他仍坚持以自己的右手夺取胜利的预兆。命运亦未辜负他的决断:阿克隆被斩杀,敌军溃败,他从敌人身上缴获了最高战利品,献给了费雷特里乌斯·尤皮特。关于此事的记述就到此为止,因为经由国家公祭祝圣的英德,无需任何私人的颂扬。

§3.2.4

​Ab Romulo proximus Cornelius Cossus eidem deo spolia consecrauit, cum magister equitum ducem Fidenatium in acie congressus interemisset. magnus initio huiusce generis inchoatae gloriae Romulus: Cosso quoque multum adquisitum est, quod imitari Romulum ualuit.

继罗穆路斯之后,科尔内利乌斯·科苏斯亦向同一位神明奉纳了这一战利品。那是在他担任骑兵长官之时,在阵前迎击菲德奈人的统帅并将其斩杀。罗穆路斯首创此等荣耀自是伟大,但科苏斯能够效法罗穆路斯,亦获得了极高的荣名。

§3.2.5

​Ne M. quidem Marcelli memoriam ab his exemplis separare debemus, in quo tantus uigor animi fuit, ut apud Padum Gallorum regem ingenti exercitu stipatum cum paucis equitibus inuaderet, quem protinus obtruncatum armis exuit eaque Ioui Feretrio dicauit.

我们也不应当将马尔库斯·马尔凯鲁斯的记忆从这些范例中剥离。他心中的刚勇之气如此浩大,竟在波河之滨率领少数骑兵,向被大军簇拥的加卢斯人国王发起突击,当场将其格杀并剥下其甲胄,献给了费雷特里乌斯·尤皮特。

§3.2.6

​Eodem et uirtutis et pugnae genere usi sunt T. Manlius Torquatus et Valerius Coruinus et Aemilianus Scipio. hi etiam ultro prouocatos hostium duces interemerunt, sed quia sub alienis auspiciis rem gesserant, spolia Ioui Feretrio non posuerunt consecranda. Idem Scipio Aemilianus, cum in Hispania sub Lucullo duce militaret atque Intercatia, praeualidum oppidum, circumsederetur, primus moenia eius conscendit. neque erat in eo exercitu quisquam aut nobilitate aut animi indole aut futuris actis, cuius magis saluti parci et consuli deberet. sed tunc clarissimus quisque iuuenum pro amplificanda et tuenda patria plurimum laboris ac periculi sustinebat, deforme sibi existimans, quos dignitate praestaret, ab his uirtute superari.3 ideoque Aemilianus hanc militiam aliis propter difficultatem uitantibus sibi depoposcit.

​T·曼利乌斯·托尔夸图斯、瓦莱里乌斯·科尔维努斯以及小西庇阿亦展现了同等的勇德与战斗风貌。他们甚至斩杀了由自己主动挑战的敌军主帅;然而由于他们是在他人的统帅权与神意占卜下行事,因而未将战利品呈献给费雷特里乌斯·尤皮特以行祝圣。 这位小西庇阿在西班牙作为卢库鲁斯将军麾下的一名士兵作战时,坚固的重镇因特卡蒂亚遭到围攻,他率先登上了敌城的城墙。在全军之中,无论论门第显赫、心性质地抑或未来的功业,没有任何人的安危更值得受到顾惜与爱护。但在那个时代,每一位最显贵的青年都会为了拓展和保卫祖国而承担最多的辛劳与危险,在他们看来,自己在地位上超越之人若在英勇上反胜过自己,乃是自身的莫大耻辱。正因如此,小西庇阿在他人因艰难而退避三舍之际,主动请缨承担了这一戎役。

语法注3 条
  1. 3.2.prpatere, obsecro, uno te praecurri exemplo

    patere 为异相动词 patior 的现在时祈使语气第二人称单数形式,后接由被动不定式构成的宾语从句 te praecurri(“容许你自己被……赶超”);uno exemplo 作表示手段或施事者的夺格。obsecro 作插入语。

  2. 3.2.1stupentis illos admiratione, hos inter laetitiam et metum haesitantis

    现在分词 stupentis 与 haesitantis 均为第三变格阳性宾格复数(-īs 即 -ēs),分别修饰指示代词 illos 与 hos,回应上文的 tot ciuium 与 tot hostium。从情境看,hos 指更贴近叙述者的己方罗马市民(ciuium,在城池获救的欣喜与担忧英雄生死的恐惧间摇摆),而 illos 指敌方(hostium,因其英勇而惊叹失色)。

  3. 3.2.6quos dignitate praestaret, ab his uirtute superari

    关系从句 quos dignitate praestaret 的先行词为后置的 ab his。praestaret 采用虚拟式,是因为处于由分词 deforme sibi existimans 所引出的间接引语从属从句中。被动不定式 superari 与其施事状语 ab his 构成主谓结构,作为形容词 deforme 的主语(即“认为被那些自己在地位上超越的人在勇德上反超乃是自身的耻辱”)。

翻译:Gemini 3.8 Flash(2026-11-29 发布)・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi1038.phi001.humanitext-lat1:3.2.pr-3.2.6