- 底本
- Valerius Maximus. Factorum et dictorum memorabilium libri novem cum Iulii Paridis et Ianuarii Nepotiani epitomis. Kempf, Karl Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1888.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi1038.phi001.humanitext-lat1:2.6.1-2.6.7
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
作者列举了斯巴达、雅典和马西利亚的古老风尚与制度,详述了各城邦在抵制奢靡、治军纪律、纠治怠惰、严惩忘恩被释奴、简办丧礼以及依律自尽等方面恪守严峻节制的传统。
Idem sensit proxima maiorum nostrorum grauitati Spartana ciuitas, quae seuerissimis Lycurgi legibus obtemperans aliquamdiu ciuium suorum oculos a contemplanda Asia retraxit, ne inlecebris eius capti ad delicatius uitae genus prolaberentur: audierant enim inde lautitiam et inmodicos sumptus et omnia non necessariae uoluptatis genera fluxisse, primosque Ionas unguenti coronarumque in conuiuio dandarum et secundae mensae ponendae consuetudinem haud parua luxuriae inritamenta repperisse. ac minime mirum est quod homines labore ac patientia gaudentes tenacissimos patriae neruos externarum deliciarum contagione solui et hebetari noluerunt, cum aliquanto faciliorem uirtutis ad luxuriam quam luxuriae ad uirtutem transitum uiderent. quod eos non frustra timuisse dux ipsorum Pausanias patefecit, qui maximis operibus editis, ut primum se Asiae moribus permisit, fortitudinem suam effeminato eius cultu mollire non erubuit.
最接近于我们祖先庄重风范的斯巴达城邦也抱有同样的看法,该邦服从吕库古最为严苛的法律,曾一度阻止其公民将目光投向亚洲,以免他们被那里的诱惑俘获而堕入更为奢靡的生活方式:因为他们听说,精美奢华、过度开支以及所有非必要享乐的种类皆源自该处,而爱奥尼亚人是最先想出在宴饮中赠送香膏与花冠以及陈设第二道餐席(甜点)之习俗的人,这些对放纵构成了不小的诱因。热爱劳作与忍耐的人们不愿让祖国最坚固的筋骨因外来享乐的传染而松弛迟钝,既然他们看到从美德走向放纵远比从放纵走向美德要容易得多,这便丝毫不值得奇怪了。他们的将领包萨尼亚斯表明了他们并非徒然担忧,他在立下赫赫战功之后,刚一放任自己沉溺于亚洲的风气,便毫不羞愧地以其柔靡的生活方式软化了自己的英勇之气。
Eiusdem ciuitatis exercitus non ante ad dimicandum descendere solebant quam tibiae concentu et anapaesti pedis modulo cohortationis calorem animo traxissent, uegeto et crebro ictus sono strenue hostem inuadere admoniti. idem ad dissimulandum et occultandum uulnerum suorum cruorem punicis in proelio tunicis utebantur, non ne ipsis aspectus eorum terrorem, sed ne hostibus fiduciae aliquid adferret.
同一城邦的军队在通过长笛的和鸣与短短长步格(换步格)的韵律在心中唤起鼓舞的热情之前,通常不会走入战场作战,那生机勃勃且频繁的击拍声告诫他们要勇猛地扑向敌人。他们在战斗中同样使用深红色的短袍来伪装和掩盖伤口的鲜血,这不是为了防止血迹给他们自己带来恐惧,而是为了防止给敌人带来任何自信。
Egregios uirtutis bellicae spiritus Lacedaemoniorum prudentissimi pacis moribus Athenienses subsecuntur, apud quos inertia e latebris suis languore marcens in forum perinde ac delictum aliquod protrahitur fitque ut non facinorosae, ita erubescendae rea culpae.1
雅典人在和平习俗上极为明智,紧随斯巴达人杰出的武德精神之后;在他们那里,怠惰在萎靡中由隐匿处被拽向广场,宛如某种罪行一般,成了虽然谈不上凶恶、但委实令人汗颜的过失的被告。
Eiusdem urbis et sanctissimum consilium Areios pagus quid quisque Atheniensium ageret aut quonam quaestu sustentaretur diligentissime inquirere solebat, ut homines honestatem, uitae rationem memores reddendam esse, sequerentur.
同一城邦中最神圣的评议会阿雷奥帕古斯,也常常极其审慎地调查每一位雅典人在做什么,或者靠何种营生维持生计,以使人们追求正直,铭记必须对自己的生活作出交代。
Eadem bonos ciues corona decorandi prima consuetudinem introduxit, duobus oleae conexis ramulis clarum Periclis cingendo caput, probabile institutum, si rem siue personam intueri uelis: nam et uirtutis uberrimum alimentum est honos et Pericles dignus a quo talis muneris dandi potestas potissimum initium caperet.2
该邦也是第一个引入用冠冕表彰良善公民习俗的国家,它用两根缠绕在一起的橄榄枝环绕伯里克利显赫的头颅;无论你是着眼于这一举措还是着眼于受冠之人,这都是值得称赞的制度:因为荣誉是美德最丰饶的养分,而伯里克利正是最配让授予此种奖赏的权力由其肇始的人。
Age, quid illud institutum Athenarum, quam memorabile, quod conuictus a patrono libertus ingratus iure libertatis exuitur! 'supersedeo te' inquit 'habere ciuem3 tanti muneris impium aestimatorem nec adduci possum ut credam urbi utilem quem domui scelestum cerno. abi igitur et esto seruus, quoniam liber esse nescisti'.
且看,雅典的那项制度是多么值得铭记:凡经原主人证实忘恩负义的被释奴,将被剥夺自由权!原主人说道:“我拒绝拥有你这个如此大恩的不敬评价者作为公民,我也无法被说服去相信一个对我家庭罪恶昭彰之人会对城邦有用。因此,走吧,去做奴隶吧,既然你不知该如何做一个自由人。”
Idem Massilienses quoque ad hoc tempus usurpant, disciplinae grauitate, prisci moris obseruantia, caritate populi Romani praecipue conspicui. qui tres in eodem manumissiones rescindere permittunt, si ter ab eo deceptum dominum cognouerunt. quarto errori subueniendum non putant, quia sua iam culpa iniuriam accepit, qui ei se totiens obiecit. Eadem ciuitas seueritatis custos acerrima est, nullum aditum in scaenam mimis dando, quorum argumenta maiore ex parte stuprorum continent actus, ne talia spectandi consuetudo etiam imitandi licentiam sumat. omnibus autem, qui per aliquam religionis simulationem alimenta inertiae quaerunt, clausas portas habet, mendacem et fucosam superstitionem submouendam esse existimans. ceterum a condita urbe gladius est ibi, quo noxii iugulantur, rubigine quidem exesus et uix sufficiens ministerio, sed index in minimis quoque rebus omnia antiquae consuetudinis monumenta seruantium. Duae etiam ante portas eorum arcae iacent, altera qua liberorum, altera qua seruorum corpora ad sepulturae locum plaustro deuehuntur sine lamentatione, sine planctu. luctus funeris die domestico sacrificio adhibitoque necessariorum conuiuio finitur: etenim quid adtinet aut humano dolori indulgeri aut diuino numini inuidiam fieri, quod inmortalitatem suam nobiscum partiri noluerit? Venenum cicuta temperatum in ea ciuitate publice custoditur, quod datur ei, qui causas sescentis—id enim senatus eius nomen est—exhibuit, propter quas mors sit illi expetenda, cognitione uirili beniuolentia temperata, quae neque egredi uita temere patitur et sapienter excedere cupienti celerem fati uiam praebet, ut uel aduersa uel prospera nimis usis fortuna—utraque enim finiendi spiritus, illa, ne perseueret, haec, ne destituat, rationem praebuerit —conprobato exitu terminetur.4
马西利亚人至今也沿用同样的做法,他们因纪律的庄严、对古风的恪守以及对罗马人民的深厚感情而尤为引人瞩目。如果发现奴隶主三次被其欺骗,他们允许对同一人撤销三次释放。他们认为第四次过失不应再施以援手,因为一再置身于不义之境的人,如今承受损害纯属咎由自取。 该城邦是严厉风气的极严密守护者,不给滑稽剧演员进入舞台提供任何机会,因为这些剧目的情节多半包含通奸行径,以免观看此类表演的习俗滋生出效仿的放肆。而且,对于所有借某种宗教幌子谋求怠惰口粮的人,城邦都对他们紧闭大门,认为虚妄欺诈的迷信应当被驱除。此外,自建城以来,那里就保留着一把用来处死罪犯的剑,尽管它已被锈蚀侵吞,勉强能用于执刑,但这正是他们在最细微之处也保留古老习俗之一切遗存的明证。 在他们的城门前还放着两副棺椁,一具用于自由人,另一具用于奴隶,尸体由大车运往安葬之地,没有哀号,没有捶胸恸哭。丧事的哀思在下葬之日通过家庭祭祀和亲属聚餐而告终:因为沉溺于人间的悲痛,或者由于神明不愿与我们共享其不朽而对神灵心怀怨愤,究竟有何益处呢? 用毒芹调配的毒药在该城邦中由公家保管,它被发给向六百人会——那是其元老院的名称——陈述了自己应当求死之理由的人。这种审理兼具刚毅与仁慈,它既不容许人们草率弃世,又为明智求死之人提供迅速通往宿命之途,以便让那些历经厄运或过盛顺境的人——因为两者都能提供终结生命的理由,前者是为了不让厄运延续,后者是为了不让顺境背弃——在经过认可的死亡中结束一生。
- 2.6.3ut non facinorosae, ita erubescendae rea culpae
ut... ita... 构成让步对比句式(“纵非……却也……”)。形容词 facinorosae 与 erubescendae 共同修饰属格 culpae(作 rea 的补足成分),意为“成为一项纵非大逆不道、但也委实令人汗颜之过失的被告”。
- 2.6.5dignus a quo talis muneris dandi potestas potissimum initium caperet
接在 dignus 之后的关系从句(a quo... caperet)使用虚拟式,构成表特征与适格的关系从句(dignus qui 句式)。介词短语 a quo 在从句中表示起点,意为“最配让授予此种赏赐的权力由他肇始”。
- 2.6.6supersedeo te... habere ciuem
动词 supersedeo(免除、放弃、拒绝)在此处后接带宾格的不定式结构(te habere ciuem)。古典拉丁语中该词多支配夺格,此处直接引出不定式从句作宾语,意为“我拒绝拥有你作为公民”。
- 2.6.7uel aduersa uel prospera nimis usis fortuna... conprobato exitu terminetur
usis 是异态动词 utor 的完成时分词与格复数,修饰省略的人称代名词(eis),并支配夺格 fortuna(“对于那些经历过逆境或过于顺遂之命运的人”)。terminetur 为被动语态,作非人称用法或以生命(uita/spiritus)为隐含主语,由 ut 引出目的从句,意为“得以通过经认可的终结而结束生命”。
