← 瓦莱里乌斯·马克西姆斯

难忘言行录

§2.6.8-2.6.17

凯奥斯岛的自决与各异族的生死风俗

作者记述了自己在凯奥斯岛见证的一位贵妇自决的仪式以及马西利亚解除武器的规约,随后列举并评述了高卢、辛布里、凯尔特伊比利亚、色雷斯、吕基亚、印度、迦太基、波斯及努米底亚等异族对生死与礼俗的风尚。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§2.6.8

​Quam consuetudinem Massiliensium non in Gallia ortam, sed ex Graecia translatam inde existimo, quod illam etiam in insula Cea seruari animaduerti, quo tempore Asiam cum Sex. Pompeio petens Iulidem oppidum intraui: forte enim euenit ut tunc summae dignitatis ibi femina, sed ultimae iam senectutis, reddita ratione ciuibus cur excedere uita deberet, ueneno consumere se destinarit mortemque suam Pompei praesentia clariorem fieri magni aestimaret. nec preces eius uir ille, ut omnibus uirtutibus, ita humanitatis quoque laude instructissimus, aspernari sustinuit. uenit itaque ad eam facundissimoque sermone, qui ore eius quasi e beato quodam eloquentiae fonte manabat, ab incepto consilio diu nequicquam reuocare conatus ad ultimum propositum exequi passus est. quae nonagesimum annum transgressa cum summa et animi et corporis sinceritate lectulo, quantum dinoscere erat, cotidiana consuetudine cultius strato recubans et innixa cubito 'tibi quidem' inquit, 'Sex. Pompei, dii magis quos relinquo quam quos peto gratias referant, quod nec hortator uitae meae nec mortis spectator esse fastidisti. ceterum ipsa hilarem fortunae uultum semper experta, ne auiditate lucis tristem intueri cogar, reliquias spiritus mei prospero fine, duas filias et † uno nepotum gregem superstitem relictura permuto1'. cohortata deinde ad concordiam suos distributo eis patrimonio et cultu suo sacrisque domesticis maiori filiae traditis poculum, in quo uenenum temperatum erat, constanti dextera arripuit. tum defusis Mercurio delibamentis et inuocato numine eius, ut se placido itinere in meliorem sedis infernae deduceret partem, cupido haustu mortiferam traxit potionem ac sermone significans quasnam subinde partes corporis sui rigor occuparet, cum iam uisceribus eum et cordi imminere esset elocuta, filiarum manus ad supremum opprimendorum oculorum officium aduocauit. nostros autem, tametsi nouo spectaculo obstupefacti erant, suffusos tamen lacrimis dimisit.

我认为马西利亚人的这一习俗并非产生于高卢,而是从希腊传入的,其依据在于:我注意到该习俗在凯奥斯岛上亦被恪守,那是我与塞克斯图斯·庞培前往亚洲而在尤利斯城落脚之时。当时偶然发生了一件事:当地一位门第极高、但已至风烛残年的妇女,向公民们陈述了自己应当弃世的理由之后,决意服毒自尽,并极为看重庞培的到场能使她的死更加荣耀。那位在各项美德以及仁爱之誉上皆极负盛名的男士,也未能忍心拒绝她的请求。于是他来到她身边,用极为雄辩的言辞——那些言辞从其口中如同自某种丰饶的雄辩泉源流淌而出——长时间徒劳地试图劝她放弃既定打算,最终还是允许她履行宿愿。这位年过九旬的老妇,在身心皆保持极度健全的状态下,斜倚在就所能辨识而言比平常起居整理得更为讲究的小榻上,手肘支着身体说道:“塞克斯图斯·庞培,愿我所离开的神灵,而非我所追寻的神灵,能向你表达感激,因为你既没有嫌弃作为我生命的劝勉者,也没有轻慢作为我死亡的见证人。至于我自己,由于始终经历着命运晴朗的面庞,为了不至于因贪恋光明而被迫目睹其阴沉的面孔,在留下两个女儿和健在的一群孙辈之际,我用生命残存的气息换取一个吉庆的终局。”随后,她勉励亲属和睦相处,将家产分给他们,把衣饰和家族祭祀托付给长女,以坚定有力的右手端起了调配好毒药的杯盏。接着,在向墨丘利倾倒了奠酒、并祈求其神威以平静的旅途将自己引渡至冥府居所的更佳去处之后,她急切地一饮而尽致命的药汁;她一面用言辞表明僵冷正接连侵占她身体的哪些部位,而在说出僵冷已逼近脏腑与心脏时,她唤来女儿们的手以履行合上双眼的最后职责。她随即遣退了我们一行人,尽管大家被这罕见的景象震惊得目瞪口呆,却已是泪流满面。

§2.6.9

​Sed ut ad Massiliensium ciuitatem, unde in hoc deuerticulum excessi, reuertar, intrare oppidum eorum nulli cum telo licet, praestoque est qui id custodiae gratia acceptum exituro reddat, ut hospitia sua, quemadmodum aduenientibus humana sunt, ita ipsis quoque tuta sint.

然而,且让我回到马西利亚人的城邦——我正是从那里岔入这段题外话的:任何人都不得携武器进入他们的城镇,并有专门人员负责代为保管,在离城时归还,以便他们的款待之道既对来客仁慈周到,对他们自己而言亦同样安全稳妥。

§2.6.10

​Horum moenia egressis uetus ille mos Gallorum occurrit, quos memoria proditum est pecunias mutuas, quae his apud inferos redderentur, dare, quia persuasum habuerint animas hominum inmortales esse.2 dicerem stultos, nisi idem bracati sensissent, quod palliatus Pythagoras credidit.

走出他们的城墙,便会遇上高卢人的那个古老习俗:据记载,他们会借出贷金,约定在冥府偿还,因为他们深信人类的灵魂是不朽的。如果不是那些穿裤子的人与身披希腊斗篷的毕达哥拉斯抱有同样的信念,我定会称他们为蠢人。

§2.6.11

​Auara et feneratoria Gallorum philosophia, alacris et fortis Cimbrorum et Celtiberorum, qui in acie gaudio exultabant tamquam gloriose et feliciter uita excessuri, lamentabantur in morbo quasi turpiter et miserabiliter perituri. Celtiberi etiam nefas esse ducebant proelio superesse, cum is occidisset, pro cuius salute spiritum deuouerant. laudanda utrorumque animi praesentia, quod et patriae incolumitatem fortiter et fidem amicitiae constanter praestandam arbitrabantur.

高卢人的哲学是贪婪且放债式的,而辛布里人和凯尔特伊比利亚人的哲学则是昂扬而勇武的,他们在沙场上欢欣雀跃,宛如将要荣耀而幸福地弃世而去,在病榻上却哀号悲泣,宛如将要可耻而凄惨地丧命。凯尔特伊比利亚人甚至认为,当他们曾为其安危誓献生命的人阵亡后,自己在战斗中苟活乃是大逆不道。两者的豪气皆值得称赞,因为他们认为祖国的安宁当勇敢捍卫,友谊的信义当坚定坚守。

§2.6.12

​Thraciae uero illa natio merito sibi sapientiae laudem uindicauerit, quae natales hominum flebiliter, exequias cum hilaritate celebrans sine ullis doctorum praeceptis uerum condicionis nostrae habitum peruidit. remoueatur itaque naturalis omnium animalium dulcedo uitae, quae multa et facere et pati turpiter cogit, si ortu eius aliquanto felicior ac beatior finis reperietur.

色雷斯的那个部族确实可以当之无愧地自诩拥有智慧之誉,他们泣泪以迎人之降生,欢欣以庆葬礼之举行,无需任何学者的训诫便参透了我们生存境况的真实面貌。因此,如果生命的终局被发现远比其开端更为幸福和美好,那么一切生灵对生命的天然留恋——正是它逼迫人们做出并承受许多可耻之事——尽可予以摒除。

§2.6.13

​Quocirca recte Lycii, cum his luctus incidit, muliebrem uestem induunt, ut deformitate cultus commoti maturius stultum proicere maerorem uelint.

正因如此,吕基亚人在遭遇丧事时换上妇人之服,实属合情合理,以便因服饰的怪异丑陋而受到触动,更迅速地愿意抛弃愚蠢的悲哀。

§2.6.14

​Verum quid ego fortissimos hoc in genere prudentiae uiros laudem? respiciantur Indorum feminae, quae, cum more patrio conplures eidem nuptae esse soleant, mortuo marito in certamen iudiciumque ueniunt, quam ex his maxime dilexerit.3 uictrix gaudio exultans deductaque a necessariis laetum prae se ferentibus uultum coniugis se flammis superiacit et cum eo tamquam felicissima crematur: superatae cum tristitia et maerore in uita remanent. protrahe in medium Cimbricam audaciam, adice Celtibericam fidem, iunge animosam Thraciae † potentiam sapientiam, adnecte Lyciorum in luctibus abiciendis callide quaesitam rationem, Indico tamen rogo nihil eorum praeferes, quem uxoria pietas in modum genialis tori propinquae mortis secura conscendit.

然而,我何必称赞在这一类明智上英勇无比的男儿呢?且看印度的妇女,依据其本土习俗,往往有多人嫁于同一男子,在丈夫死后,她们便展开争辩与裁断,究竟谁最受丈夫宠爱。获胜者欢欣雀跃,在面带喜色的亲属护送下,纵身跃入丈夫的烈火之中,宛如至福之人般与他一同火化;落败者则在悲戚与哀伤中留存苟活。任你搬出辛布里的无畏,加上凯尔特伊比利亚的忠贞,连结色雷斯充满豪气的智慧,附上吕基亚人在消除哀伤时巧妙探索的良策,你也绝不能将其中任何一项置于印度的火葬柴堆之上,妻子的忠贞视其如同合卺之榻,对临近的死亡毫无惧色地登临其上。

§2.6.15

​Cui gloriae Punicarum feminarum, ut ex conparatione turpius appareat, dedecus subnectam: Siccae enim fanum est Veneris, in quod se matronae conferebant atque inde procedentes ad quaestum, dotis corporis iniuria contrahebant, honesta nimirum tam inhonesto uinculo coniugia iuncturae.4

为使对照之下显得更加丑恶,我在这份光荣之后附加上迦太基妇女的耻辱:在锡卡有一座维纳斯神庙,贵妇们汇聚其中,并从那里走向谋利的勾当,通过肉体的受辱聚敛嫁妆,她们竟妄图以如此不光彩的纽带去缔结光彩的婚姻。

§2.6.16

​Nam Persarum admodum probabile institutum fuit, quod liberos suos non prius aspiciebant quam septimum annum inplessent, quo paruulorum amissionem aequiore animo sustinerent.

而波斯人的制度则相当值得赞赏:他们在子女满七周岁之前不予相见,以便能够以更为平和的心态承受幼童的夭折。

§2.6.17

​Ne Numidiae quidem reges uituperandi, qui more gentis suae nulli mortalium osculum ferebant: quidquid enim in excelso fastigio positum est, humili et trita consuetudine, quo sit uenerabilius, uacuum esse conuenit.

甚至努米底亚的国王们也不应受到指责,他们按照本族风俗不向任何凡人施予吻礼:因为凡是置于高崇显位之物,理应远离卑微寻常的习俗,以此而显得更为尊崇。

语法注4 条
  1. 2.6.8reliquias spiritus mei prospero fine... permuto

    动词 permuto 采用“以夺格交换宾格”的句式:宾格 reliquias spiritus mei(我生命的残存气息)与表示交换物的夺格 prospero fine(吉庆的终局)相对。

  2. 2.6.10persuasum habuerint animas hominum inmortales esse

    这是由 habere 加上中性单数完成被动分词 persuasum 构成的迂说法完成时结构,后接宾格加不定式从句(animas... inmortales esse),表示主语持有“灵魂不朽”的坚定信念与持续状态。

  3. 2.6.14quam ex his maxime dilexerit

    该句是由疑问代词 quam 引导的间接疑问从句,依附于动词短语 in certamen iudiciumque ueniunt(进入争辩与裁断),动词使用虚拟式完成时 dilexerit。

  4. 2.6.15honesta nimirum tam inhonesto uinculo coniugia iuncturae

    主格阴性复数未来分词 iuncturae 修饰主语 matronae,表达意图或目的(“企图缔结婚姻”)。宾格 honesta... coniugia 与表示手段的夺格 tam inhonesto uinculo 形成强烈的修辞对仗。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi1038.phi001.humanitext-lat1:2.6.8-2.6.17