← 瓦莱里乌斯·马克西姆斯

难忘言行录

§2.4.5-2.4.6

世俗竞技的起源与剧场表演的发展

记述了瓦莱西乌斯为医治子女而发现战神广场地下祭坛、从而创立世俗竞技的起源故事,并概述了剧场奢华风气的演进以及角斗表演和运动员竞赛的开端。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§2.4.5

​Et quia ceteri ludi ipsis appellationibus unde trahantur apparet, non absurdum uidetur saecularibus initium suum, cuius minus trita notitia est, reddere. Cum ingenti pestilentia urbs agrique uastarentur, Valesius uir locuples rusticae uitae duobus filiis et filia ad desperationem usque medicorum laborantibus aquam calidam iis a foco petens, genibus nixus lares familiares ut puerorum periculum in ipsius caput transferrent orauit. orta deinde uox est, habiturum eos saluos, si continuo flumine Tiberi deuectos Tarentum portasset ibique ex Ditis patris et Proserpinae ara petita aqua recreasset.1 eo praedicto magnopere confusus, quod et longa et periculosa nauigatio imperabatur, spe tamen dubia praesentem metum uincente pueros ad ripam Tiberis protinus detulit—habitabat enim in uilla sua propter uicum Sabinae regionis Eretum—ac luntre Ostiam petens nocte concubia ad Martium campum appulit, sitientibusque aegris succurrere cupiens, igne in nauigio non suppetente ex gubernatore cognouit haud procul apparere fumum, et ab eo iussus egredi Tarentum—id nomen ei loco est2—cupide adrepto calice aquam flumine haustam eo, unde fumus erat obortus, iam laetior pertulit, diuinitus dati remedii quasi uestigia quaedam in propinquo nanctum se existimans, inque solo magis fumante quam ullas ignis habente reliquias, dum tenacius omen adprehendit, contractis leuibus et quae fors obtulerat nutrimentis pertinaci spiritu flammam euocauit calefactamque aquam pueris bibendam dedit. qua potata salutari quiete sopiti diutina ui morbi repente sunt liberati patrique indicauerunt uidisse se in somnis a nescio quo deorum spongea corpora sua pertergeri et praecipi ut ad Ditis patris et Proserpinae aram, a qua potio ipsis fuerat adlata, furuae hostiae immolarentur lectisterniaque ac ludi nocturni fierent. is, quod eo loci nullam aram uiderat, desiderari credens ut a se constitueretur, aram empturus in urbem perrexit relictis qui fundamentorum constituendorum gratia terram ad solidum foderent.3 hi domini imperium exequentes, cum ad xx pedum altitudinem humo egesta peruenissent, animaduerterunt aram Diti patri Proserpinaeque inscriptam. hoc postquam Valesius nuntiante seruo accepit, omisso emendae arae proposito hostias nigras, quae antiquitus furuae dicebantur, Tarenti immolauit ludosque et lectisternia continuis tribus noctibus, quia totidem filii periculo liberati erant, fecit. cuius exemplum Valerius Publicola, qui primus consul fuit, studio succurrendi ciuibus secutus apud eandem aram publice nuncupatis uotis caesisque atris bubus, Diti maribus, feminis Proserpinae, lectisternioque ac ludis trinoctio factis aram terra, ut ante fuerat, obruit.

既然其他竞技从其称谓本身便清楚其渊源何在,那么将世俗竞技归还其起源似乎并非不当,因为人们对这一起源的了解并不十分普遍。当城邦与田野遭受严重瘟疫蹂躏之时,过着乡居生活的富人瓦莱西乌斯,因两个儿子和一个女儿病重至令医生绝望,便从炉火旁为他们取温水,双膝跪地祈求家神拉雷斯将孩子们的危险转移到他自己的头上。随后传来一个声音,说如果他立即将孩子们顺着第伯河水流运送到塔伦图姆,并在那里用从冥王迪斯和普洛塞庇娜祭坛取来的水使他们恢复元气,他就能保全他们平安。听到这则预言,他大为困惑,因为所命令的是一场漫长而危险的航行;然而,不确定的希望战胜了当下的恐惧,他立刻将孩子们运到了第伯河畔——因为他住在萨宾地区埃雷图姆村庄附近的庄园里——并乘着小船驶向奥斯提亚,在深夜时分靠泊在战神广场;他急于救助干渴的病儿,但船上没有火种,舵手告知他不远处可见烟雾,并吩咐他在塔伦图姆——这是那块地方的地名——登岸;他急切地拿起杯子,把从河里汲来的水送到冒出烟雾的地方,此刻他更为欣喜,认为自己在附近找到了神授良药的某种踪迹;在那与其说存有炉火余烬不如说只是冒着青烟的土地上,他更加执着地抓住这一征兆,收集了易燃的干柴和偶遇之物,用坚韧的呼气吹出火焰,将温热的水给孩子们饮用。孩子们饮下此水后,在康复性的安睡中沉沉睡去,长久以来的病痛猛势顿告解除,并向父亲禀告说,他们在梦中见到某位神明用海绵擦拭他们的身体,并吩咐说,应当在给他们取药水的冥王迪斯和普洛塞庇娜的祭坛前,献祭深黑色的祭牲,并举行神飨礼和夜间竞技。他因在那个地方未曾见过任何祭坛,以为神意是要由他自己树立一座,便进城去采办祭坛,留下工人为了奠定地基而将土地向下挖掘至坚实岩层。工人们执行主人的命令,在掘出泥土达到二十英尺的深处时,发现了一座刻有献给冥王迪斯和普洛塞庇娜铭文的祭坛。瓦莱西乌斯通过奴隶的通报获悉此事后,放弃了购买祭坛的打算,在塔伦图姆宰杀了古时称为furvae的黑牲,并一连三个夜晚举行了竞技表演和神飨礼,因为恰好有同等数量的儿女摆脱了危险。他的典范由首位执政官瓦莱里乌斯·普布利科拉因救助公民的热忱而继承;普布利科拉在同一祭坛前公开许愿,宰杀黑牛——雄性献给迪斯,雌性献给普洛塞庇娜——并在举行了为期三夜的神飨礼和竞技之后,如原先那样用泥土将祭坛重新掩埋。

§2.4.6

​Religionem ludorum crescentibus opibus secuta lautitia est. eius instinctu Q. Catulus Campanam imitatus luxuriam primus spectantium consessum uelorum umbraculis texit. Cn. Pompeius ante omnes aquae per semitas decursu aestiuum minuit feruorem. Claudius Pulcher scaenam uarietate colorum adumbrauit uacuis ante pictura tabulis extentam. quam totam argento C. Antonius, auro Petreius, ebore Q. Catulus praetexuit. uersatilem fecerunt Luculli, argentatis choragiis P. Lentulus Spinther adornauit. translatum antea poenicis indutum tunicis M. Scaurus exquisito genere uestis cultum induxit.4 7. nam gladiatorium munus primum Romae datum est in foro boario App. Claudio Q. Fuluio consulibus. dederunt Marcus et Decimus filii Bruti Perae funebri memoria patris cineres honorando. athletarum certamen a M. Scauri tractum est munificentia.

随着财富的增长,竞技的宗教虔敬之后随之而来的是奢华。在奢华的驱使下,昆图斯·卡图卢斯仿效坎帕尼亚的奢靡,率先以布幔天棚遮盖观众席。格奈乌斯·庞培先于众人,在通道中引流水以减夏日酷热。克劳狄乌斯·普尔凯尔以斑斓的色彩装点舞台,而此前舞台上只是拉起未加彩绘的木板。盖乌斯·安东尼乌斯以银饰其全景,佩特雷乌斯以金,昆图斯·卡图卢斯以象牙为缘饰。卢库鲁斯兄弟将其制成旋转舞台,普布利乌斯·伦图卢斯·斯平特尔以镀银道具加以装点。马尔库斯·斯考鲁斯引入了精巧材质的华服,取代了以往传入并身着布匿长袍的装扮。角斗表演最初是在阿庇乌斯·克劳狄乌斯与昆图斯·富尔维乌斯担任执政官期间,在罗马的屠牲广场举办的;布鲁图斯·佩拉之子马尔库斯与德基穆斯举办了这项表演,以丧礼纪念来告慰父亲的骨灰。运动员的竞赛则是因马尔库斯·斯考鲁斯的慷慨解囊而得以引进。

语法注4 条
  1. 2.4.5habiturum eos saluos, si continuo flumine Tiberi deuectos Tarentum portasset ibique ex Ditis patris et Proserpinae ara petita aqua recreasset

    不定式短语 habiturum [省略宾格代词 eum] eos saluos 承接前文 orta deinde uox est(“随后传来声音……”)中所隐含的言语动词,构成间接引语。条件句的从句(si... portasset... recreasset)是直接引语中的将来完成时直陈语气(si portaueris... recreaueris)在历史时态的间接引语中转变为过去完成时虚拟语气。

  2. 2.4.5egredi Tarentum—id nomen ei loco est—

    此处的 Tarentum 并非意大利南部的大希腊城邦(今塔兰托),而是战神广场靠近第伯河边一处特定地点的古地名。瓦莱西乌斯最初之所以认为神谕要求一场“漫长而危险的航行”(longa et periculosa nauigatio)并乘船前往奥斯提亚,正是因为误以为要去南部的塔伦图姆;插入句 id nomen ei loco est 阐明了舵手所指的地名真相。

  3. 2.4.5relictis qui fundamentorum constituendorum gratia terram ad solidum foderent

    这是一个省略了先行代词(iis)的独立夺格结构(relictis [iis])。其后的 qui... foderent 是引导目的从句的关系代词从句,动词采用未完成过去时虚拟语气。

  4. 2.4.6translatum antea poenicis indutum tunicis M. Scaurus exquisito genere uestis cultum induxit

    宾语 cultum 被放置在修饰语 translatum antea poenicis indutum tunicis(“此前传入、身穿布匿长袍的装束”)之后。主句动词 induxit 支配 cultum,并由伴随/方式夺格 exquisito genere uestis 修饰,意为“斯考鲁斯以精巧类别的服饰引入了(新的)装束”。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi1038.phi001.humanitext-lat1:2.4.5-2.4.6