← 瓦莱里乌斯·马克西姆斯

难忘言行录

§3.2.7-3.2.11

高卢入侵与诸战役中罗马将士的刚勇事例

本节列举了罗马历史上的勇敢典范:高卢人入侵时端坐以待并在受辱前决绝反击的高卢战役老者及阿提利乌斯;在对沃尔斯奇人作战中下马列阵力挽狂澜的青年军;在萨姆奈特战争中拯救鲁利亚努斯的骑兵精锐;泅水截击迦太基战舰的步兵;以及坎尼战役中垂死之际咬碎敌军口鼻复仇的罗马将士。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§3.2.7

​Magnum inter haec fortitudinis exemplum antiquitas offert. Romani Gallorum exercitu pulsi, cum se in Capitolium et in arcem conferrent, inque his collibus morari omnes non possent, necessarium consilium in plana parte urbis relinquendorum seniorum ceperunt, quo facilius iuuentus reliquias imperii tueretur. ceterum ne illo quidem tam misero tamque luctuoso tempore ciuitas nostra uirtutis suae oblita est: defuncti enim honoribus apertis ianuis in curulibus sellis cum insignibus magistratuum, quos gesserant, sacerdotiorumque, quae erant adepti, consederunt, ut et ipsi in occasu suo splendorem et ornamenta praeteritae uitae retinerent et plebi ad fortius sustinendos casus suos.1 uenerabilis eorum aspectus primo hostibus fuit et nouitate rei et magnificentia cultus et ipso audaciae genere commotis. sed quis dubitaret quin et Galli et uictores illam admirationem mox in risum et in omne contumeliae genus conuersuri essent? non expectauit igitur hanc iniuriae maturitatem M. Atilius, uerum barbam suam permulcenti Gallo scipionem uehementi ictu capiti inflixit eique propter dolorem ad se occidendum ruenti cupidius corpus obtulit. capi ergo uirtus nescit, patientiae dedecus ignorat, fortunae succumbere omni fato tristius ducit, noua et speciosa genera interitus excogitat, si quisquam interit, qui sic extinguitur.

在这些事迹之中,古代提供了一个关于勇敢的伟大范例。当罗马人被高卢人的军队击溃、撤往卡皮托利乌姆山与卫城之际,由于无法让所有人留驻在这些丘陵之上,他们便做出了一个无可奈何的决断:将年长者留在城市的平原部分,以便青年人能更为从容地守卫帝业的残基。然而,即便在那如此悲惨、如此哀痛的时刻,我们的城邦亦未遗忘其自身的德行:那些担任过显职的元老们敞开门扉,身着他们曾任官职与所得祭司职务的徽饰,端坐于象牙椅上,以便在自己的垂暮之年依然保持过往岁月的辉煌与荣耀,并为平民更加勇敢地承受自身的命运[提供榜样]。起初,敌军因这一景象的新奇、服饰的华丽以及这种大胆举动本身而深受触动,对他们肃然起敬。然而谁能怀疑,高卢人兼征服者很快就会将这种赞叹转化为嘲弄与各类凌辱?因此,M·阿提利乌斯并未坐视这种羞辱的成熟,而是对着一个抚弄他胡须的高卢人的头部,用权杖予以沉重的一击,并在对方因剧痛而疾冲过来刺杀他时,更为热切地迎上前去献出自己的躯体。可见,英德不知何为被俘,不知何为隐忍的耻辱,认为屈从于命运比任何死亡都更加可悲,并且能够构想出新颖而光彩夺目的毁灭方式——假如以此种方式熄灭的人真能算作‘毁灭’的话。

§3.2.8

​Reddendus est nunc Romanae iuuentuti debitus gloriae titulus, quae C. Sempronio Atratino consule cum Volscis apud Verruginem parum prospere dimicante, ne acies nostra iam inclinata propelleretur, equis delapsa se ipsa centuriauit atque in hostium exercitum inrupit. quo demoto proximum tumulum occupauit effecitque ut omnis Volscorum conuersus impetus legionibus nostris ad confirmandos animos salutare laxamentum daret. itaque, cum iam de tropaeis statuendis cogitarent, proelium nocte dirimente2 uictoresne an uicti discederent incerti abierunt.

现在,应当将应得的荣耀称号归还给罗马的青年军:当时执政官C·塞姆普罗尼乌斯·阿特拉蒂努斯在韦鲁戈附近与沃尔斯奇人交战而不甚顺利,为了防止我们已然动摇的阵列被彻底冲溃,青年骑兵们跃下马背,自行编组为步兵百人队,冲入敌军阵中。他们将敌人驱散后占领了最近的高地,使得沃尔斯奇人全部转向的猛攻为我们的军团争取到了重整士气的宝贵喘息之机。因此,敌军本已在考虑树立战胜纪念碑,但在夜色打断战斗之际,他们撤离时却已茫然不知自己究竟是以胜利者还是败者的身份退场。

§3.2.9

​Strenuus ille quoque flos ordinis equestris, cuius mira uirtute Fabius Maximus Rullianus magister equitum bello, quod aduersus Samnites gerebatur, male commissi proelii crimine leuatus est: namque Papirio Cursore propter auspicia repetenda in urbem proficiscente castris praepositus ac uetitus in aciem exercitum ducere, nihilo minus manus cum hoste, sed tam infeliciter quam temere conseruit: procul enim dubio superabatur. ceterum optimae indolis iuuentus detractis equorum frenis uehementer eos calcaribus stimulatos in aduersos Samnites egit obstinataque animi praesentia extortam manibus hostium uictoriam et cum ea spem maximi ciuis patriae restituit.

骑士阶层的那群精锐英豪亦同样勇猛:凭借其奇迹般的英勇,骑兵长官法比乌斯·马克西穆斯·鲁利亚努斯在对萨姆奈特人作战中,得以洗脱了妄开战端的罪责。当时帕皮里乌斯·库尔索尔因重占神意而启程前往罗马城,法比乌斯受命留守营地并被严禁引军出战,但他依然与敌交锋,其结局之惨烈恰如其举动之轻率:毫无疑问他正面临溃败。然而,质地极佳的青年军摘去战马的嚼子,以马刺猛烈催动战马冲向正面的萨姆奈特人,以其坚毅的沉着镇定从敌人手中夺回了胜利,并随之将对其最伟大公民的希望重新归还给了祖国。

§3.2.10

​Qualis deinde roboris illi milites, qui uehementi ictu remorum concitatam fuga Punicam classem nantes lubricis pelagi quasi camporum firmitate pedites in litus retraxerunt?3

再者,那些士兵又是何等的力量!当迦太基舰队在桨叶的猛击下正加速逃窜时,他们游行水中,犹如踏足坚固平原一般行走在湿滑的大海之上,徒步将战舰拖回了岸边。

§3.2.11

​Eiusdem temporis et notae miles, qui Cannensi proelio, quo Hannibal magis uires Romanorum contudit quam animos fregit, cum ad retinenda arma inutiles uulneribus manus haberet, spoliare se conantis Numidae ceruicem conplexus os naribus et auribus corrosis deforme reddidit inque plenis ultionis morsibus expirauit. sepone iniquum pugnae euentum, quantum interfectore fortior interfectus! Poenus enim in uictoria obnoxius morienti solacio fuit,4 Romanus in ipso fine uitae uindex sui extitit.

在同一时代且具有同等品质的,还有在坎尼战役中的一名士兵——在那场战役中,汉尼拔摧毁了罗马人的军力,却未曾挫败他们的斗志——此人因负伤而双手残废无法持握兵刃,却紧紧抱住企图搜掠他的努米底亚人的脖颈,咬烂对方的鼻子与双耳,使其面容残毁不堪,在充满复仇之意的撕咬中咽下了最后一口气。暂且撇开战局的不利结局不谈,这被杀之人比杀人者何其强健!因为迦太基人虽处胜利之中,却无可奈何地沦为了垂死之人的慰藉;而罗马人在生命的终点,俨然成为了自身的复仇者。

语法注4 条
  1. 3.2.7et plebi ad fortius sustinendos casus suos .

    在抄本传统中,suos 之后脱落了补全第二个 ut 目的从句的谓语动词(如 praeberent 或 animum facerent)。句法上,它与前项 ut et ipsi ... retinerent 构成平行结构,语意上理当补充如“为平民更勇敢地承受命运[提供榜样/鼓舞]”之意。

  2. 3.2.8proelium nocte dirimente

    独立夺格结构。由名词 nocte 和主动态分词 dirimente 构成,其宾语 proelium 因修辞倒装(hyperbaton)被置于句首(“夜色中断了战斗”)。需注意 proelium 是 dirimente 的直接宾语(宾格),而非夺格主语。

  3. 3.2.10nantes lubricis pelagi quasi camporum firmitate pedites in litus retraxerunt

    结构高度精炼且充满对照的语句。中性复数名词化结构 lubricis pelagi(大海湿滑浮动的水面上)与紧随其后的 quasi camporum firmitate(宛如平原之坚实)形成鲜明对比;同时,nantes(泅水)与 pedites(作为步兵/徒步)看似矛盾地同时修饰谓语动词 retraxerunt 的主语,以悖论式的修辞生动表现士兵们在海中如履平地般拖回敌舰的非凡力量。

  4. 3.2.11Poenus enim in uictoria obnoxius morienti solacio fuit

    双与格结构:表目的/结果的与格 solacio(作为慰藉)与表利害的与格 morienti(对于垂死之人)。形容词 obnoxius(受制于人的/无能为力的)作为主语 Poenus 的表语修饰语,意为“迦太基人虽处胜利之中,却无能为力地成为了垂死者的一大慰藉”。

翻译:Gemini 3.8 Flash(2026-11-29 发布)・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi1038.phi001.humanitext-lat1:3.2.7-3.2.11